SigPhi · Anselm of Canterbury

De Conceptu Virginali et de Originali Peccato

Page 2 of 3

Cum igitur omnia quae fiunt, si diligenter considerentur, fiant aut sola uoluntate dei, aut natura secundum uim illi a deo inditam, aut uoluntate creaturae; et ea quae nec natura create nec uoluntas creaturae sed solus deus facit, semper miranda sint: apparet quia tres sunt cursus rerum, scilicet mirabilis, naturalis, uoluntarius. Et mirabilis quidem aliis aut eorum legi nulla tenus est subditus, sed libere dominatur; neque illis facit iniuriam, quando eis obuiare uidetur, quia nihil habent nisi quod ab illo acceperunt, nec ille dedit eis aliquid nisi sub se. Quoniam ergo propagatio uiri de sola uirgine ita non est naturalis aut uoluntaria sed mirabilis, sicut illa quae mulierem protulit de solo uiro, et sicut creatio uiri de limo: palam est quia nequa quam subiacet legibus et meritis illius propagationis, quam et uoluntas et natura -- quamuis discrete -- operantur. Aliud enim ibi facit uoluntas, aliud natura. Pariter tamen uerus est homo et Adam de non-homine, et Ihesus de sola muliere, et Eua de solo uiro, sicut est uerus homo quilibet uir aut mulier de uiro et muliere. Omnis autem homo aut Adam est aut de Adam; sed Eua de solo Adam, et omnes alii de Adam et Eua. Quoniam namque Maria, de qua sola est Iesus, de Adam est et Eua: non potest ipse de eisdem non esse. Sic namque expediebat ut qui redempturus erat genus hominum, esset et nasceretur de patre et matre omnium.

12. QUOD MALA ADAE NULLA RECTITUDINE AD ILLUM HOMINEM TRANSEANT Quomodo autem filius uirginis non subiaceat peccato aut debito Adae, sic quoque non est difficile intelligere. Siquidem Adam factus est iustus et fiber a peccato et debito saepefato et a poena peccati, et beatus et po tens semper senare acceptam iustitiam, et per iustitiam eam quam dixi libertatem et beatitudinem. Quoniam ergo cum haec bona sine omni diffi cultate posses semper seruare, sibi non seruauit: ea sibi ipse abstulit et /155/ horum se contrariis subiecit. Factus est itaque seruus peccati siue iniusti tiae, et debiti quod reddere nequiuit, et miseriae de qua est impotentia bona perdita recuperandi. Sicut igitur aliter nequiuit auferre sibi bona quae habebat, ac attrahere mala quae non habebat, quam non seruando sibi bona cum potuit: ita nulli alii ualuit eadem bona aulerre atque mala inferre, nisi non seruando bona cui seruare quiuit. Seruare autem nulli potuit ea bona nisi illis, quorum generationis potestatem uoluntati subditam accepit. Nulli ergo personae quamuis de se propagatae transmittere mala praedicta potuit, in cuius generatione nec natura illi data propagandi, nec uoluntas eius quicquam operata est aut operari ualuit. Quare Adae mala praedicta nulla ratione aut rectitudine ad hominem conceptum de uirgine pertranseunt.

13. QUOD ETSI NON ESSET DEUS SED PURUS HOMO, NECESSE TAMEN ESSET ILLUM TALEM ESSE, QUALIS PRIMUS HOMO FACTUS EST Item. Si diligenter puro rationis intuitu sapientem dei speculamur iusti tiam, nimis absurdum intelligitur, ut per illud semen quod non creata natura, non uoluntas creaturae, non ulli data potestas producit aut seminat, sed solius dei propria uoluntas ad procreandum hominem noua uirtute, mundum a peccato, de uirgine segregat: alieni peccati seu debiti siue poenae ad eundem hominem necessitas ulla pertranseat, etiam si non assumatur in personam dei, sed ut purus homo fiat. Nam eadam ipsa ratione, qua non debuit deus Adam facere nisi iustum nec aliquo debito siue incommodo grauatum: aperte mens rationalis cognoscit eum quem similiter propria uoluntate et uirtute procreat, alicui malo subditum fieri non debere; quoniam nimis inconueniens est omnipotenti et sapienti dei bonitati talem facere rationalem naturam sola propria uoluntate, de materia in qua nullum est peccatum. Quod qui non intelligit, non cognoscit quid deo non conueniat. Quapropter etiam si purum hominem sic faceret deus, ut dictum est: necesse esset eum non minori praeditum iustitia et beatitudine, quam fuit Adam cum primum factus fuit. /156/ 14. QUOD PROPOSITAE RATIONI NON REFRAGETUR QUOD SCRIPTUM EST HOMINEM DE IMMUNDO SEMINE ET IN INIQUITATIBUS CONCEPTUM, ETIAMSI DE ALIQUIBUS PROPRIE DICTUM SIT Nam si mens alicuius non capit quod de semine hominis dixi, scilicet non esse in illo peccatum ante animam rationalem, sed immundum dici pec cato et iniquitate propter futuram immunditiam cum iam erit homo, atque putat illud immundum esse in ipsa conceptione, propterea quia -- sicut ipse mihi opposui -- legitur: "quis potest facere mundum de immundo conceptum semine", et: "in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea": non hic laboro, quia non indigeo, ut quod non potest capere capiat, sed peto ut quod breuiter dicam attendat.

