رسالة عزاء إلى الأم هيلفيا
- اللغة:
- اللاتينية
- الحالة:
- Complete work
- التأليف:
- Written by the author
I. Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Vt auderem multa me inpellebant: primum uidebar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem; deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem; praeterea timebam ne a me uicta fortuna aliquem meorum uinceret. Itaque utcumque conabar manu super plagam meam inposita ad obliganda uulnera uestra reptare. Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent: dolori tuo, dum recens saeuiret, sciebam occurrendum non esse ne illum ipsa solacia inritarent et accenderent -- nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam inmatura medicina; expectabam itaque dum ipse uires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Praeterea cum omnia clarissimorum ingeniorum monumenta ad compescendos moderandosque luctus composita euoluerem, non inueniebam exemplum eius qui consolatus suos esset, cum ipse ab illis comploraretur; ita in re noua haesitabam uerebarque ne haec non consolatio esset sed exulceratio. Quid quod nouis uerbis nec ex uulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adleuanti? Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum uerborum eripiat, cum saepe uocem quoque ipsam intercludat. Vtcumque conitar, non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse
عن ماذا يتحدث رسالة عزاء إلى الأم هيلفيا؟لخّص رسالة عزاء إلى الأم هيلفيا بإيجازما هي الأفكار الرئيسية في رسالة عزاء إلى الأم هيلفيا؟
← العودة إلى لوكيوس أنيوس سينيكا