SigPhi · Anselm of Canterbury

De casu diaboli

Page 1 of 3

SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.231-276.

ANSELMUS: DE CASU DIABOLI CAPITULA 1. /231/ QUOD ETIAM AD ANGELOS DICATUR: "QUID HABES QUOD NON ACCEPISTI" ET A DEO NON SIT NISI BONUM ET ESSE; ET OMNE BONUM SIT ESSENTIA, ET OMNIS ESSENTIA BONUM.

2. CUR VIDEATUR DIABOLUS IDEO NON ACCEPISSE PERSEVERANTIAM, QUIA DEUS NON DEDIT.

3. QUOD IDEO DEUS NON DEDIT, QUIA ILLE NON ACCEPIT.

4. QUOMODO ILLE PECCAVIT ET VOLUIT ESSE SIMILIS DEO.

5. QUOD BONI ANGELI ANTE CASUM MALORUM PECCARE POTUERUNT.

6. QUOMODO BONI CONFIRMATI SUNT IN STATU SUO ET MALL IN CASU.

7. QUAESTIO AN UOLUNTAS ET EIUS CONUERSIO AD QUOD NON DEBET, SIT IPSUM MALUM QUOD MALOS FACIT; ET CUR NON POSSIT RATIONALIS CREATURA PER SE DE MALO CONUERTI AD BONUM, SICUT POTEST DE BONO AD MALUM.

8. QUOD VOLUNTAS AUT CONVERSIO EIUS NON SIT IPSUM MALUM.

9. QUOD INIUSTITIA SIT IPSUM MALUM ET SIT NIHIL.

10. QUOMODO MALUM VIDEATUR ESSE ALIQUID.

11. QUOD MALUM ET NIHIL NON POSSINT PROBARI PER NOMEN SUUM ESSE ALIQUID SED QUASI ALIQUID.

12. QUOD ANGELUS NON POTUIT A SE HABERE VOLUNTATEM PRIMAM; ET QUOD MULTA DICUNTUR POSSE ALIENA POTESTATE ET NON POSSE ALIENA IMPOTENTIA. /232/ 13. QUOD ACCEPTA SOLA VOLUNTATE BEATITUDINIS NEC ALIUD POSSES VELLE NEC IPSAM NON VELLE; ET QUIDQUID VELLET NON ESSET IUSTA UEL INIUSTA VOLUNTAS.

14. QUOD SIMILITER SIT, SI SOLA ACCEPTA SIT VOLUNTAS RECTITUDINIS; ET IDCIRCO UTRAMQUE VOLUNTATEM SIMUL ACCEPIT, UT ET IUSTUS ET BEATUS ESSET.

15. QUOD IUSTITIA SIT ALIQUID.

16. QUOD INIUSTITIA NON SIT NISI ABSENTIA DEBITAE IUSTITIAE.

17. CUR DESERTOR ANGELUS NON POSSIT REDIRE AD IUSTITIAM.

18. QUOMODO MALUS ANGELUS SE FECIT INIUSTUM ET BONUS SE IUSTUM; ET QUOD MALUS SIC DEBET DEO GRATIAS PRO BONIS QUAE ACCEPIT ET DESERUIT, SICUT BONUS QUI SERUAUIT ACCEPTA.

19. QUOD VOLUNTAS, IN QUANTUM EST, BONUM SIT, ET NULLA RES MALUM SIT.

20. QUOMODO DEUS FACIAT MALES ET VOLUNTATES ET ACTIONES; ET QUOMODO ACCIPIANTUR AB ILLO.

21. QUOD MALUS ANGELUS NON POTUIT PRAESCIRE SE ESSE CASURUM.

22. QUOD SCIVIT SE NON DEBERE UELLE HOC QUOD VOLENDO PECCAUIT, ET DEBERE PUNIRI SI PECCARET.

23. QUOD NON DEBUIT SCIRE QUIA SI PECCARET PUNIRETUR.

24. QUOD ETIAM BONUS ANGELUS HOC SCIRE NON DEBUIT.

25. QUOD ILLE, ETIAMSI HOC SOLO DICITUR IAM NON POSSE PECCARE, QUIA NUNC HANC HABET SCIENTIAM EX CASU DIABOLI, TAMEN ILLI SIT AD GLORIAM.

26. QUID HORREMUS AUDITO NOMINE MALI; ET QUID FACIT OPERA QUAE DICITUR INIUSTITIA FACERE, CUM IPSA ET MALUM NIHIL SIT.

27. UNDE VENIT MALUM IN ANGELUM, QUI BONUS ERAT.

28. QUOD POTESTAS VOLENDI QUOD NON DEBUIT BONA FUIT SEMPER, ET IPSUM UELLE BONUM, QUANTUM AD ESSE. /233/ ANSELMUS: DE CASU DIABOLI 1. QUOD ETIAM AD ANGELOS DICATUR: "QUID HABES, QUOD NON ACCEPISTI"; ET A DEO NON SIT NISI BONUM ET ESSE; ET OMNE BONUM SIT ESSENTIA, ET OMNIS ESSENTIA BONUM.