Illi utique qui haec dixerunt, aut uoluerunt ea intelligi de omni hominis semine, aut tantum de illo quod cum sensu seminatur uoluptatis, quae non esset nisi brutorum animalium, si homo non peccasset. At si de omni hoc senserunt, ergo semen de sola uirgine sumptum immundum tanti uiri asseruerunt; quod impium est credere. Non itaque hoc de illo scripserunt, sed si de aliquo hominis semine secundum istius sensum protulerunt, non nisi de illo quod cum praedicta uoluptate concipitur intelligi uoluerunt. Hoc autem nullatenus refragatur nostrae rationi, quae semen de uirgine sumptum asserit esse mundum, quamuis sit de masse peccatrice. /157/ 15. QUOMODO MASSA PECCATRIX NON SIT TOTA PECCATRIX Nam quemadmodum caecitas non est in aliquaparte hominis, quamuis homo dicatur caecus, nisi in oculo ubi debet esse uisus -- non enim est in menu uel in pede -- nec surditas est nisi in aure cum homo dicitur surdus: ita licet masse generis humani peccatrix nominetur, non tamen in ulla parse eius est peccatum nisi, ut dixi, in uoluntate, quam in nulla hominis con ceptione semen habere cognoscitur. Quamobrem nulla ratione uera aut uerisimili contradicente si considerentur quae supra dicta sunt, iam libere possumus concludere quia nulla ratio, nulla ueritas, nullus intellectus per mittit ad hominem ex sola uirgine conceptum de peccato massae peccatricis, quamuis de illa sit assumptus, aliquid potuisse aut debuisse accedere, etiam si non esset deus.

16. CUR IOHANNES ET ALII QUI SIMILITER CONCEPTI SUNT PER MIRACULUM, NON SINT PER SE LIBERI A PECCATO Quod si obiciuntur mihi Iohannes Baptista et alit, qui de sterilibus et in quibus prae senectute natura generandi iam erat emortua propagati sunt, et quasi per similem rationem putantur debuisse nasci sine peccato et poena peccati, quia per miraculum concept) sunt: ualde utique intelligenda est ab istis aliena ratio illa, quae uirginalem conceptionem liberam ab omni peccati monstrat necessitate. Alind enim est aliquid inauditum et inopinabile atgue naturae incognitum facere, et aliud naturam aut aetate aut aliquo uitio de bilitatam sanare et ad snum opus reuocare. Nam si Adam non peccasset: sicut ipse nulla senectute, nulla cause infirmaretur, sic natura propagandi create in illo et ad utendum -- ut iam dictum est -- eius potestati subdita, nullo casu a suo cursu impediretur. Non ergo in Iohanne et similibus /158/ est aliquid nouum naturae Adae, sicut est in filio uirginis datum, sed quod suds causis infirmatum erat, cognoscitur esse reparatum. Quare quo niam illi per propagationem naturalem datam Adae sunt generati, nequa quam possum aut debent ei de quo agimus in conceptionis assimilari mira culo, ut ab originalis peccati uinculo absoluti possint ostendi.

17. CUR DEUS INCARNATUS SIT, CUM DE ADAM POSSES FACERE HOMINES NON-DEOS SINE PECCATO TOT QUOT SUFFICERENT.

Forsitan dicit aliquis: Si purus homo qui deus non esset potuit fieri de Adam sine omni peccati contagione, sicut dicis: cur necesse fuit deum incarnari, cum aut per unum talem qui esset sine omni peccato posses pec catores deus redimere, aut tot quot necessarii erant ad perficiendam super nam ciuitatem homines simili miraculo facere?

