SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.177-XXX.
DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI /177/ Negatur a Graecis quod spiritus sanctus de filio procedat, sicut nos Latini confitemur; nec recipiunt doctores nostros Latinos quos in hoc sequimur. Qui quondam euangelia nobiscum uenerantur et in aliis de trino et uno deo credunt hoc ipsum per omnia quod nos, qui de eadem re certi sumus: spero per auxillum eiusdem sancti spiritus quia -- si malunt solidae ueritati acquiescere quam pro inani uictoria contendere -- per hoc quod absque ambiguitate confitentur, ad hoc quod non recipiunt, rationabiliter duci possum. Quamuis igitur multi sint qui hoc melius me possint efficere, tamen quondam mihi a pluribus iniungitur, quorum petitioni cum pro debito ueritatis amore tum pro eorum caritate et religiosa uoluntate non audeo resistere, inuoco eundem spiritum sanctum, ut ad hoc me dignetur dirigere. Hac itaque spe pro meae scientiae humilitate scientioribus altiora relinquens, quod postulant aggrediar, et Graecorum fide atque iis quae credunt indubitanter et confitentur, pro certissimis argumentis ad probandum quod non credunt utar.
Credunt quidem unum et solum ac perfectum esse deum, nec ullam eum habere partem, sed totum esse quidquid est. Hunc quoque confitentur /178/ esse patrem et fillum et spiritum sanctum, ita ut si solus dicatur pater aut filius aut spiritus sanctus, siue duo simul pater et filius aut pater et spiritus sanctus aut filius et spiritus sanctus, siue tres simul pater et filius et spiritus sanctus: idem totus et perfectus designetur deus, quamuis non idem significet nomen patris aut filii quod nomen dei. Non enim est idem esse deum, quod est esse patrem aut fillum. Nomen autem 'spiritus sancti', ideo quia spiritus sanctus alicuius intelligitur spiritus, pro relatiuo nomine ponitur. Nam quamuis pater sit spiritus et sanctus, et filius sit spiritus et sanctus, non est tamen pater alicuius spiritus, nec filius alicuius spiritus, sicut spiritus sanctus alicuius est spiritus. Est enim spiritus dei et spiritus patris et filii. Quamuis enim Graeci negent de filio illum procedere, non tamen negant eum esse spiritum filii.
Credunt quoque et confitentur deum de deo esse nascendo, et deum esse de deo procedendo, quia filius deus est de patre deo nascendo, et spiritus sanctus deus est de patre deo procedendo; nec putant alium esse deum qui nascitur, quam de quo nascitur et qui procedit; quamuis secundum nomina significantia -- quia est de quo aliquis nascitur, et est qui de aliquo nascitur, et est qui de aliquo procedit -- pluralitatem admittat, secundum quam plures et alii sunt ab inuicem pater et filius et spiritus sanctus. Nam cum deus dicitur esse pater, significatur esse de quo aliquis nascitur; et cum nominatur filius, intelligitur esse qui de aliquo nascitur; et quando spiritus sanctus nuncupatur: quia non absolute spiritum, sed spiritum dei intelligimus, monstratur esse qui de aliquo procedit. Sed cum dicitur quia filius est de patre et spiritus sanctus est de patre, intelligitur quia hoc quod est filius aut spiritus sanctus, habent de patre. Sed alio modo intelligitur /179/ filius esse de patre, et aliter spiritus sanctus. Filius enim est de patre quo, id est de deo qui est pater eius; spiritus sanctus uero non est de deo patre quo, sed tantum de deo qui est pater. Ergo filius, secundum quod est de deo, dicitur filius eius; et ille de quo est, pater eius. Spiritus autem sanctus non secundum quod est de deo, est filius eius; nec is de quo est, pater eius.
Certum est etiam quia deus non est pater aut filius aut spiritus alicuius nisi dei, nec ulla res est deus nisi idem pater et filius et spiritus sanctus; et sicut unus deus est, sic unus tantum pater, unus filius, unus spiritus sanctus est. Unde fit ut non sit in illa trinitate pater nisi eiusdem filii, nec filius nisi eiusdem patris, neque spiritus sanctus alicuius spiritus nisi eiusdem patris et filii. Haec itaque sola cause pluralitatis est in deo, ut pater et filius et spiritus sanctus dici non possint de inuicem, sed alii sint ab inuicem, quia pracdictis duobus modis est deus de deo.
