SigPhiSigPhi

Ad Lucilium Epistulae Morales

Lucius Annaeus Seneca

Language:
Latin
Status:
Complete work
Authorship:
Written by the author
Condition of the text:
No scanning noise detected (automatic measure over the whole text, not checked by hand)
Extent:
~150,000 words · 721 passages
Cite this work
  • APALucius Annaeus Seneca. (n.d.). Ad Lucilium Epistulae Morales. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/en/works/seneca/ad-lucilium-epistulae-morales-latin
  • MLALucius Annaeus Seneca. Ad Lucilium Epistulae Morales. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/en/works/seneca/ad-lucilium-epistulae-morales-latin.
  • ChicagoLucius Annaeus Seneca. Ad Lucilium Epistulae Morales. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/en/works/seneca/ad-lucilium-epistulae-morales-latin.

Reference to the edition that SigPhi reproduces: SigPhi is its digital reproduction, not its publisher. The edition's year is not in the metadata (hence "n.d."), and the translator appears only when recorded.

How it begins
Ferae pericula, quae vident, fugiunt; cum effugere, securae sunt; nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat. Nemo tantum praesentibus miser est. VALE. Seneca Lucilio suo salutem Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari. Nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum sit. Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli ? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. Quibusdam aegris gratulatio fit, cum ipsi aegros se esse senserunt. Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur. Multos tibi dabo, qui non amico, sed amicitia caruerunt. Hoc non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit. Quidni non possit? Sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa. Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi singulos dies videam. " Mitte," inquis, "et nobis ista, quae tam efficacia expertus es." Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam. Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam. Nullius boni sine socio iucunda possessio est. Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit. In rem praesentem venias oportet, primum, quia homines amplius oculis quam auribus credunt; deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.…

Read the full work →

← Back to Lucius Annaeus Seneca