Ad quod breuiter respondeo. Ideo deus factus est homo, quia non sufficeret ad redimendos altos -- sicut in ssepefato opusculo monstratum est -- homo non-deus. Idcirco etiam non fecit tot homines tales quot necessari erant, ne si nullus de propagatione naturali saluaretur, frustra naturam illam in Adam condidisse, et quasi quod non bene fecisset correxisse ui deretur; quod summae sapientiae non conuenit de aliqua natura facere.

Non longe supra inuestigare proposui, quamodo semen sumptum de uirgine, in quo monstratum erat nullum esse peccatum, liberum a necessitatibus praedictis in quibus omnes altos homines concipi posueram, posses intelligi. Et de illa quidem necessitate qua recuperare iustitiam quam deseruit humana natura, per se nequit, et de illa qua "corpus quod corrumpitur aggrauat animam" et maxime in infantibus illud liberari posse, quia homo ille deus esset, confidebam, si prius ab illo necessitas peccati et debit) Adae et proximorum parentum rationabiliter alienaretur. Incepi itaque quaerere quomodo ualeret hoc intelligi de necessitate peccati et debit) Adae, ut de aliis postea /159/ facilius quod quaerebam inueniretur, et abundante gratia illius de cuius conceptionis agitur munditia factum est, ut non modo ab omni peccato et de bito et necessitatibus praefatis liberum cognosceretur, sed insuper hominem ita conceptum esse debere praeditum non minor) iustitia uel beatitudine, quam in qua factus est Adam, intelligibili ratione -- etiam si non deus sed purus esset homo -- probaretur. Siquidem pariter irrationabile uidebatur, et peccatum aut poenam peccati ab ullis parentibus ad illum per talem propagationem descendere, et deum sponte rationalem naturam iniustam aut nulla eius promerente iniustitia miseram facere.

18. QUOD DE VIRGINE IUSTA DEUS CONCEPTUS SIT NON NECESSITATE, QUASI DE PECCATRICE NON POSSET, SED QUIA SIC DECEBAT Quamuis ergo de mundissima uirgine filius dei uerissime conceptus sit, non tamen hoc ea necessitate factum est, quasi de peccatrice parente iusta proles rationabiliter generari per huiusmodi propagationem nequiret, sed quia decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens erat ut ea puritate, qua maior sub deo nequit intelligi, uirgo illa niteret, cui deus pater unicum filium, quem de corde suo aequalem sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis dei patris et uirginis filius, et quam ipse filius substantialiter facere sibi matrem eligebat, et de qua spiritus sanctus uolebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille de quo ipse procedebat. Qualiter au tem uirgo eadam per fidem ante ipsam con ceptio nem mundata sit, dixi, ubi aliam rationem de hoc ipso unde hic agitur reddidi.

19. QUOMODO ISTA RATIO ET ALTERA ALIBI DATA CONCORDANT ET DIFFERANT Quae duae rationes intellectui meo uidentur ad quaestionem unaquacque per se aufficere, sed ambae simul animo uim rationis et decorem actionis /160/ quaerenti copiose satisfacere. Et quamuis ad idem tendant, in hoc tamen differunt, quod ista quidem, quam hic protuli, monstrat deum etiam de peccatricis uirginis substantia -- quoniam nusquam est in hominis natura praeter uoluntatem peccatum -- prolem debere iustam immo non nisi iustam nulla ratione repugnante tali propagatione producere; illa uero probat quia, etiam si in tota uirginis essentia peccatum esset, tamen ad huiusmodi conceptionis munditiam per fidem munda fieri posset. Atque in ista omnis necessitas mortis et cuiuslibet corruptionis siue laboris ab illo homine aperte excluditur; in illa autem quaestio de hoc oriri uidetur, sed sufficienti ratione, si diligenter perspecta fuerit, dissoluitur. Quapropter ex utraque palam est, quia nihil nisi pia uoluntate dominus ac redemptor noster sustinuit in omnibus quae passus est.

20. QUOD NATUS DE VIRGINE PRO ORIGINALI PECCATO HABUIT ORIGINALEM IUSTITIAM Ut mihi uidetur, de peccato quidem originali -- sicut proposui - sufficienter ostensum est, quomodo ad hominem de uirgine conceptum nulla ratione descendere a parentibus potuit, sed potius iustus et beatus fieri ratione exigente debuit. Quamobrem quoniam de iusto patre secundum diuinam et de iusta matre secundum humanam naturam iustus ab ipsa origine -- ut ita dictum sit- natus est: non incongrue pro originali iniustitia, quam omnes alii filii Adae habent a sua origine, iustitiam originalem habere dicendus est.