DISCIPULUS. Illud apostoli: "quid habes quod non accepisti": dicitur hominibus tantum, an et angelis?

MAGISTER. Nulla creature habet aliquid a se. Quod enim seipsum a se non habet: quomodo a se habet aliquid? Denique si non est aliquid nisi unus qui fecit et quae facta sunt ab uno: clarum est quia nullatenus potest haberi aliquid nisi qui fecit aut quod fecit.

DISCIPULUS. Vere clarum.

MAGISTER. Sed neque ipse factor neque quod factum est potest haberi nisi ab ipso factore.

DISCIPULUS. Nec hoc minus darum.

MAGISTER. Ille igitur solus a se habet quidquid habet, et omnia alla non nisi ab illo habent aliquid. Et sicut a se non nisi nihil habent, ita ab illo non nisi aliquid habent.

DISCIPULUS. Non plane uideo quod ais, quia a deo non habent alla nisi aliquid. Nam quis facit alius, ut multa quae uidemus transire de esse ad non esse, non sint quod erant, etiamsi omnino in nihilum non transeunt? Aut quis /234/ facit non esse quidquid non est, nisi ille qui facit esse omne quod est? Item. Si non est aliquid nisi ideo quia deus facit, necesse est ut quod non est, idcirco non sit quia ipse non facit. Sicut ergo illa quae sunt ab illo habent esse aliquid: ita quae non sunt uel quae de esse transeunt ad non esse, uidentur ab eodem ipso habere esse nihil.

MAGISTER. Non solum ille dicitur facere aliquid esse aut aliquid non esse, qui facit ut sit quod non est, aut ut non sit quod est sed etiam ille qui potest facere ut non sit aliquid et non facit, dicitur facere esse; et qui potest facere ut aliquid sit nec facit, dicitur facere non esse. Quippe non ille tantum dicitur facere aliquem esse nudum aut non esse indutum qui eum despoliat sed et qui despoliantem cum prohibere possit non prohibet. Sed ille proprie dicitur hoc facere, iste uero improprie. Cum enim iste dicitur quia fecit esse nudum aut non esse indutum, non aliod intelligitur nisi quia cum posses non fecit, ut non esset nudus aut ut maneret indutus.

Hoc modo deus dicitur facere multa quae non facit, ut cum dicitur inducere in tentationem, quoniam non defendit a tentatione cum possit; et facere non esse quod non est, quoniam cum possit non facit esse. At si consideres ea quze sunt cum transeunt ad non esse, non ipse facit ea non esse. Quoniam namque non solum non est aliqua alla essentia nisi illo faciente sed nec aliquatenus manere potest quod facta est nisi eodem ipso seruante: cum ipse desinit seruare quod fecit, non ideo id quod erat redit in non esse, quia ipse facit non esse sed quia cessat facere esse. Nam et cum quasi iratus destruendo aliquid aufert esse: non est ab illo non esse sed illo tollente uelut suum quod praestiterat, quod ab eo factum seruabatur ut esset, redit in non esse, quod non ab illo sed a se, antequam fieret, habebat. Si enim ab aliquo repetas tunicam, quam illi nudo sponte ad tempus praestiteras, non habet a te nuditatem sed te quod tuum erat tollente redit in id quod erat, antequam a te indueretur. Nempe sicut a summo bono non est nisi bonum, et omne bonum est a summo bono: ita a summa essentia non est nisi essentia, et omnis essentia /235/ est a summa essentia. Unde quoniam summum bonum est summa essentia, consequens est ut omne bonum sit essentia, et omnis essentia bonum. Nihil ergo et non esse sicut non est essentia, ita non est bonum. Nihil itaque et non esse non est ab illo, a quo non est nisi bonum et essentia.

DISCIPULUS. Aperte nunc uideo quia sicut bonum et esse non est nisi a deo, ita non est a deo nisi bonum et esse.

MAGISTER. Vide ne ullatenus putes, cum in diuinis libris legimus aut cum secundum illos dicimus deum facere malum aut facere non esse, quia negem propter quod dicitur, aut reprehendam quia ita dicitur, Sed non tantum debemus inhaerere improprietati uerborum ueritatem tegenti, quantum inhiare proprietati ueritatis sub multimodo genere locutionum latenti.

DISCIPULUS. Ista non nisi non intelligenti aut calumnioso habes opus dicere.

MAGISTER. Redi ad id quod incepisti, et uide si non solum homini sed et angelo dici potest quia non habet quod non accepit.

DISCIPULUS. Satis pates non minus angelo quam homini conuenire.

2. CUR VIDEATUR DIABOLUS IDEO NON ACCEPISSE PERSEVERANTIAM, QUIA DEUS NON DEDIT.

Constat ergo quia ille angelus qui stetit in ueritate, sicut ideo perseuerauit quia perseuerantiam habuit: ita ideo habuit perseuerantiam quia accepit, et ideo accepit quia deus dedit. Consequens est igitur quia ille qui "in ueritate non stetit", quemadmodum ideo non perseuerauit quia perseuerantiam non habuit: sic ideo non habuit perseuerantiam quia non accepit, et ideo non accepit quia deus non dedit. Si ergo poses, uolo ut ostendas mihi culpam eius, cum ideo non perseuerauit quia ille non dedit, quo non dante nihil habere potuit. Certus sum enim, etiamsi non uideam, non ilium nisi iuste a summe iusto damnatum nec sine culpa iuste ilium potuisse damnari.