Quod totum potest dici relatio. Nam quondam filius existit de deo nascendo et spiritus sanctus procedendo, ipsa diuersitate natiuitatis et processionis referuntur ad inuicem, ut diuersi et alii ab inuicem; et quando substantia habet esse de substantia, duae fiunt ibi relationes insociabiles, si secundum illas nomina ponantur substantiae. Cum enim homo est gignendo de homine, dicitur homo de quo est homo, pater; et homo qui est de homine, filius. Impossibile igitur est patrem esse illum fillum cuius pater est, et fillum esse illum patrem cuius filius est; quamuis patrem esse fillum et fillum esse patrem nihil prohibeat, cum unus homo pater est et filius, quoniam ad /180/ alium est pater et ad alium filius. Nempe cum Isaac sit pater Iacob et filius Abrahae, pater est filius et filius pater sine repugnantia, quondam ad alium dicitur pater quam ad suum patrem, et filius ad alium quam ad suum fillum: patrem autem esse in eodem ISAAC illum filium cuius pater est, aut fillum esse illum patrem cuius est filius, non est possibile.
Ita ergo in deo, cum deus sit pater et filius et spiritus sanctus, nec sit pater nisi eiusdem filii nec filius nisi eiusdem patris nec spiritus alicuius nisi eiusdem patris et filii: pater non est filius aut spiritus sanctus, filius non est pater, nec spiritus sanctus est pater. Quippe quondam filius est de patre et spiritus sanctus est de patre, nec ille de quo est aliquis potest esse ille qui de se est, nec qui de aliquo est ualet esse ille de quo est, sicut iam dictum est: idcirco nec pater est filius aut spiritus sanctus, nec filius siue spiritus sanctus est pater. Filius autem -- ut interim aliam causam dicam, quondam nondum constat quia spiritus sanctus de illo sit et procedat -- ideo non est spiritus sanctus, nec spiritus sanctus est filius, quia filius nascendo habet esse de patre, spiritus sanctus uero non nascendo sed procedendo, nec filius potest esse suus spiritus, nec spiritus sanctus ualet esse ille cuius spiritus est.
His praemissis, quomodo indiuisibilis unites et insociabilis pluralitas in deo ad inuicem se habeant inquiramus. Quoniam autem haec quae dicta sunt, pariter credimus indubitanter et confitemur et nos qui dicimus spiritum sanctum de filio procedere, et Graeci qui nobiscum de hac re non sentiunt: debemus absque ulla ambiguitate quae ex his necessarie consequuntur uno consensu suscipere. Sequitur enim secundum unitatis dei quae nullas habet parses proprietatem, ut quidquid de uno deo qui totus est quidquid est dicitur, de toto deo patre dicatur et de filio et de spiritu sancto, quia unusquisque solus et totus et perfectus deus est. Supradicta uero relationis oppositio, quae ex hoc nascitur, quia supradictis duobus modis deus est de deo, prohibet patrem et fillum et spiritum sanctum de inuicem dici, et propria singulorum aliis attribui. Sic ergo huius unitatis et huius relationis consequentiae se contemperant, ut nec pluralitas quae sequitur relationem transeat ad /181/ ea, in quibus praedictae simplicitas sonat unitatis, nec unitas cohibeat pluralitatem, ubi eadem relatio significatur. Quatenus nec unitas amittat aliquando suum consequens, ubi non obuiat aliqua relationis oppositio, nec relatio perdat quod suum est, nisi ubi obsistit unitas inseparabilis.
Quod si per exempla consideremus, clarius apparebit. Qualiter quidem unitatis simplicitas a se excludat pluralitatem, quae est in relatiuorum nominum significatione, facile est cognoscere. Confitemur enim quia pater non est filius aut spiritus sanctus, nec filius pater aut spiritus sanctus, nec spiritus sanctus pater aut filius. Sequitur ergo alios ab inuicem et plures esse patrem et fillum et spiritum sanctum. At pater est deus et filius deus et spiritus sanctus deus. Quid itaque consequentius -- si praedicta personarum pluralitas suam seruat proprietatem -- quam patrem et fillum et spiritum sanctum plures deos esse et alios ab inuicem? Sed hoc nullatenus admittit inuiolabilis simplicitas deitatis, quam unum solum deum esse credimus. Sic repellit unitas essentiae dei relatiuorum consequentiam.