21. QUARE NON POTUIT HABERE PERSONALEM INIUSTITIAM At de personali iniustitia superfluum est disputare quod ad illum non attigerit, quoniam humana natura numquam in illo sine diuina fuit, nec illius anima umquam aggrauata contra uoluntatem aut ullo modo impedita est corpore corruptibili. Quae anima quoniam ipsa, immo totus ille homo et uerbum dei, deus, una persona semper extitit, numquam sine perfecta iustitia /161/ et sapientia et potestate fuit, quam semper a se ipso ille secundum personam sicut deus habuit, licet in naturis humana a diuine quod habuit acceperit.

Altiorem autem aliam rationem quomodo deus assumpsit hominem de masse peccatrice sine peccato uelut azymum de fermentato, praeter istam quam hic et illam guam alibi posui, esse non nego. Quam si mihi ostensa fuerit libenter accipio, et meas si -- quod non arbitror -- contra ueritatem esse poterint ostendi, non teneo.

22. DE QUANTITATE ORIGINALIS PECCATI Porro peccatum originale nec maius potest esse quam dixi, nec minus quam: quia cum infans iam rationalis est, humana natura non habet in illo iustitiam quam accepit in Adam et quam semper debet habere, neque eam excusat impotentia quia non habet, sicut supra dictum est. Illud tamen non per omnia tam graue, sicut supra posui, existimo. Nam quondam ad hominem de uirgine conceptum ostendere uolebam illud non pertinere, tale illud constitui cui aliquid non posses addi, ne - sicut dixi -- propter hoc quod inuestigabam uiderer pondus eius minorare. De quo quid mihi nunc uideatur, breuiter aperiam.

Peccatum Adae ita in infantes descendere, ut sic pro eo puniri debeant, ac si ipsi illud singuli fecissent personaliter sicut Adam, non puto, quamuis propter illud factum sit, ut eorum nullus possit nasci sine peccato, quod sequitur damnatio. Cum enim dicit apostolus quia ~mors regnauit ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccauerunt in simili tudinem praeuaricationis Adae": aperte uidetur sign)ficare quod non illis personaliter imputetur ipsa Adae praeuaricatio aut aliquid tam magnum, quamuis omnes filios Adae - excepto uirginis filio -- "peccatores~ et /162/ ~filios irae" in scriptis suds pronuntiet. Nam cum ait: "etiam in eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae~: potest sic intelligi ac si dicat: etiam in eos, qui non tantum peccauerunt quantum Adam peccauit praeuaricando. Et cum ait: "lex autem subintrauit ut abundaret delictum": aut intelligemus peccatum ante legem in illis, ~qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae~, minus quam Adae peccatum; aut si minus non erat, abundauit in eis peccatum post legem ultra peccatum Adae; quod intelligere nequeo cum illud considero. De cuius pondere et satisfactione in Cur de us homo quod mihi uisum est, sicut iam legisti, exposui. uerum est tamen quia nullus ad hoc, ad quod homo factus est et propagatio illi data est, restituitur, nec a malis in quae cecidit humana natura eruitur, nisi per satisfactionem illius peccati, per quod in eadem male ipsa se praecipitauit.

Dicet aliquis: Si non habent singuli peccatum Adae: quomodo as seris nullum saluari sine satisfactione peccati Adae? Nam qualiter exigit iustus deus ab illis satisfactionem peccati quod non habent? At deus non exigit ab ullo peccatore plus quam debet; sed quondam nullus potest reddere quantum debet, solus Christus reddit pro omnibus qui saluantur plus quam debent, sicut iam in sacpefato opusculo dixi.

Adhuc alio quoque modo uidendum est, qua ratione peccatum minus sit in infantibus quam in Adam, cum ab illo in omnes descendat. "Per unum" enim ~hominem" -- quod est per Adam -- "peccatum intrauit in hunc mundum, et per peccatum mors~.

23. CUR ET QUOMODO DESCENDAT IN INFANTES Cur autem minus sit non cognoscitur, si cur et quomodo insit non intelligitur. Quod quamuis dictum sit supra, quantum opus erat ad hoc quod /163/ quaerebatur, tamen non erit superfluum si hic breuiter repetitur. Equidem negari nequit infantes in Adam fuisse cum peccauit. Sed in illo causaliter siue materialiter uelut in semine fuerunt, in se ipsis personaliter sunt; quia in illo fuerunt ipsum semen, in se sunt singuli diuersae personae. In illo non alii ab illo, in se alii quam ille. In illo fuerunt ille, in se sunt ipsi. Fuerunt igitur in illo, sed non ipsi, quondam nondum erant ipsi.