MAGISTER. Unde putas consequi, si bonus angelus ideo accepit perseuerantiam quia deus dedit, malum ideo non accepisse quia deus non dedit? /236/ DISCIPULUS. Quia si bono angelo datio est cause acceptionis, puto non-dationem esse malo angelo causam non-acceptionis, et si ponitur non-datio, uideo necessariam esse causam ut sequatur non-acceptio; et omnes scimus quia cum non accipimus quod uolumus, non ideo non datur quia non accipimus sed ideo non accipimus quia non datur. Denique quoscumque legi aut audiui hanc facere quaestionem, hac ratione eam inquantum memini constitunot: quia si bonus angelus ideo accepit quia deus dedit, malus ideo non accepit quia deus non dedit; nec memini me adhuc huius consequentiae solutionem uidisse.

3. QUOD IDEO DEUS NON DEDIT, QUIA ILLE NON ACCEPIT.

MAGISTER. Nulla est ibi consequentia. Potest enim non dare non esse cause non accipiendi, etiamsi dare semper cause esset accipiendi.

DISCIPULUS. Ergo si ponatur non dare, non necesse est sequi non accipere. Quare potest esse accipere, etiamsi non sit dare.

MAGISTER. Non ita est.

DISCIPULUS. Exemplo mihi uolo ostendas quod dicis.

MAGISTER. Si ego porrigo tibi aliquid et tu accipis: non ideo do quia accipis sed ideo accipis quia do, et est datio cause acceptionis.

DISCIPULUS. Ita est.

MAGISTER. Quid si idipsum porrigo alii et non accipit? Illene ideo non accipit quia ego non do?

DISCIPULUS. Potius uidetur quia tu ideo non das quia ille non accipit.

MAGISTER. Hic igitur non dare non est cause non accipiendi, et tamen si pono me non dedisse, cause est consequendi ilium non accepisse. aliud est namque rem esse causam alterius red, aliud positionem rei esse causam ut sequatur aliud. Cum enim incendium non sit cause ignis sed ignis /237/ incendii: positio tamen incendii semper cause est ut sequatur ignem esse. Si enim est incendium, necesse est ignem esse.

DISCIPULUS. Necesse est me sic esse fateri.

MAGISTER. Vides ergo ut puto, si tu ideo accepisti quia ego dedi, non tamen idcirco consequi ilium qui non accepit, ideo non accepisse quia ego non dedi; et tamen consequi quia si ego non dedi, ille non accepit.

DISCIPULUS. Video, et places mihi quia uideo.

MAGISTER. An amplius dubitas quia sicut angelus qui stetit ideo accepit perseuerantiam quia deus dedit, ita non stanti idcirco deus non dedit quia ille non accepit?

DISCIPULUS. Nondum mihi hoc ostendisti sed illud tantum sufficienter monstrasti, scilicet non esse consequens ex eo quia bonus angelus ideo accepit quia deus dedit, malum ideo non accepisse quia deus non dedit. Si enim uis asserere deum illi ideo non dedisse quia non accepit, quaero cur non accepit: aut quia non potuit, aut quia non uoluit. Nam si non habuit potestatem aut uoluntatem accipiendi, deus non dedit. Si enim deus dedisset, pro certo habuisset. Quare si non potuit habere potestatem aut uoluntatem accipiendi perueserantiam nisi dante deo: quid peccauit, si non accepit quod deus illi non dedit posse aut uelle accipere?

MAGISTER. Deus dedit illi uoluntatem et potestatem accipiendi perseuerantiam.

DISCIPULUS. Accepit igitur quod deus dedit, et habuit quod accepit.

MAGISTER. Vere accepit et habuit.

DISCIPULUS. Accepit ergo et habuit perseuerantiam.

MAGISTER. Non accepit et ideo non habuit.

DISCIPULUS. Nonne dixisti deum illi dedisse et ilium accepisse uoluntatem et potestatem accipiendi perseuerantiam?

MAGISTER. Dixi; sed non dixi deum illi dedisse accipere perseuerantiam sed tantum uelle et posse perseuerantiam accipere.

DISCIPULUS. Ergo si uoluit et potuit, accepit perseuerantiam.

MAGISTER. Non est necessarium consequens.

DISCIPULUS. Non uideo cur, nisi mihi ostendas.

MAGISTER. Incepisti umquam aliquid cum uoluntate et potestate perficiendi, quod tamen uoluntate ante finem rei mutate non perfecisti?

DISCIPULUS. Saepe. /238/ MAGISTER. Voluisti igitur et potuisti perseuerare in quo non perseuerasti.

DISCIPULUS. Volui utique sed non perseueraui in uoluntate, et ideo non perseueraui in actione.

MAGISTER. Quare non perseuerasti in uoluntate?