Considerandum quoque est quomodo relationum pluralitas obuiet unitatis consequentiae, si prius posuerimus aliqua es iis in quibus nulla obsistit oppositio. Dicimus unum deum esse patrem et esse fillum et esse spiritum sanctum, et unum eundernque deum esse, siue singuli siue bini siue tres simul dicantur. Si ergo deus est aeternus: propter unitatem deitatis ex necessitate sequitur quia aeternus est pater, aeternus filius, aeternus spiritus sanctus. Et quoniam -- siue singuli siue plures simul -- sunt unus deus: non est nisi unus aeternus. Similis est consequentia, si deus dicitur creator siue iustus siue aliquid aliorum, in quibus nulla praedicta intelligitur relatio.
Videamus nunc quomodo hanc unitatis dei consequentiam restringat relatio. Dicimus enim quia deus est pater. Quoniam ergo unus est deus pater et filius et spiritus sanctus, exigit unitas dei, ut filius sit pater et /182/ spiritus sanctus pater; sed obuiat relatio, quae prohibet fillum aut spiritum sanctum esse patrem. Quippe nec nature permittit nec intellectus capit existentem de aliquo esse de quo existit; aut de quo existit esse existentem de se. Existit autem filius et spiritus sanctus de patre. Quare non potest filius aut spiritus sanctus esse pater, quamuis deus sit pater, et unus idemque deus sit pater et filius et spiritus sanctus. Id ipsum cognoscitur, si dicitur deus esse filius. Vult enim unitatis dei consequentia, ut et pater et spiritus sanctus sit filius. Sed pater de quo est filius, non potest esse qui de se est. Spiritus uero sanctus qui existit de patre procedendo, non est ille qui est de patre nascendo. Item cum dicitur: deus est spiritus sanctus, requirit unites praedicta patrem quoque et fillum esse spiritum sanctum. Sed nec pater de quo est spiritus sanctus, potest esse ille qui de se est; nec filius qui existit de patre nascendo, est ille qui de eodem patre est procedendo, id est spiritus sanctus. Cum autem apparebit quia spiritus sanctus est de filio, tunc quoque palam erit quia propter hoc nequit esse filius spiritus sanctus et spiritus sanctus filius.
Consideremus adhuc quomodo supradictae oppositiones obsistant consequentiae praedictae unitatis. Deus est de deo. Hoc ergo semel accepto: quondam idem deus est pater et filius et spiritus sanctus, sequitur secundum hanc identitatem, ut deus pater sit deus de deo, et deus de quo est deus; et similiter filius deus de deo, et deus de quo deus est; et eodem modo spiritus sanctus. Verum quaerere utrum unusquisque sit deus de quo est deus, non est aliud quam considerare, utrum singulus quisque sit deus de deo. Non enim potest de deo deus esse, nisi pater aut filius aut spiritus; sanctus, et nisi de patre aut de filio aut de spiritu sancto. Inspiciamus ergo utrum unusquisque sit deus de deo, et patebit utrum sit singulus quisque deus de quo est deus. Sed pater non potest esse de deo propter praedictam oppositionem. Cum enim non sit deus nisi aut pater aut filius aut spiritus sanctus, aut duo ex iis aut tres simul: non potest esse deus pater de deo nisi aut de patre, hoc est de se ipso, aut de filio aut de spiritu sancto, aut de duobus aut de tribus. De se ipso non potest esse, quia existens de aliquo et de quo existit non potest idem esse. De filio non est, quia filius est de ipso, et /183/ ideo non potest esse de filio. De spiritu sancto non est, quia de illo est spiritus sanctus, nec ualet esse ille qui de se est. De duabus uel de tribus simul nequit esse pater propter eandem oppositionis rationem. Fillum uero deum necesse est esse de patre deo, quia pater non est de illo.