Forsitan dices aliquis: Istud esse quo alii homines in Adam fuisse dicuntur, quasi nihil et inane quiddam est, nec est nominandum 'esse'. Dicat ergo illud esse fuisse nihil aut uanum siue falsum, quo fuit Christus secundum semen in Abraham, in Dauid et in aliis patribus, et quo omnia quae sunt ex semine fuerunt in seminibus, et nihil fecisse deum, cum omnia quae procreantur ex semine ipse fecit prius in seminibus ipsis, et dicat nihil uel uanum aliquid esse hoc, quod si uere non esset, haec quae uidemus esse non essent. Si enim uerum non est ea quae natura procreat ex seminibus, in illis prius aliquid fuisse, nullo modo essent ex ipsis. Quod si haec dicere stultissimum est, non falsum uel uanum, sed uerum et solidum esse fuit, quo fuerunt omnes alii homines in Adam, nec fecit deus inane aliquid, cum eos in illo fecit esse. Sed -- sicut dictum est -- in illo fuerunt non alii ab illo, et ideo longe aliter quam sunt in se ipsis.

Verum quamuis constet eos omnes in illo fuisse, solus tamen filius uirginis ualde diuerso modo ab aliis in illo fuit. Omnes quippe alii sic fuerunt in illo, ut per naturam propagandi, quae potestati et uoluntati eius subdita erat, de illo essent; solus uero iste non sic in eo fuit, ut per naturam aut uoluntatem eius de illo fieret. De aliis enim acceperat Adam quando pec cauit, ut esset hoc de quo illi futuri erant, et ut de illo essent; de isto uero, ut esset hoc unde futurus erat, non autem ut de illo esset, quia non erat /164/ in eius potestate, ut de ipso propagaretur. Sed nec in potestate eius erat, ut de alla essentia aut de nihilo fieret. Quare non erat in eo, ut hic aliquo modo esset. Nam nec in potestate naturae nec in potestate uoluntatis eius erat, ut esset quoquo modo. Erat tamen in eo natura de qua propagandus erat, non eius sed dei potestate. Nam etsi usque ad uirginem matrem in parentibus et uoluntas seminauit et natura germinauit, ut ipsa uirgo partim natural), partim uoluntario cursu ad suum esse ab Adam perduceretur, sicut omnes alii: in illa tamen nec uoluntas creaturae prolem seminauit nec natura germinauit, sed ~spiritus sanctus" et ~uirtus altissimie de uirgine-muliere uirum mirabiliter propagauit. De aliis ergo erat in Adam" id est in eius potestate, ut de illo essent; de isto uero non erat in illo ut aliquo modo esset, sicut non erat in limo, unde primus uir factus est ut esset de illo mirabiliter, neque in uiro ut Eua de illo - quemadmodum facta est -- esset. Sed nec in aliquo eorum, in quibus fuit ab Adam usque ad Mariam, erat ut esset. Fuit tamen in illis, quia erat in eis unde ipse assumendus erat, quemadmodum erat in limo unde primus homo factus est, et in eo unde Eua facta est, non uoluntate creaturae aut potestate, sed sola diuine uirtute; sed iste tanto mirabilius et maiori gratia, quanto illi purl homines, hic homo-deus factus est. ualde itaque diuerso modo iste erat in Adam quando peccauit, quam erant illi, qui uoluntario et naturali cursu procreantur. Illos ergo quodam modo facit Adam, quos per acceptam potestatem humana uoluntas semi nando et natura germinando procreant; istum uero non nisi deus fecit quamuis de Adam, quia non per Adam, sed per se uelut de quo.

Quid ergo conuenientius ad ostendendam magnitudinem bonitatis dei et ad plenitudinem gratiae quam Adae concedebat, quam ut quorum esse in illius potestate sic erat, ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per ilium essent, ita quoque in eius esset arbitrii libertate, ut qualis erat ipse iustitia et felicitate, tales eos propagaret? Hoc igitur illi datum est. Quoniam itaque in tantae gratiae celsitudine positus, bona quae sibi et illis seruanda acceperat sponte deseruit: idcirco filii perdiderunt, quod pater, cum seruando illis dare posses, non seruando abstulit. Haec mihi uidetur sufficiens ratio, cur ad /165/ infantes peccatum et male descendant Adae,si diligenter remote nostra uoluntate, quae saepe et multum impedit mentem ab intellectu rectitudinis, ipsa pure iustitia consideretur. Qualiter autem peccatum idem mihi uideatur ad eos descendere, paucis expediam.