DISCIPULUS. Quia non uolui.

MAGISTER. Nonne quamdiu uoluisti perseuerare in actione, uoluisti perseuerare in ipsa uoluntate?

DISCIPULUS. Non possum negare.

MAGISTER. Cur ergo dicis te non uoluisse perseuerare in illa?

DISCIPULUS. Iterum responderem quia perseuerare uolui sed non perseuerari in hac uoluntate, nisi rem uiderem in infinitum procedere, te semper idem ipsum interrogante et me eadem respondente.

MAGISTER. Non ergo debes dicere: ideo non uolui perseuerare in uoluntate, quia non uolui perseuerare in uoluntate huius uoluntatis; sed cum quaeritur quare non perseuerasti in actione in qua uoluisti et potuisti perseuerare, respondere poses quia non perseuerasti in uoluntate. Quod si iterum quaeri tur quare non perseuerasti in uoluntate, alla causa reddenda est, unde scilicet contigerit defectus illius uoluntatis, quam quia non perseuerasti uelle uoluntatem. Non enim aliud respondendo ostendis quam idipsum quod quaeritur, id est non perseuerasti in uoluntate perseuerandi in actione.

DISCIPULUS. Video quia non uidebam quid dicerem.

MAGISTER. Dic ergo uno uerbo quid sit perseuerare, quantum res exigit, in faciendo aliquid.

DISCIPULUS. Perficere. Nam perseuerare in scribendo aliquid dicimus 'perscribere', in ducendo 'perducere'.

MAGISTER. Dicamus igitur similiter, etiamsi non sit in usu, quod perseuerare in uoluntate sit 'peruelle'.

DISCIPULUS. Ita fiat.

MAGISTER. Cum ergo non perfecisti quod uoluisti et potuisti: cur non perfecisti?

DISCIPULUS. Quia non peruolui.

MAGISTER. Ita ergo dic quia diabolus qui accepit uelle et posse accipere perseuerantiam et uelle et posse perseuerare, ideo non accepit nec perseuerauit quia non peruoluit. /239/ DISCIPULUS. Iterum quaero quare non peruoluit. Cum enim dicis quia quod uoluit non peruoluit, tale est ac si dicas: Quod uoluit prius, postea non uoluit. Quando ergo non uoluit quod prius uoluit: quare non uoluit, nisi quia non habuit uoluntatem? Non dico uoluntatem quam prius habuit cum uoluit sed quam non habuit cum non uoluit. Hanc autem uoluntatem quare non habuit, nisi quia non accepit? Quare autem non accepit, nisi quia deus non dedit?

MAGISTER. Iterum dico quia non ideo non accepit quia deus non dedit sed ideo deus non dedit quia ille non accepit.

DISCIPULUS. Hoc ostende.

MAGISTER. Sponte dimisit uoluntatem quam habebat, et sicut accepit habere quousque habuit, ita potuit accipere semper tenere quod deseruit; sed quia deseruit non accepit. Quod ergo ideo non accepit tenere quia deseruit, non ideo non accepit quia deus non dedit sed deus ideo non dedit quia ille non accepit.

DISCIPULUS. Quis non uideat quia non ideo non uoluit tenere quia deseruit sed ideo deseruit quia non uoluit tenere? Semper namque tenenti prius est non uelle tenere quam uelle deserere. Ideo enim uult aliquis deserere quod tenet, quia non uult tenere. Quzero igitur quare tenere non uoluit quod tenebat, nisi quia deus non dedit uelle.

MAGISTER. Non semper prius est non uelle tenere quam uelle deserere.

DISCIPULUS. Quando non sit ostende mihi.

MAGISTER. Quando aliquam rem propter se non uis tenere sed deserere, ut carbonem ignitum positum in nuda manu: tunc forsitan prius est non uelle tenere quam uelle deserere, et ideo uis deserere, quia non uis tenere. Prius enim quam teneas non uis tenere, uelle autem deserere non potes nisi cum tenes. Cum autem tenes quod non nisi propter aliud non uis tenere, nec nisi propter aliud uis deserere, et magis uis aliud quod non potes habere nisi deseras quod tenes: tunc uelle deserere prius est quam non uelle tenere. Auarus namque cum uult tenere nummum et mauult panem quem nequit habere nisi nummum det, prius uult dare, id est deserere nummum, quam non uelit tenere. Non enim illum ideo uult dare quia non uult tenere sed ideo non uult tenere, quia ut panem habeat necesse habet dare. Nam et antequam habeat, uu1t habere et tenere, /240/ et cum habet nequaquam non uult tenere, quamdiu non habet necesse deserere.

DISCIPULUS. Verum est.

MAGISTER. Non ergo semper est prius non uelle tenere quam uelle deserere sed aliquando prius est uelle deserere.

DISCIPULUS. Non possum negare.

MAGISTER. Dico ergo quia non ideo non uoluit cum debuit et quod debuit, quia uoluntas defecit deo dare deficiente sed quia ipse uolendo quod non debuit, bonam uoluntatem expulit male superueniente. Quapropter non ideo non habuit bonam uoluntatem perseuerantem aut non accepit quia deus non dedit sed ideo deus non dedit, quia ille uolendo quod non debuit eam deseruit, et deserendo non tenuit.