De filio uero, hoc est de se ipso, esse nequit, quia non est idem existens de aliquo et de quo existit. Utrum autem sit de spiritu sancto aut spiritus sanctus de illo, post monstrabitur. Sed prius dicemus de spiritu sancto, si secundum consequentiam praedictam sit de patre et de se ipso. De patre quidem necesse est eum esse, quia nulla obuiat oppositio. Non est enim pater de illo. De se ipso uero impossibile est eum esse, quia non potest existens de aliquo et de quo est idem esse. In his omnibus nihil obuiat consequentiae unius identitatis, nisi aliqua de praedictis oppositio. Quod uero in iis cognoscitur, in omnibus quae de deo dicuntur immutabiliter euenire necesse est.
Nunc quaerendum est per supradictas irrefragabiles rationes, utrum filius sit de spiritu sancto, aut spiritus sanctus de filio. Dico quia, sicut per supradictam rationem aut pater est de filio aut filius de patre, et similiter aut est de spiritu sancto pater aut spiritus sanctus de patre: ita est aut filius de spiritu sancto, aut spiritus sanctus de filio. Quod qui negat, neget etiam necesse est unum solum deum esse aut fillum esse deum aut spiritum sanctum esse deum aut deum esse de deo, quia ex his sequitur quod dico.
Amplius. Non est filius aut spiritus sanctus de patre, nisi de patris essentia, quae una est illi cum filio et spiritu sancto. Cum ergo dicitur quia filius est de deo patre: si idem deus est pater et spiritus sanctus, sequitur secundum unitatem deitatis, ut sit etiam de spiritu sancto. Eodem modo quando confitemur spiritum sanctum esse de deo patre: si idem deus est pater et filius, sequitur secundum eandem deitatis unitatem, ut sit et de filio. Ex his igitur aperte cognoscitur quia aut filius est de spiritu sancto aut spiritus sanctus de filio; quondam utrumque nequit esse uerum aut falsum.
Necesse est ergo spiritum sanctum esse de filio, si potest monstrari fillum non esse de illo. Nam si quis dicit non sequi fillum esse de patre et de spiritu sancto, idcirco quoniam unus deus est pater et spiritus sanctus, etiam si non opponitur aliud; aut spiritum sanctum esse de patre et de filio, /184/ quondam unus est deus pater et filius, quamuis non sit filius de spiritu sancto: consideret quia, cum est deus de deo, aut est totus de toto, aut pars de parte, aut totus de parte, aut pars de toto. Sed deus nullam habet partem. Impossibile igitur est ut sit deus de deo ut totus de parse, aut ut pars de toto, aut ut pars de parse. Necesse est igitur ut, si est deus de deo, totus sit de toto. Cum ergo filius dicitur esse de deo, qui est pater et spiritus sanctus, aut alius totus erit pater, alius totus spiritus sanctus, ut de toto patre sit et non de toto spiritu sancto; aut si idem totus deus est pater et spiritus sanctus, ex necessitate, cum est de deo toto, qui unus totus est pater et spiritus sanctus, est pariter de patre et de spiritu sancto, si non repugnat aliud. Eodem modo cum dicitur spiritus sanctus esse de toto deo qui est pater et filius, aut alius totus erit pater, alius totus filius, ut sit de toto patre et non de toto filio spiritus sanctus; aut cum est de patre spiritus sanctus, non potest non esse de filio, si non est filius de spiritu sancto. Nulla enim alia ratione potest negari spiritus sanctus esse de filio.
Dicet aliquis: Si -- quoniam unus deus est pater et spiritus sanctus -- cum filius est de patre, sequitur eum esse de spiritu sancto, aut cum spiritus sanctus est de patre, quia idem deus est pater et filius, est etiam de filio: cum pater gignit fillum, necesse est eum gignere quoque spiritum sanctum, quia unus idemque deus est filius et spiritus sanctus; et cum spiritus sanctus procedit de patre, propter eandem unitatem deitatis filii et spiritus sancti procedit etiam filius de patre ita sicut spiritus sanctus. Si uero unites dei in filio et spiritu sancto non illam habet uim consequentiae, ut uterque similiter sit genitus et procedens: uidetur quod non ex hoc, quia unus deus est pater et spiritus sanctus, sequatur fillum esse de spiritu sancto /185/ aut spiritum sanctum esse de filio, quondam idem deus est pater et filius, ut dicis.