Est peccatum a natura, ut dixi; et est peccatum a persona. Itaque quod est a persona, potest dici 'personale'; quod autem a natura, 'naturale', quod dicitur 'originale'. Et sicut personale transit ad naturam, ita naturale ad personam, hoc modo: Quod Adam comedebat, hoc natura exigebat; quia ita ut hoc exigeret create erat. Quod uero de ligno uetito comedit, non hoc uoluntas naturalis, sed personalis, id est propria fecit. Quod tamen egit persona, non fecit sine natura. Persona enim erat quod dicebatur Adam; natura, quod homo. Fecit igitur persona peccatricem naturam, quia cum Adam peccauit, homo peccauit. Siquidem non quia homo erat, ut uetitum praesumeret impulsus est; sed propria uoluntate, quam non exegit natura sed persona concepit, attractus est. Similiter fit in infantibus e conuerso. Nempe quod in illis non est iustitia quam debent habere, non hoc fecit illorum uoluntas personalis, sicut in Adam, sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam. In Adam namque, extra quem de illa nihil erat, est nudata iustitia quam habebat, et ea semper nisi adinta caret. Hac ratione quondam natura subsistit in personis et personae non sunt sine natura, facit natura personas infantum peccatrices. Sic spoliauit persona naturam bono iustitiae in Adam, et natura egens facta omnes personas, quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices et iniustas facit. Hoc modo transit pec catum Adae personale in omnes qui de illo naturaliter propagantur, et est in illis originale siue naturale.

Verum pates magnam esse distantiam inter peccatum Adae et pec catum eorum; quia ille peccauit propria uoluntate, illi natural) peccant ne cessitate, quam propria et personalis illius meruit uoluntas. Sed cum nemo dubitet quia par poena non sequatur imperia peccata, in hoc tamen similis est personalis et originalis peccati damnatio, quia nullus admittitur ad regnum dei, ad quod factus esthomo, nisi per mortem Christi, sine qua non red ditur quod pro Adae peccato debetur, quamuis non omnes pariter in inferno /166/ torqueri mereantur. Nam post diem iudicii nullus erit angelus aut homo, nisi aut in regno dei aut in inferno. Ita igitur et peccatum infantum minus est quam peccatum Adae, et nullus tamen sine illa uniuersali satisfactione saluatur, per quam et magnum et paruum peccatum dimittitur. Cur autem non sit sine illa morte, et quomodo per illam sit salus hominum: in praefato libro, sicut mihi deus dedit, quaesiui et dixi.

24. QUOD PECCATA PARENTUM POST ADAM NON COMPUTENTUR IN ORIGINALI PECCATO FILIORUM Parentum uero proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere. Quippe si Adam nequiuisset ad eos quos generaturus erat iustitiam suam producere, nequaquam posses eis suam iniustitiam transmittere. Quare quondam nullus post Adam filiis suds quiuit suam iustitiam seruare, nullam uideo rationem cur proximorum parentum peccata filiorum debeant animabus imputari. Denique nulli dubium est quod infantes nullam seruant rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectudinem. In hoc ergo sunt omnes pariter iniusti, quia nullam habent quam omnis homo debet habere iustitiam. Haec nuditas iustitiae descendit ad omnes ab Adam, in quo humana natura se spoliauit eadem iustitia. Nam etsi in Adam illi remansit aliqua iustitia, ut in rebus aliquibus rectam seruaret uoluntatem: sic tamen priuate est illo dono, quo sibi iustitiam custodire poterat in posteros, ut in nullo eorum ipsa cum aliqua iustitia se propagare queat. Plus utique in infantibus auferre sibi non ualuit, quam omnem iustitiam et beatitudinem, quae nulli datur aliqua carenti debita iustitia.

Quod autem proximorum iniustitia parentum possit hanc augere iustitiae nuditatem, qua non ualet in infantes ab Adae peccato maior descendere, non uidetur possibile. Nam ubi nulla est iustitia, nulla potest aulerri iustitia. Unde autem nulla potest absentari iustitia, ibi addi nulla ualet iniustitia. /167/ Nullam ergo infantibus suis addere queunt iniusti parentes iniustitiam super praedictam nuditatem iustitiae. At ubi nulla est iustitia, nil prohibet aliquam poni iustitiam. uerisimilius igitur et possibilius uidetur -- si parentes iniusti aliquam suis infantibus addere dicuntur iniustitiam -- quod iusti suis possint aliquam dare iustiham. Quod si fit, habent infantes iustorum aliquam iustitiam. Si uero hoc est, leuius damnantur quam infantes iniustorum, si moriuntur sine baptismo; aut si saluantur, cum aliquo suo praecedenti merito eliguntur. Quod Paulus apostolus negat, ubi per Iacob et Esau probat nullum nisi omnium merita praeueniente gratia saluari. Quoniam itaque nullam dant iusti parentes ante baptismum infantibus suis iustitiam, nullam utique addunt iniusti suis iniustitiam.