DISCIPULUS. Intelligo quod dicis.

4. QUOMODO ILLE PECCAVIT ET VOLUIT ESSE SIMILIS DEO.

MAGISTER. Dubitas adhuc diabolum non ideo uoluisse deserere quod habebat quia non uoluit tenere sed ideo non uoluisse tenere quia uoluit deserere?

DISCIPULUS. Non dubito sic esse posse sed nondum me fecisti certum sic esse. Prius ergo ostende quid uoluit habere quod non habebat, ut uellet deserere quod tenebat, sicut in auaro monstrasti; deinde si nihil contradict poterit, ita esse me non dubitare fatebor.

MAGISTER. Peccasse ilium non dubitas, quoniam a iusto deo non potuit iniuste damnari; sed quaeris quomodo peccauit.

DISCIPULUS. Ita est.

MAGISTER. Si iustitiam perseueranter seruasset, nec peccasset umquam nec miser esset.

DISCIPULUS. Ita credimus. /241/ MAGISTER. Iustitiam uero nullus seruat nisi uolendo quod debet, neque deserit nisi uolendo quod non debet.

DISCIPULUS. Nulli dubium.

MAGISTER. Volendo igitur aliquid quod uelle tunc non debebat, deseruit iustitiam, et sic peccauit.

DISCIPULUS. Ita sequitur sed quaero quid uoluit.

MAGISTER. Quidquid habebat, debebat uelle.

DISCIPULUS. Vere debebat uelle quod a deo acceperat, nec hoc uolendo peccauit.

MAGISTER. Voluit igitur aliquid quod non habebat nec tunc uelle debebat, sicut Eva uoluit esse similis diis, priusquam deus hoc uellet.

DISCIPULUS. Nec hoc ita sequi negare queo.

MAGISTER. Nihil autem uelle poterat nisi iustitiam aut commodum. Ex commodis enim constat beatitudo, quam uult omnis rationalis natura.

DISCIPULUS. In nobis hoc possumus cognoscere, qui nihil uolumus nisi quod iustum aut commodum putamus.

MAGISTER. Iustitiam uero uolendo peccare non potuit.

DISCILPULUS. Verum est.

MAGISTER. Peccauit ergo uolendo aliquod commodum, quod nec habebat nec tunc uelle debuit, quod tamen ad augmentum ibi beatitudinis esse poterat.

DISCIPULUS. Palam est quoniam aliter non potuit.

MAGISTER. Cernis, ut puto, quia plus aliquid quam acceperat inordinate uolendo uoluntatem suam extra iustitiam extendit.

DISCIPULUS. Aperte nunc uideo quia peccauit et uolendo quod non debuit et non uolendo quod debuit. Et palam est quia non ideo uoluit plus quam debuit quia noluit tenere iustitiam sed ideo iustitiam non tenuit quia aliud uoluit, quod uolendo illam deseruit, sicut in auaro de nummo et pane monstrasti.

MAGISTER. At cum hoc uoluit quod deus illum uelle nolebat, uoluit inordinate similis esse deo.

DISCIPULUS. Si deus non potest cogitari nisi ita solus, ut nihil illi simile cogitari possit: quomodo potuit diabolus uelle quod non potuit cogitare? Non /242/ enim ita obtunsae mentis erat, ut nihil aliud deo simile cogitari posse nesciret.

MAGISTER. Etiamsi noluit omnino esse par dei sed aliquid minus deo contra uoluntatem dei: hoc ipso uoluit esse inordinate similis deo, quia propria uoluntate, quae nulli subdita foit, uoluit aliquid. Solius enim dei esse debet sic uoluntate propria uelle aliquid, ut superiorem non sequatur uoluntatem.

DISCIPULUS. Ita est.

MAGISTER. Non solum autem uoluit esse aequalis deo quia praesumpsit habere propriam uoluntatem sed etiam maior uoluit esse uolendo quod deus illum uelle nolebat, quoniam uoluntatem suam supra dei uoluntatem posuit.

DISCIPULUS. Satis liquet.

MAGISTER. Iam igitur tibi manifestum esse puto ex rationibus supra positis diabolum sponte dimisisse uelle quod debebat et iuste amisisse quod habebat, quia sponte et iniuste uoluit quod non habebat et uelle non debebat.

DISCIPULUS. Nihil puto manifestius.

MAGISTER. Quamuis igitur bonus angelus ideo accepit perseuerantiam quia deus dedit, malus tamen non ideo non accepit quia deus non dedit; sed deus ideo non dedit quia ille non accepit, et ideo non accepit quia accipere noluit.

DISCIPULUS. Mihi quidem ita satisfacis ad ea quae quaero, ut nec in iis quae proponis, nec in ipsa consequentia conclusionum tuarum ullam uideam meo sensu titubare ueritatem.

5. QUOD BONI ANGELI ANTE CASUM MALORUM PECCARE POTUERUNT.

MAGISTER. Putasne bonos angelos similiter potuisse peccare, antequam mali caderent?