Ad quod ego: Habent utique a patre esse filius et spiritus sanctus, sed diuerso modo; quia alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint per hoc ab inuicem, ut dictum est; et ideo cum nascitur unus, non potest cum eo nasci ille, qui per hoc est alius ab eo, quia non similiter nascitur sed procedit; et cum unus procedit, nequit ille simul procedere, qui per hoc est alius ab illo, quia non similiter procedit sed nascitur; et ideo non habet hic unites illam uim consequentiae, quia pluralitas obuiat, quae ex natiuitate nascitur et processione. Nam et si per aliud non essent plures filius et spiritus sanctus, per hoc solum essent diuersi. Cum autem dico ex eo, quia pater est unus deus cum filio aut cum spiritu sancto, sequi fillum esse de spiritu sancto aut spiritum sanctum de filio: nulla ibi pluralitas generatur, quae obuiet unitatis consequentiae, quia non utrumque dico esse, sed alterum tantum.
Omnimoda igitur et inexpugnabili necessitate. concluditur quia -- si uera sunt quae supra dixi nos pariter cum Graecis credere- aut filius est de spiritu sancto, aut spiritus sanctus est de filio. Quod autem filius non sit de spiritu sancto, palam est ex catholica fide. Non enim est deus de deo, nisi aut nascendo ut filius, aut procedendo ut spiritus sanctus. Filius autem non nascitur de spiritu sancto. Si enim nascitur de illo, est filius spiritus sancti, et spiritus sanctus pater eius. Sed alter alterius nec pater nec filius est. Non ergo nascitur filius de spiritu sancto. Nec minus apertum est quia non procedit de illo. Esset enim spiritus eiusdem spiritus sancti. Quod aperte negatur, cum spiritus sanctus dicitur et creditur spiritus filii. Non enim poses, esse spiritus sui spiritus. Quare non procedit filius de spiritu sancto. Nullo igitur modo est de spiritu sancto filius. Sequitur itaque inexpugnabili ratione spiritum sanctum esse de filio, sicuti est de patre.
Forsitan negabunt Graeci spiritum sanctum esse deum de deo, sicut est filius deus de deo, quondam probamus per hoc illum esse et procedere /186/ de filio; nec est positum in illo symbolo, in quo reprehendimur ab illis addidisse processionem eius de filio. Sed qui hoc putat, negat aut patrem esse deum de quo est spiritus sanctus, aut spiritum sanctum esse deum qui est de patre, aut hoc ipsum quod est spiritus sanctus esse de patre. At patrem non esse deum aut spiritum sanctum, nullus suscipit Christianus. Videamus igitur utrum hoc ipsum quod est essentialiter, sit spiritus sanctus de patre; quod quendam episcopum Graecis forsitan fauentem in Barensi ciuitate sensi nolle sentire. Nam si non est hoc ipsum de patre quod est: cum sit unus idemque deus qui pater, inueniri nequit unde alius sit a patre. Non enim inde alius est, quia pater habet fillum et spiritus sanctus non habet fillum. Per hoc enim probari possum qyia alii sunt ab inuicem, non tamen haec est cause ut diuersae sint personae. Quippe si duo sint homines, quorum alter habeas fillum alter non: quamuis per hoc ostendi possint esse diuersi, non tamen ob hoc sunt ab inuicem alit; quia quoquo modo sese habeant in habendo uel non habendo fillum, diuersitatem tamen non amittunt. Ita in patre et spiritu sancto non quia alius habet, alius non habet fillum, idcirco sunt diuersi; sed quondam diuersi sunt, ideo nihil prohibet eos in habendo et non habendo fillum esse dissimiles.