Quod si dicitur: non addunt iniusti parentes suis infanubus aliquam iniusutiam, quibus aulerre nequeunt ullam iustitiam, sed originalem quam habent ab Adam faciunt in eis grauiorem: ergo et iusb in suis eam red dunt leuiorem. Quare si minus sunt iniusti infantes iustorum quam iniustorum, minus debent reprobari quam illi. Quod dicat qui audet et ostendere potest; ego uero non audeo, cum mixtim uideam et iustorum et iniustorum infantes ad baptismi grabam eligi et ab illa reprobari. Sed et hoc si quis dicit, non ualet ostendere. Quippe sicut hoc modo non est iusto iushor, nisi qui uo luntate magis aut appetit aut uitat quod debet, ita non est iniusto iniusuor, nisi qui plus aut amat aut contemnit quod non debet. Si igitur infantes ne queunt ostendi, mox ut animam habent, alius alio magis uel minus uelle quod debent aut quod non debent, nemo potest probare qund in infantibus alius alio nascatur iusnor uel iniustior. Pariter ergo nec iush sua iustiha reddere uidentur in suis infantibus originalem iniustitiam leuiorem, nec iniusti in suis sua iniustiha grauiorem. Quapropter si parentes iniusti nec numero nec magnitudine queunt originale peccatum suis infantibus suo peccato augere, uidetur mihi peccata parentum post Adam in infantum originali peccato non deputari.

Non nego propter merita bona parentum filiis multa et magna beneficia corporis et animae impendi, et propter peccata parentum filios et nepotes "usque in tertiam et quartam generanonema et forsitan ultra diuersis tribulationibus /168/ in hac uita flagellari, et ea perdere bona etiam in anima quse forsitan per illos consequerentur, si iusti essent -- quorum exempla longum est nimis hic inserere -; sed dico peccatum originale in omnibus infantibus conceptis naturaliter aequale esse, sicut peccatum Adae, quod est causa cur nascantur in illo, ad omnes pertinet aequaliter.

25. QUOMODO NOCEANT ANIMABUS EORUM Si autem peccata parentum aliquando nocent animabus filiorum: hoc modo potius fieri existimo, non quod ea illis deus imputet, aut quod eos in aliqua delicta propter parentes inducat, sed quoniam, sicut sacpe meritis parentum filios iustorum a peccatis eruit, ita filios iniustorum eorum meritis in suis aliquando derelinquit. Quoniam enim nemo liber est a peccato nisi deo liberante: cum non liberat dicitur 'inducere', et cum non mollit 'indu rare'. Namque satis uidetur susceptibilius quod deus animam peccatricem, cui nihil praeter poenam debet, propter parentum peccata in suis dimittat peccatis ut pro ipsis puniatur, quam quod eam alienis oneret, ut pro illis torqueatur. Ita igitur sine repugnantia et originale peccatum est idem in omnibus, et ~filius non portabit iniquitatem patris", et "unusquisque onus suum portabit", et recipiet "prout gessit" in corpore ~siue bonum siue /169/ malum", et reddit deus peccata parentum filiis ~in tertiam et quartam gene rationema, etiam si hoc fit in anirna, et quidquid aliud legitur quod anima bus filiorum peccata parentum nocere significare uidetur. Quippe non moritur anima filii peccato patris sed suo, nec portat quis "iniquitatem patris~, cum in sua relinquitur, sed suam, nec onus alienum sed suum, nec recipit prout pater sed prout ipse gessit in corpore; sed quoniam propter peccata parentum a suis malis non est liberatus, ea quae portat eisdem parentum peccatis imputantur.

26. QUOMODO TAMEN NULLUS PORTET PECCATUM PATRIS, SED SUUM At si obicitur quia omnes qui non saluantur per fidem, quae est in Christum, portant iniquitatem et onus Adae, ut per hoc uelit probare infantes aut aliorum quoque parentum iniquitates similiter debere portare, aut illius non debere: consideret diligenter quia non portant infantes peccatum Adae sed saum. Nam aliud fuit Adae peccatum, et aliud est peccatum infantum, quia differunt, ut dictum est. Illud enim fuit causa, istud est effectum. Adam caruit debita iustitia, non quia alius sed quia ipse deseruit; infantes carent, non quoniam ipsi sed quoniam alius dereliquit. Non est ergo idem peccatum Adae et infantum. Et cum dicit apostolus, quod supra posui, quia ~mors regnauit ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae"; sicut significat infantum minus esse quam Adae peccatum, ita aperte monstrat aliud esse.