DISCIPULUS. Puto sed ratione comprehendere uellem.

MAGISTER. Hoc certum habes quia si non potuerunt peccare, non potestate /243/ sed necessitate seruauerunt iustitiam. Quare non magis meruerunt gratiam a deo quia steterunt aliis cadentibus, quam quia seruauerunt rationalitatem quam perdere nequiuerunt. Sed nec iusti recte, si bene consideres, dicerentur.

DISCIPULUS. Sic monstrat ratio.

MAGISTER. Illi ergo qui ceciderunt si non peccassent cum possent, tanto meliores essent quam isti, quanto et uere iusti essent et gratiam a deo mererentur. Unde sequitur quia aut electi homines meliores et maiores erunt angelis bonis, aut reprobi angeli perfecte non restaurabuntur, quoniam non tales erunt homines qui pro illis assumentur, quales illi futuri erant.

DISCIPULUS. Haec duo penitus neganda existimo.

MAGISTER. Potuerunt igitur boni angeli peccare ante casum malorum, nec aliter quam sicut ostensum est de illis qui peccauerunt.

DISCIPULUS. Aliter esse posse non uideo.

6. QUOMODO BONI CONFIRMATI SUNT IN STATU SUO ET MALI IN CASU.

MAGISTER. Illi itaque angeli qui magis uoluerunt iustitiam quam habebant, quam illud plus quod non habebant: bonum quod quasi propter iustitiam, quantum ad uoluntatem pertinuit, perdiderunt, iustitia retribuente acceperunt, et de illo quod habebant in uera securitate permanserunt. Quapropter adeo sunt prouecti, ut sint adepti quidquid uelle potuerunt, nec iam uideant quid plus uelle possint; et propter hoc peccare nequeunt. Illi uero angeli qui maluerunt illud plus quod nondum deus illis dare uolebat, quam stare in iustitia in qua facti erant: eadem iustitia indicante et illud propter quod illam contempserunt nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum amiserunt. Sic ergo distincti sunt angeli, ut adhaerentes iustitianullum bonum uelle possint quo non gaudeant, et deserentes illam nullum uelle queant quo non careant.

DISCIPULUS. Nihil iustius aut pulchrius hac distinctione. Sed si posses dicere, /244/ uellem audire cuiusmodi commodum illud fuit, quod et boni angeli iuste nolendo sic profecerunt et mall iniuste concupiscendo sic defecerunt.

MAGISTER. Quid illud fuerit non uideo; sed quidquid fuerit, sufficit scire quia fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod non acceperunt quando creati sunt, ut ad illud suo merito proficerent.

DISCIPULUS. Et nobis nunc sufficiat hucusque de hoc inuestigare.

7. QUAESTIO AN VOLUNTAS ET EIUS CONVERSIO AT QUOD NON DEBET, SIT IPSUM MALUM QUOD MALOS FACIT; ET CUR NON POSSIT RATIONALIS CREATURA PER SE DE MALO CONVERTI AD BONUM, SICUT POTEST DE BONO AD MALUM.

Sed nescio quid sit, ut cum me spero iam ad finem quaestionis pertingere, tunc magis uideam uelut de radicibus succisarum quaestionum alias pullulantes consurgere. Ecce enim cum manifestissime uideam peruersum angelum nulla ratione potuisse deuenire in immoderatam bond indigentiam nisi propter immoderatam concupiscentiam: non parum me moues unde ipsam inordinatam habuit uoluntatem. Si enim bona fuit, propter bonam uoluntatem cecidit de tanto bono in tantum malum. Item si bona fuit, deus eam illi dedit, quia non nisi nihil habuit a se. Si ergo uoluit quod deus dedit uelle: quid peccauit? Aut si a se habuit hanc uoluntatem, habuit aliquod bonum quod non accepit. Quod si male est et aliquid est, iterum occurrit quia non nisi a deo est, a quo est omne quod aliquid est; et similiter quaeri potest quid peccauit habendo uoluntatem quam deus dedit, aut quomodo potuit deus dare malam uoluntatem. Si uero haec male uoluntas ab ipso diabolo fait et aliquid est: habuit a se aliquid, et non est omnis essentia bona, nec malum erit nihil sicut solemus dicere, siquidem mala eoluntas essentia est. Aut si mala eoluntas nihil est, propter nihil et ideo sine cause tam grauiter damnatus est. Quod autem dico de uoluntate, hoc ipsum dici potest de concupiscentia siue /245/ desiderio, quoniam et concupiscentia et desiderium uoluntas est; et sicut est bona et mala uoluntas, ita est bona et mala concupiscentia et bonum et malum desiderium.

