SigPhiSigPhi

Thyestes

Lucius Annaeus Seneca

Language:
Latin
Status:
Complete work
Authorship:
Written by the author
style="opacity:0.4; text-align:right; font-family:serif; padding-right: 0.5em" | 5 10 15 20 25 30 35 40 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 95 100 105 110 115 120 125 130 135 140 145 150 155 160 165 170 175 (281)  – Quis inferorum sede ab infausta extrahit avido fugaces ore captantem cibos, quis male deorum Tantalo visas domos ostendit iterum? peius inventum est siti arente in undis aliquid et peius fame hiante semper? Sisyphi numquid lapis gestandus umeris lubricus nostris venit aut membra celeri differens cursu rota, aut poena Tityi qui specu vasto patens visceribus atras pascit effossis aves et nocte reparans quicquid amisit die plenum recenti pabulum monstro iacet? in quod malum transcribor? o quisquis nova supplicia functis durus umbrarum arbiter disponis, addi si quid ad poenas potest quod ipse custos carceris diri horreat, quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit e stirpe turba quae suum vincat genus ac me innocentem faciat et inausa audeat. (282) regione quicquid impia cessat loci complebo — numquam stante Pelopea domo Minos vacabit. – Perge, detestabilis umbra, et penates impios furiis age. certetur omni scelere et alterna vice stringatur ensis; ne sit irarum modus pudorve, mentes caecus instiget furor, rabies parentum duret et longum nefas eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus odisse crimen: semper oriatur novum, nec unum in uno, dumque punitur scelus, crescat, superbis fratribus regna excidant repetantque profugos; dubia violentae domus fortuna reges inter incertos labet: miser ex potente fiat, ex misero potens fluctuque regnum casus assiduo ferat, ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus

Read the full work →

← Back to Lucius Annaeus Seneca