SigPhi · Anselm of Canterbury

De libertate arbitrii

Page 2 of 2

DISCIPULUS. Gratam habeo tuam indulgentiam; sed ne mireris, si ea quae non consueui cogitare, non sunt mihi propter unam auditionem omnia semper ad intuendum in corde praesentia.

MAGISTER. Dic adhuc si quid in definitione lib er ta tis arbi trii qua m fecim us dubitas. /225/ 13. QUOD 'POTESTAS SERVANDI RECTITUDINEM UOLUNTATIS PROPTER IPSAM RECTITUDINEM' SIT PERFECTA DEFINITIO LIBERTATIS ARBITRII.

DISCIPULUS. Unum est quod adhuc aliquantulum in ea me sollicitat. Nam seepe habemus potestatem seruandi aliquid, quae tamen libera non est, ut aliena ui impediri non possit. Quamobrem cum dicis quia libertas arbitrii est potestas seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem: uide ne forte addendum sit, quod illam potestatem tam liberam esse designet, ut nulla ui superari possit.

MAGISTER. Si potestas seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem aliquando inueniri posset absque illa quam perspeximus libertate, expediret ut quod dicis adderetur. Sed cum dicta definitio sic perfecta sit ex genere et differentiis, ut nec minus aliquid claudat nec plus quam illa quam quaerimus libertas, nihil illi addendum aut demendum intelligi potest. Est enim 'potestas' libertatis genus. Quod autem additum est 'seruandi', separat eam ab omni potestate quae non est seruandi, sicut est potestas ridendi aut ambulandi. Addendo uero 'rectitudinem' secreuimus eam a potestate seruandi aurum et quidquid non est rectitudo. Per additamentum 'uoluntatis' segregatur a potestate seruandi rectitudinem aliarum rerum, ut uirgae aut opinionis. Per hoc autem quod dictum est 'propter ipsam rectitudinem', diuiditur a potestate seruandi rectitudinem uoluntatis propter aliud, ut cum seruatur propter pecuniam aut naturaliter. Seruat enim naturaliter canis rectitudinem uoluntatis, cum amat catulos suos aut dominum suum sibi benefacientem. Quoniam igitur nihil est in hac definitione, quod non sit necessarium ad concludendam libertatem arbitrii rationalis uoluntatis et ad alia excludenda, et sufficienter illa includitur et alia excluduntur: nec abundans utique nec indigens est haec nostra definitio. Itane tibi uidetur?

DISCIPULUS. Mihi utique perfecta uidetur.

MAGISTER. Dic ergo si quid uis amplius de libertate hac, propter quam imputatur illam habenti, siue faciat bonum siue faciat malum. De hac enim sola nunc noster est sermo. /226/ 14. DIVISIO EIUSDEM LIBERTATIS.

DISCIPULUS. Restat nunc ut diuidas eandem libertatem. Quamuis enim secundum hanc definitionem communis sit omni rationali naturae, multum tamen differt illa quae dei est ab illis quae rationalis creaturae sunt, et illae ab inuicem.

MAGISTER. Libertas arbitrii alia est a se; quae nec facta est nec ab alio accepta, quae est solius dei; alia a deo facta et accepta, quae est angelorum et hominum. Facta autem siue accepta alia est habens rectitudinem quam seruet, alia carens. Habens alia tenet separabiliter, alia inseparabiliter. Illa quidem quae separabiliter tenet, fuit angelorum omnium, antequam boni confirmarentur et mali caderent; et est omnium hominum ante mortem, qui habent eandem rectitudinem. Quae uero tenet inseparabiliter, est electorum angelorum et hominum. Sed angelorum post ruinam reproborum, et hominum post mortem suam. Illa autem quae caret rectitudine, alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter. Quae recuperabiliter caret, est tantum in hac uita omnium hominum illa carentium, quamuis illam multi non recuperent. Quae autem irrecuperabiliter caret, est reproborum angelorum et hominum; sed angelorum post ruinam, et hominum post hanc uitam.

DISCIPULUS. De definitione et de diuisione libertatis huius deo annuente sic mihi satisfecisti, ut nihil queam inuenire, quod necesse habeam de illis interrogare.