Quod si dicitur quia uoluntas aliqua essentia et ideo bonum est aliquid sed conuersa ad hoc quod debet uelle fit bona uoluntas, ad id uero quod non debet conuersa dicitur uoluntas mala: quidquid dixi de uoluntate, uideo posse dici de ipsa conuersione uoluntatis. Mouet enim me multum unde ipsam peruersam habuit diabolus uoluntatis conuersionem, et caetera quae de uoluntate modo dixi. Est adhuc aliud quod ualde miror cum considero hanc uoluntatis conuersionem: cur uidelicet deus talem fecerit illam naturam quam tanta excellentia sublimauerat, ut de eo quod debuit uelle, posset conuertere uoluntatem suam ad id quod non debuit sed de eo quod non debet, non possit ad id quod debet; cum multo magis uideatur potestatem debuisse talis creatura a tali factore accipere faciendi bonum ad quod facta est, quam faciendi malum ad quod uitandum est facta. Quod etiam in nostra natura quaeri potest, quoniam credimus nullum hominem posse bonam habere uoluntatem nisi dante deo, malam uero semper habere posse sola permissione dei.

8. QUOD VOLUNTAS AUT CONVERSIO EIUS NON SIT IPSUM MALUM.

MAGISTER. Nec uoluntatem nec conuersionem uoluntatis puto negari posse aliquid esse. Nam etsi non sunt substantiae, non tamen probari potest eas non esse essentias, quoniam multae sunt essentiae praeter illam quae proprie dicitur substantia. Denique bona uoluntas non magis est aliquid quam mala uoluntas, nec est ista magis malum quam illa bonum. Non enim magis est aliquid uoluntas quae uult dare misericorditer, quam illa quae uult rapere uiolenter; nec magis haec malum quam illa bonum est. Ergo si mala uoluntas est ipsum malum quo malus aliquis dicitur, erit et /246/ bona uoluntas ipsum bonum quo fit bonus aliquis. Sed mala uoluntas erit nihil, si est ipsum malum quod credimus esse nihil. Bona igitur uoluntas nihil erit, quoniam ipsa non magis est aliquid quam mala uoluntas. Quare bonum ipsum quod bonos facit non poterimus negare nihil esse, quoniam ipsum est bona uoluntas quae nihil erit. Sed falsum esse nullus ambigit bonam uoluntatem siue bonum ipsum esse nihil. Itaque mala uoluntas non est ipsum malum quod malos facit, sicut nec bona uoluntas est ipsum bonum quod bonos facit.

Hoc ipsum quod dixi de uoluntate, pot est etiam considerari in con uersione uoluntatis. Non enim magis est aliquid conuersio illa quae conuertit uoluntatem de rapina ad tribuendum, quam est illa quae conuertit eandem uoluntatem de largitate ad auaritiam. Et caetera, quae de uoluntate paulo ante dixi.

DISCIPULUS. Mihi quoque hoc ipsum uidetur quod asseris.

MAGISTER. Neque ergo uoluntas mala neque praua uoluntatis conuersio est ipsum malum quo angelus uel homo fit malus, quod nihil esse dicimus; nec bona uoluntas aut bona uoluntatis conuersio est bonum quo boni fiunt.

9. QUOD INIUSTITIA SIT IPSUM MALUM ET SIT NIHIL.

DISCIPULUS. Quid ergo dicemus ipsum malum quod malos facit, et quid ipsum bonum quod bonos facit?

MAGISTER. Iustitiam credere debemus esse ipsum bonum quo sunt boni, id est iusti et angeli et homines, et quo ipsa uoluntas bona siue iusta dicitur; iniustitiam uero ipsum malum esse, quod nihil aliud dicimus quam boni priuationem, quod malos et malam uoluntatem facit, et ideo eandem iniustitiam non aliud esse asserimus quam priuationem iustitiae. Quamdiu enim uoluntas primum data rationali naturae et simul in ipsa datione ab ipso datore conuersa, immo non conuersa sed facta recta ad hoc quod uelle debuit, stetit in ipsa rectitudine quam dicimus ueritatem siue iustitiam in qua facta est: iusta fuit. Cum uero auertit se ab eo quod debuit: et conuertit ad id quod non debuit: non stetit in orginali ut ita dicam /247/ rectitudine in qua facta est. Quam cum deseruit magnum aliquid perdidit, et nihil pro ea nisi priuationem eius quae nullam habet essentiam, quam iniustitiam nominamus, suscepit.

10. QUOMODO MALUM VIDEATUR ESSE ALIQUID.

DISCIPULUS. Quod dicis malum esse priuationem boni concedo; sed nihilominus uideo bonum priuationem esse mali. Et sicut percipio in priuatione mali aliquid aliud fieri quod 'bonum' dicimus, ita animaduerto in priuatione boni aliud aliquid fieri quod 'malum' nominamus. Quapropter licet quibusdam argumentis malum nihil esse probetur -- ut quoniam malum non nisi uitium est siue corruptio, quae nullo modo sunt nisi in aliqua essentia, et quanto magis ibi sunt, tanto magis illam redigunt in nihilum, et si eadem essentia omnino deueniat ad nihil, uitium quoque et corruptio inueniuntur nihil -- licet inquam sic aut alio modo probetur nihil esse malum: non potest animus meus nisi sola fide acquiescere, si non illud mihi auferatur quod mihi econtra probat malum non nisi aliquid esse.