Similiter responderi potest, si ideo dicitur alius, quia non procedit ab illo spiritus sanctus, sicut ipse procedit a patre. Quippe ut secundum illos loquar qui negant spiritum sanctum de filio procedere: sicut non haec est cause quia spiritum sanctum filius de se procedentem non habet sicut pater, ut alius sit a patre -- sequeretur enim ut, si spiritus sanctus procederet de filio, non esset filius alius a patre -- ita per hoc non est spiritus sanctus alius a patre, quia non habet fillum aut spiritum de se procedentem sicut pater. Et quemadmodum filius non ideo est alius a patre, quia patrem habet et pater non habet patrem -- si enim pater haberet patrem, /187/ alius tamen esset a filio -- ita spiritus sanctus, quia de aliquo procedit et pater a nullo, non propter hoc est alius a patre; quia si pater de aliquo procederet, non tamen minus esset alius a patre de quo procedit. Palam igitur est quia non ideo est spiritus sanctus alius a patre, quia non habet fillum aut spiritum de se procedentem sicut pater; nec quia de aliquo procedit et pater de nullo.
Sed neque per hoc intelligi potest esse a patre alius, quia est spiritus patris, si de illo non habet esse. Potest enim intelligi aliquis alius ab aliquo, priusquam sit illius, quamuis alicuius nequeat esse, nisi sit alius. Ut cum dicitur homo dominus alicuius aut homo alterius hominis, prius intelligitur alius ab illo cuius esse dicitur, quam sit eius dominus uel homo. Sic itaque, si spiritus sanctus non est de patre, nihil prohibet eum prius alium intelligi ab illo, quam sit illius. Quare non facit illum alium esse a patre hoc, quia spiritus eius est, si per hoc non habet ut sit alius ab illo, per quod est spiritus illius; sicut filius per hoc alius est a patre, per quod est filius eius, quod non est aliud nisi quia ex ipso existit nascendo.
Videtur itaque quod spiritus sanctus non sit per aliud a patre alius, nisi quia ab illo habet esse quod est; quamuis alio suo modo quam filius. Inuestigemus tamen hoc diligentius. Utique aut postquam fuit spiritus sanctus hoc quod est, contigit illi alium esse a patre; aut in existendo habet unde alius est. Contingit enim aliquem esse quod est, priusquam sit alius, et contingit aliquem alium in existendo fieri; prius autem quemquam esse alium, quam sit hoc quod est, non est possibile. Namque primus homo priusquam de illo esset homo aliquis, erat ipse homo, sed non erat alius. Cum uero primum extitit de illo aliquis: et ille de quo extitit postquam fuit, factus est alius; et qui de illo extitit, simul habuit et esse et alium esse. Aut ergo spiritus sanctus, sicut dixi, postquam fuit, factus est a patre alius, aut habet in existendo propter quod alius dicitur. Sed si postquam fuit contigit illi alium esse a patre: cum non sit alia persona, nisi quoniam alius est ab illo, non fuerunt semper tres illae personae, quia ista non semper fuit, sicut non semper fuit spiritus sanctus alius a patre. Quoniam itaque falsa sunt haec, patet quia in existendo habet unde alius est.
Esse autem nequit nisi aut ex aliquo, sicut filius, aut ex nullo, sicut pater. Quod si ex nullo, quemadmodum pater existit: aut ita existit unus quisque per se ut neuter ab altero quicquam habeat, et sunt duo dii pater /188/ et spiritus sanctus; aut quondam unus deus sunt, si uterque de nullo est, penitus nihil inueniri ualet in fide Christiana unde sint ab inuicem alit, sed unus idemque est pater et spiritus sanctus et una persona; quae uera fides abhorret. Non est ergo uerum spiritum sanctum a nullo esse. Si autem est ex aliquo, non est nisi ex deo, qui est pater et filius et spiritus sanctus. Sed a se ipso nequit esse, quondam nulla persona a se ipsa potest existere. Quare si quis negat eum esse a filio, negare nequit illum a patre esse.
Si quis autem dicit quia licet non habeas esse de patre, tamen per processionem alius potest intelligi: ad hoc quoque respondendum arbitror, ne possit aliquid in hac quaestione nostrae obici assertioni, cui responsio nostra non obuiet. Nec miretur aliquis me tantum in hoc immorari, quondam non paruae auctoritatis erat ille inter suos, quem sensi non sentire spiritum sanctum hoc quod est habere ex patre, nec tunc habui opportunitatem respondendi.