Quapropter cum damnatur infans pro originali peccato, non damnatur pro peccato Adae sed pro suo. Nam si ipse non haberet suum peccatum, non damnaretur. Ita ergo non portat iniquitatem Adae sed suam, quamuis ideo dicatur portare, quia iniquitas illius peccati istius causa fuit. Haec au tem causa, quse fuit in Adam, ut infantes in peccato nascantur, non est /170/ in aliis parentibus, quia non habet in eis humana natura potestatem, quem admodum dixi, ut filii iusti propagentur. Quare non ita sequitur, ut pro peccato illorum sit in infantibus peccatum, sicut pro peccato Adae.

27. QUID SIT ORIGINALE PECCATUM; ET QUOD IN OMNIBUS SIT AEQUALE Originale igitur peccatum non aliud intelligo quam quod est in infante, mox ut habet animam rationalem, quidquid prius in corpore nondum sic animato factum sit -- ut est membrorum aliqua corruptio -- uel post siue in anima siue in corpore futurum sit. Quod propter plaedictas aestimo rationes in omnibus infantibus naturaliter propagatis es se aequale, et omnes qui in illo solo moriuntur aequaliter damnari. Siquidem quidquid peccati super illud additur in homine, personale est; et sicut persona propter naturam peccatrix nascitur, ita natura per personam magis peccatrix redditur, quia cum peccat persona quaelibet, peccat homo.

Hoc peccatum, quod originale dico, alind intelligere nequeo in eisdem infantibus, nisi ipsam quam supra posui factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatem, per quam omnes filii sunt irae; quondam et na turam accusal spontanea quam fecit in Adam iustitiae desertio, nec per sonas excusat -- ut dictum est -- recuperandi impotentia. Quam comitatur beatitudinis quoque nuditas, ut sicut sunt sine omni iustitia, ita sint absque omni beatitudine. Per quas duas nuditates in huius uitae exilio expositi sunt, et patentee peccatis et miseriis incessanter ubique occurrentibus et undique irruentibus, nisi quantum diuine defenduntur dispositione.

28. CONTRA ILLOS QUI NON PUTANT INFANTES DEBERE DAMNARI Sunt quorum animus infantes damnari debere, qui sine baptismo moriuntur, ob solam iniustitiam quam dixi non uult accipere, quondam nullus /171/ homo iudicat eos reprehendendos de peccato alienae personae, et quia non dum sunt iusti et intelligentes in tali aetate, nec putant deum districtius in nocentes debere iudicare quam iudicent homines. Quibus dicendum est quod aliter deus erga infantes debeat agere, aliter homo. Nam homo non debet exigere a natura quod ipse non dedit et quod sibi non debetur, nec iuste redarguit homo hominem cum culpa nasci, sine qua ipse non nascitur et de qua non nisi per alium sanatur. Deus uero recte exigit a natura quod ei dedit, et quod sibi iuste debetur.

Sed et hoc iudicium quo infantes damnantur, non est alienum multum, si consideretur, ab hominum iudicio. Si quis enim uir et uxor eius ad ma gnam quandam dignitatem et possessionem nullo suo merito sed gratia sola pro uecti simul crimen graue inexcusabiliter committunt, et pro eo iuste deiciuntur et in seruitutem rediguntur: quis dicet filios quos post damnationem generant eidem non debere subiacere seruituti, sed potius ad bona quae parentes iuste perdiderunt gratis oportere restitui? Tales sunt primi parentes et filii eorum, quos iuste pro culpa sua de beatitudine in miseriam damnati in eodem ge nerant exilio. De similibus itaque simile debet esse iudicium, sed de istis tanto districtius quanto delictum eorum probari potest improbabilius.

Denique omnis homo aut saluatur aut damnatur. Omnis autem qui saluatur ad regnum coelorum admittitur, et omnis qui damnatur ab eo excluditur. Qui uero admittitur, prouehitur ad similitudinem angelorum, in quibus nullum umquam fuit aut erit peccatum; quod fieri nequit, quamdiu in eo est aliqua macula peccati. Impossibile itaque est aliquem hominem cum aliquo quamuis paruo peccato saluari. Quare si quod dixi originale peccatum est aliquod peccatum, necesse est omnem hominem in eo natum illo non dimisso damnari. /172/ 29. QUOMODO IMPOTENTIA HABENDI IUSTITIAM EXCUSES EOS POST BAPTISMA