رسائل بولس وسينيكا
- اللغة:
- اللاتينية
- الحالة:
- عمل كامل
- التأليف:
- منسوب (نسبته محل خلاف)
- حالة النص:
- نص سليم
- الحجم:
- ~1,680 كلمة · 8 مقطعًا
استشهد بهذا العمل
- APAلوكيوس أنيوس سينيكا. (n.d.). رسائل بولس وسينيكا. SigPhi. https://sigphiai.com/ar/works/seneca/epistulae-pauli-et-senecae
- MLAلوكيوس أنيوس سينيكا. "رسائل بولس وسينيكا." SigPhi, https://sigphiai.com/ar/works/seneca/epistulae-pauli-et-senecae.
- Chicagoلوكيوس أنيوس سينيكا. رسائل بولس وسينيكا. SigPhi. https://sigphiai.com/ar/works/seneca/epistulae-pauli-et-senecae.
Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis stoici discipulus et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit. Quem non ponerem in catalogo sanctorum, nisi me illae epistolae provocarent quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam aut Senecae ad Paulum, in quibus, cum esset Neronis magister et illius temporis potentissimus, optare se dicit eius esse loci apud suos cuius sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus martyrio coronarentur a Nerone interfectus est. Explicit prologus. I. Seneca Paulo salutem Credo tibi, Paule, nuntiatum quod heri cum Lucilio nostro de apocrifis et aliis rebus habuerimus. Erant enim quidam disciplinarum tuarum comites mecum. Nam in hortos Sallustianos secesseramus, quo loco occasione nostri alio tendentes hi de quibus dixi visis nobis adiuncti eunt. Certe quod tui praesentiam optavimus, et hoc scias volo: libello tuo lecto, id est de plurimis aliquas litteras quas ad aliquam civitatem seu caput provinciae direxisti mira exhortatione vitam moralem continentes, usque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos, sed per te, certe aliquando ex te et per te. Tanta enim maiestas earum est rerum tantaque generositate clarent, ut vix suffecturas putem aetates hominum quae his institui perficique possint. Bene te valere, frater, cupio. II. Annaeo Senecae Paulus salutem II. Annaeo Senecae Paulus salutem Litteras tuas hilaris accepi ; ad quas rescribere statim potui, si praesentiam iuvenis, quem ad te missurus eram, habuissem. Scis enim quando, et per quem, et quo tempore, et cui quid dari committique debeat. Rogo ergo ne putes te neglectum, dum personae qualitatem respicio ; sedquod litteras meas bene et a vobis acceptas alicubi scribis, felicem me arbitror tanti viri judicio. Nec enim hoc diceres, censor, sophista, magister tanti principis omnium, nisi quia vere dicis. Opto te diu bene valere. III. Seneca Paulo salutem Quaedam volumina ordinavi et divisionibus suis statum
عمّ يتحدث رسائل بولس وسينيكا؟لخّص رسائل بولس وسينيكا بإيجازما هي الأفكار الرئيسية في رسائل بولس وسينيكا؟
→ العودة إلى لوكيوس أنيوس سينيكا