Qui ergo spiritum sanctum dicere uult ex sola processione alium esse a patre, licet non sit ex illo, intelligit aut id ipsum esse procedere de patre solummodo quod est mitti uel dari a patre, ut cum mittit uel dat eum pater, tunc tantum procedat a patre; aut hoc esse procedere, quod est esse de patre. Sed si idem est procedere quod est dari uel mitti, procedit pariter a filio sicut a patre spiritus sanctus, quondam ab illo similiter mittitur et datur. Item si non est aliud spiritui sancto procedere quam mitti uel dari, non est alius a patre nec procedit a patre, nisi cum datur uel mittitur; quod nemo puto intelligit. Semper enim est alius a patre spiritus sanctus, etiam ante creaturam; non autem datur uel mittitur nisi creaturae. Nec tamen dicendum est quod accidat ei dari uel mitti. Nam cum ipse sit ubique et immutabilis: accipienti quidem accidit aliquid, quia circa illum fit quod prius non erat et abesse potest; circa spiritum sanctum uero nihil fit quod non erat. Cum enim caecus in luce consentit lucem, nec magis nec minus habet lux aliquid; et si depulsa caecitate sentiat caecus lucem, circa illum fit motus, non circa lucem. Patet itaque non esse spiritum sanctum alium a patre per sic intellectam processionem, ut non sit aliud illi procedere quam dari uel mitti. Est ergo patens eum per processionem habere esse de patre et per hoc alium esse a patre, sicut filius non per aliud est a patre alius quam per hoc, quia de illo existit. Est ergo deus de deo et procedit de deo, quia et ipse deus et pater deus, de quo est et procedit. /189/ At si dicimus duas spiritus sancti posse nominari processiones, unam quando existit de patre, alteram quando datur uel mittitur: non puto hoc esse negandum, si unaquaeque in suo sensu intelligitur. De illa quippe processione qua datur uel mittitur, non incongrue dominum sic dixisse intelligimus: "Spiritus ubi uult spirat, et uocem eius audis, et nescis unde ueniat aut quo uadat". Sic enim hoc potuisse dici uidetur: Nescis unde procedat aut quo recedat. Cum enim datur, quasi de occulto uenit et procedit; cum uero subtrahitur, uelut ad occultum uadit et recedit. De hac processione potest dici quia idem est illi procedere quod mitti.
Siue igitur non procedat nisi existendo de patre, siue non nisi cum datur aut mittitur et procedit ad sanctificandum creaturam, siue utroque modo procedat: sequitur ut procedat de filio. Si enim est ex patre, deus est de /190/ deo; unde probatur, ut dictum est, esse quoque de filio et procedere. Ab illo namque procedit de quo est, et de illo existit a quo procedit. Si uero tunc tantum procedit cum mittitur uel datur, procedit a filio, a quo datur et mittitur. Quod si utroque procedit modo, pariter utroque modo procedere cognoscitur a filio. Ecce uidemus spiritum sanctum esse deum de deo et procedere de deo, quod non est positum in praefato symbolo. Si ergo ideo negant eum esse et procedere de filio, quia ibi tacetur: negent eum similiter esse de deo et procedere, quod ibidem non dicitur. Aut si hoc diffiteri nequeunt, non timeant confiteri nobiscum spiritum sanctum esse et procedere de filio, quondam hoc in eodem symbolo non inueniunt.
At dicent: Satis ibi significatur quia est et procedit de deo, cum dicitur quia a patre procedit, quondam pater est deus. Et nos similiter dicimus quia aperte monstratur procedere de filio, cum dicitur procedere de deo, quia filius est deus. Interrogo enim utrum ideo intelligendus sit spiritus sanctus esse de patre, quia est de deo, aut idcirco esse de deo, quia est de patre. Licet enim inuicem alterum altero probetur -- si enim est de patre, est de deo, et si est de deo, est de patre, quondam nulla praedicta obuiat relatio -- non tamen similiter inuicem sunt alterum alterius cause. Nam si esse spiritum sanctum de patre est cause ut sit de deo: cum dicitur esse de patre, non est intelligendum quod sit de hoc, quod pater deus est, id est de diuina essentia; sed de hoc quod deus pater est, id est de hoc unde refertur ad filium. Erit ergo diuine essentia in spiritu sancto non de deitate patris, sed de relatione; quod stultissimum est dicere.