Nam cum auditur nomen 'mali', frustra horrerent corda nostra quod in huius nominis significatione intelligunt, si nihil significatur hoc nomine. Item. Si uox haec, scilicet 'malum', nomen est, utique significatiuum est. Si autem significatiuum est, significat. Sed non nisi aliquid significat. Quomodo ergo malum est nihil, si quod significat nomen eius est aliquid? Denique cum manente iustitia tanta uideatur tranquillitas, tanta quies, ut in multis nihil aliud uideatur iustitia quam quiescere a malo, sicuti est castitas et patientia; recedente autem iustitia tam diuersus, tam laboriosus tamque multiplex occupet animum affectus, qui uelut crudelis dominus miserum homunculum cogat tot turpium et laboriosorum operum cura sollicitum esse et ipsis operibus tam grauiter laborare: mirum est, si poterit ostendi nihil haec omnia operari. /248/ 11. QUOD MALUM ET NIHIL NON POSSINT PROBARI PER NOMEN SUUM ESSE ALIQUID SED QUASI ALIQUID.

MAGISTER. Puto quia non ita es insanus ut dicas nihil esse aliquid, cum tamen negare non possis nihil esse nomen. Quapropter si nihil non potes probare esse aliquid per nomen nihili: quamodo aestimas te probare malum esse aliquid per nomen mali?

DISCIPULUS. Nil agit exemplum quod litem lite resoluit. Nam et hoc ipsum nihil nescio quid sit. Quapropter quoniam de malo quaestio est in manibus quod dicis esse nihil: si uis me docere quid intelligam esse malum, doce me prius quid intelligam esse nihil, deinde ad alia quibus praeter nomen mali me dixi moueri de eo ut aliquid esse uideatur respondebis.

MAGISTER. Cum nequaquam differant nihil esse et non aliquid esse: quomodo dici potest quid sit quod non est aliquid?

DISCIPULUS. Si non est aliquid quod hoc nomine signfflcatur, non significat aliquid. Si uero non signfficat aliquid, non est nomen. Sed utique nomen est. Quamquam igitur nullus dicat nihil esse aliquid sed semper nihil esse nihil cogamur fateri: nemo tamen potest nomen nihili significatiuum esse diffiteri. Verum si hoc ipsum nomen non significat nihil sed aliquid, id quod significatur uidetur non posse esse nihil sed magis aliquid. Si ergo quod significatur non est nihil sed aliquid: qualiter uerum erit ut significetur per hoc nomen quod est nihil? Quippe si uere nihil dicitur, uere nihil est, et idcirco non est aliquid. Quare si quod significatur hoc nomine non est nihil sed aliquid, quemadmodum consequentia uidetur ostendere: falso et incongrue hoc nomine uocatur. At econtra si secundum indicium omnium id quod nominatur nihil, uere est nihil et nequaquam est aliquid: usquamne uidetur aliquid consequentius, quam ut hoc ipsum nomen nihil significet, id est non significet aliquid? Quid itaque est quia hoc nomen, uidelicet nihil, non significat nihil sed aliquid, et non significat aliquid sed nihil?

MAGISTER. Forsitan non repugnant significare nihil et aliquid. /249/ DISCIPULUS. Si non repugnant: aut ista uox diuersa consideratione significat nihil et aliquid, aut inuenienda res est aliqua quae sit aliquid et nihil.

MAGISTER. Quid si utrumque inueniri potest: et diuersa scilicet significationis consideratio in hoc nomine, et eandem rem esse aliquid et nihil?

DISCIPULUS. Utrumque uellem cognoscere.

MAGISTER. Constat quoniam haec uox, scilicet 'nihil', quantum ad significationem nullatenus differt ab eo quod dico 'non-aliquid'. Nihil quoque hoc apertius, quam quod haec uox, scilicet 'non-aliquid', omnem rem penitus et omne quod est aliquid intellectu remouendum, nec omnino ullam rem aut penitus quod aliquid sit in intellectu retinendum sua significatione constituit. Sed quoniam remotio alicuius rei significari nullatenus potest nisi cum significatione eius ipsius cuius significatur remotio -- nullus enim intelligit quid significet 'non-homo' nisi intelligendo quid sit homo -- necesse est ut haec uox quae est 'non-aliquid', destruendo id quod est aliquid significet aliquid. Quoniam uero auferendo omne quod est aliquid, nullam significat essentiam quam in audientis intellectu retinendam constituat: idcirco 'non-aliquid' uox nullam rem aut quod sit aliquid significat.

Igitur haec uox 'non-aliquid' his diuersis rationibus aliquatenus significat rem et aliquid, et nullatenus significat rem aut aliquid. Significat enim remouendo, et non significat constituendo. Hac ratione 'nihil' nomen, quod perimit omne quod est aliquid: et destruendo non significat nihil sed aliquid, et constituendo non significat aliquid sed nihil. Quapropter non est necesse nihil esse aliquid, ideo quia nomen eius significat aliquid quolibet modo; sed potius necesse est nihil esse nihil, quia nomen eius /250/ significat aliquid hoc modo. Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et 'mali' nomen esse significatiuum, si sic aliquid perimendo significat ut nullius rei sit constitutiuum.