De Processione Spiritus Sancti
- اللغة:
- اللاتينية
- الحالة:
- Complete work
- التأليف:
- Written by the author
SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.177-XXX. DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI /177/ Negatur a Graecis quod spiritus sanctus de filio procedat, sicut nos Latini confitemur; nec recipiunt doctores nostros Latinos quos in hoc sequimur. Qui quondam euangelia nobiscum uenerantur et in aliis de trino et uno deo credunt hoc ipsum per omnia quod nos, qui de eadem re certi sumus: spero per auxillum eiusdem sancti spiritus quia -- si malunt solidae ueritati acquiescere quam pro inani uictoria contendere -- per hoc quod absque ambiguitate confitentur, ad hoc quod non recipiunt, rationabiliter duci possum. Quamuis igitur multi sint qui hoc melius me possint efficere, tamen quondam mihi a pluribus iniungitur, quorum petitioni cum pro debito ueritatis amore tum pro eorum caritate et religiosa uoluntate non audeo resistere, inuoco eundem spiritum sanctum, ut ad hoc me dignetur dirigere. Hac itaque spe pro meae scientiae humilitate scientioribus altiora relinquens, quod postulant aggrediar, et Graecorum fide atque iis quae credunt indubitanter et confitentur, pro certissimis argumentis ad probandum quod non credunt utar. Credunt quidem unum et solum ac perfectum esse deum, nec ullam eum habere partem, sed totum esse quidquid est. Hunc quoque confitentur /178/ esse patrem et fillum et spiritum sanctum, ita ut si solus dicatur pater aut filius aut spiritus sanctus, siue duo simul pater et filius aut pater et spiritus sanctus aut filius et spiritus sanctus, siue tres simul pater et filius et spiritus sanctus: idem totus et perfectus designetur deus, quamuis non idem significet nomen patris aut filii quod nomen dei. Non enim est idem esse deum, quod est esse patrem aut fillum. Nomen autem 'spiritus sancti', ideo quia spiritus sanctus alicuius intelligitur spiritus, pro relatiuo nomine ponitur. Nam quamuis pater sit spiritus et sanctus, et filius sit spiritus et sanctus, non est tamen pater alicuius spiritus, nec
عن ماذا يتحدث De Processione Spiritus Sancti؟لخّص De Processione Spiritus Sancti بإيجازما هي الأفكار الرئيسية في De Processione Spiritus Sancti؟
← العودة إلى أنسلم الكنتربيري