habere, quia significat habentem disciplinam.
MAGISTER. Nullatenus hac ratione considerata negare possum aut armatum esse substantiam aut grammaticum habere.
DISCIPULUS. Vellem ergo a te doceri utrum unum aliquid possit esse diuersorum praedicamentorum.
MAGISTER. Rem quidem unam eandemque non puto sub diuersis aptari posse /165/ praedicamentis, licet in quibusdam dubitari possit; quod maiori et altiori indigere disputatione existimo, quam hac nostra breui sermocinatione assumpsimus. Unam autem uocem plura signiffcantem non ut unum, non uideo quid prohibeat pluribus aliquando supponi pracdicamentis, ut si 'albus' dicitur qualitas et habere. Albus enim non ita significat qualitatem et habere ut unum, quemadmodum homo significat ut unum substantiam et qualitates quibus constat homo. Res enim quae appellatur 'homo', est unum quiddam constans ex iis quae dixi; res uero quae appellatur 'albus', non est unum aliquid ex habere et qualitate constans, quia nihil appellatur albus nisi res quae habet albedinem, quae nequaquam constat ex habere et qualitate. Quare si dicitur: homo est substantia et homo est qualitas: una eademque res quae significatur et appellatur hoc nomine, dicitur substantia esse et qualitas, quod uidetur inconueniens. Cum autem dicimus quia albus est qualitas et habere, non dicimus quia quod appellatur hoc nomine est qualitas et habere sed quia haec duo significantur hoc nomine, et nihil inconueniens sequitur.
DISCIPULUS. Cur autem non est homo secundum diuisionem Aristotelis substantia et qualitas, quia utrumque significat, quemadmodum est albus qualitas et habere propter utriusque significationem?
MAGISTER. Aestimo huic interrogationi illud posse sufficere quod supra dixi, quia principaliter est significatiuum substantiae, et quia unum illud quod significat substantia est, et non qualitas sed quale; albus uero nihil principalius sed pariter significat qualitatem et habere, nec fit unum ex his quod magis sit hoc uel illud, cuius sit albus significatiuum.
DISCIPULUS. Planias mihi uellem explicari quomodo non fiat unum aliquid ex iis quae significat albus.
MAGISTER. Si aliquid constat ex eis, aut est substantia aut aliquid aliorum praedicamentorum.
DISCIPULUS. Aliud esse non potest.
MAGISTER. Sed nihil horum fit ex habere et albedine. /166/ DISCIPULUS. Non possum contradicere.
MAGISTER. Item: Unum non fit ex pluribus nisi aut compositione partium quae sunt eiusdem praedicamenti, ut animal constat corpore et anima; aut conuenientia generis et differentiae unius uel plurium, ut corpus et homo; aut specie et proprietatum collectione, ut Plato. Illa uero quae albus significat, non sunt unius praedicamenti, nec est alterum, alteri genus aut differentia aut species aut collectio proprietatum, nec sunt differentiae unius generis sed sunt accidentia eiusdem subiecti, quod tamen subiectum albus non significat, quia omnino nihil significat aliud quam habere et qualitatem. Quare non fit unum ex iis quae albus significat.
DISCIPULUS. Quamquam ratio mihi asserere uideatur quae disseris, uellem tamen audire quid responderes, si quis ad hoc quod dicis quia nihil omnino significat albus aliud quam habere et qualitatem, sic obiceret: Albus cum sit idem quod habens albedinem, non significat determinate hoc uel illud habens, uelut corpus sed indeterminate aliquid habens albedinem. Albus enim aut est qui habet albedinem, aut qui non habet. Sed qui non habet albedinem, non est albus. Albus igitur est qui habet albedinem. Quare quoniam omnis qui albedinem habet non nisi aliquid est, necesse est ut albus sit aliquid quod habet albedinem, aut aliquid habens albedinem. Denique albus aut aliquid significat habens albedinem aut nihil. Sed nihil non potest intelligi habens albedinem. Necesse est ergo ut albus significet aliquid habens albedinem.