Quamuis et si hoc aliquis uelit accipere, non minus sequitur spiritum sanctum de filio quam de patre procedere. Nempe nulla est relatio patris sine relatione filii, sicut nihil est filii relatio sine patris relatione. Si ergo altera nihil est sine altera, non potest aliquid de relatione patris esse sine relatione filii. Quare sequetur spiritum sanctum esse de utraque, si est de una. Itaque si est de patre secundum relationem, erit similiter et de filio secundum eundem sensum. Verum quondam nemo tam insipiens est qui hoc opinetur, credendum et confitendum est ideo esse de patre spiritum sanctum, quia est de deo. Non autem magis est pater deus quam filius, sed unus solus uerus deus pater et filius. Quapropter si spiritus sanctus est de patre, quia est de deo qui pater est, negari nequit esse quoque de filio, cum sit de deo qui est filius.
Consideremus etiam quod dominus dicit in euangelio. Ait enim: "Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, et quem misisti, Iesum Christum". Aut ergo ita intelligendus est iste "solus uerus deus", ut cum nominamus solum patrem, non significetur ille solus uerus deus, neque quando nominamus solum filium, sed tunc solummodo intelligatur iste "solus uerus deus", quando simul dicimus patrem et filium; aut "solus uerus deus" intelligitur, cum nominamus solum patrem aut solum filium. At si solo patre nominato aut solo filio, non intelligitur "solus uerus deus" sine adiectione nominis alterius, non est pater perfectus deus neque filius perfectus deus, sed est deus compositus ex patre et filio. Sed credimus patrem esse perfectum et "solum uerum deum", et filium similiter perfectum et "solum uerum deum". Cum ergo nominamus patrem solum aut filium, /191/ non aliud intelligimus -- excepta relatione qua referuntur ad inuicem -- quam "solum uerum deum" et eundem, quem in utriusque prolatione cognoscimus.
Itaque cum dixit dominus: "Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, et quem misisti, Iesum Christum", si addidisset dicens: "et de hoc solo uero deo procedit spiritus sanctus": quis auderet separare filium ab illa processione, cum ille solus uerus deus non magis aut minus sit pater quam filius? Quapropter si idem solus uerus deus intelligitur, cum solus pater dicitur aut filius et cum ambo simul nominantur: quid apertius quam quia de solo uero deo, qui est pater et filius, procedit spiritus sanctus, cum dicitur a patre procedere? Quare sicut intelligeretur de filio procedere, si idem filius dixisset de solo uero deo ilium procedere, quando dixit se et patrem "solum uerum deum" esse: ita cum dicit eum de patre procedere, absque dubio eum de se significat procedere.
Dicit etiam dominus: "Paraclitus autem, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo". Et: "Cum autem uenerit paraclitus, quem ego mittam uobis a patrea. Quid ergo intelligendum est cum dicit: "quem mittet pater in nomine meo"? An quia spiritus sanctus habobit nomen eius, ut cum mittet pater spiritum sanctum, idem sit quod mittere filium? Sed quod ait: "quem ego mittam uobis a patre", non recipit hunc sensum, quia eundem ipsum spiritum quem mittit pater, mittit et filius, neque filius mittit filium. Denique nusquam legimus et omnino negamus spiritum sanctum esse filium. Quid itaque est: "quem mittet pater in nomine meo", nisi: quem pater mittet, filius quoque mittet; sicut cum dicit: "quem ego mittam a /192/ patre", non est aliud quam: ego mittam et pater? Filius namque est nomen illius qui dicebat: "mittet pater in nomine meo". Non est ergo aliud: "mittet pater in nomine meo", nisi: mittet pater in nomine filii. Quid igitur est: "mittet pater in nomine filii" nisi: mittet pater tamquam si mittat filius, ut in missione patris missio intelligatur filii? Quod uero ait: "quem ego mittam a patre": quomodo intelligendum est? Utique a quo eum mittit filius, ab eo mittitur. Mittit autem eum a patre. Ergo a patre mittitur. Sed ille mittit, a quo mittitur. Pater itaque mittere intelligitur, cum filius dicit: "ego mittam a patre". Quid ergo est: "ego mittam a patre", nisi: ego mittam tamquam si mittat pater, ut una eademque sit missio mea et patris?