MAGISTER. Non agitur utrum omnis qui est albus sit aliquid aut sit qui habet sed utrum hoc nomen sua significatione contineat hoc quod dicitur aliquid aut qui habet -- sicut homo continet animal -- ut quamodo homo est 'animal rationale mortale', ita albus sit aliquid habens albedinem aut qui habet albedinem. Multa namque necesse est rem quamlibet esse, quae tamen rei eiusdem nomine non significantur. Nam omne animal necesse est coloratum esse et rationale aut irrationale, nomen tamen animalis nihil horum significat. Quare licet albus non sit nisi aliquid habens aut qui habet albedinem, non tamen necesse est ut albus hoc significet. Ponamus /167/ enim quod albus siue album significet aliquid habens albedinem. Sed aliquid habens albedinem non est aliud quam aliquid album.
DISCIPULUS. Non potest aliud esse.
MAGISTER. Albus igitur siue album semper significat aliquid album.
DISCIPULUS. Ita sit.
MAGISTER. Ubi ergo ponitur albus uel album, recte semper accipitur pro albo aliquid album.
DISCIPULUS. Consequitur.
MAGISTER. Ergo ubi dicitur aliquid album, recte quoque dicitur bis: aliquid aliquid album; et ubi bis, ibi et ter, et hoc infinite.
DISCIPULUS. Consequens et absurdum est hoc.
MAGISTER. Sit quoque albus id ipsum quod est qui albedinem habet. Sed 'habet' non est aliud quam 'habens est'.
DISCIPULUS. Nec potest esse.
MAGISTER. Albus ergo non est aliud quam qui albedinem habens est.
DISCIPULUS. Non aliud.
MAGISTER. Cum autem dicitur 'albedinem habens', non aliud significat haec oratio quam album.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Idem igitur est albus quod qui albus est.
DISCIPULUS. Sic sequitur.
MAGISTER. Ubicumque itaque ponitur albus, recte pro eo accipitur: qui albus est.
DISCIPULUS. Non possum negare.
MAGISTER. Si ergo albus est qui albus est, est etiam qui qui albus est est. Et si hoc est, est etiam qui qui qui albus est est est, et sic in infinitum.
DISCIPULUS. Nec hoc minus consequens nec minus absurdum est, quam ut saepe sit aliquid aliquid.
MAGISTER. Si quis autem dicit quia albus aut aliquid significat habens albedinem aut nihil: si sic intelligitur, ac si diceretur: albus aut significat aliquid habens aut significat non aliquid habens, ut non-aliquid sit infinitum nomen, non est integra nec uera diuisio, et ideo nihil probat. Veluti si quis diceret: Caecus aut uidet aliquid aut uidet non aliquid.
Si uero sic intelligitur, quia aut significat aliquid habens aut non significat: integra est diuisio et uera, nec repugnat iis quae dicta sunt. /168/ DISCIPULUS. Satis apparet, quia per album non significatur aliquid habens albedinem nec qui albedinem habet sed tantum albedinem habens, id est qualitas et habere, ex quibus solis non conficitur unum aliquid, et ideo albus est utrumque, quia pariter utrumque significat.
Quam rationem in omnibus quae sine complexione dicuntur et similiter significant quamlibet plura ex quibus non fit unum, ualere uideo; nec aliquid iis quae in hac disputatione asseruisti, obici recte posse existimo.
MAGISTER. Nec mihi nunc uidetur. Tamen quoniam scis quantum nostris temporibus dialectici certent de quaestione a te proposita, nolo te sic iis quae diximus inhaerere, ut ea pertinaciter teneas, si quis ualidioribus argumentis haec destruere et diuersa ualuerit astruere.
Quod si contigerit: saltem ad exercitationem disputandi nobis haec profecisse non negabis.