Quamuis quae supra iam dicta sunt possint sufficere, adhuc tamen aliquid addam unde spiritus sanctus cognoscatur esse de filio. Confitentur Graeci nobiscum spiritum sanctum esse spiritum dei et spiritum patris et spiritum filii. Quaero itaque si eodem modo intelligunt esse illum spiritum dei et spiritum patris et spiritum filii, aut dissimiliter. Certum est autem quia non dicitur spiritus dei sicut possessio, ut cum dicitur equus alicuius uel domus alicuius. Maior enim est qui possidet quam quod possidetur. Deus autem non est maior spiritu sancto, quia spiritus sanctus est deus nec deus maior est deo. Neque dicitur spiritus dei ut membrum dei, sicut manus uel /210/ pes hominis. Non enim deus habet membrum aut partem ullam. Quomodo ergo intelligendus est spiritus esse dei nisi quia hoc quod est ex deo est? Non autem aliud significat nomen patris quam deum qui pater est, aut relationem eius ad filium, ex qua patris nomen habet. Similiter dicendum est de filio. Quid namque intelligitur in nomine filii, nisi deus qui filius est, aut relatio qua refertur ad patrem, per quam filius appellatur? Sed nullus sensus capit spiritum sanctum esse spiritum patris aut filii, secundum quod alter est pater, alter filius, sed secundum quod uterque unus idemque deus est. Quare idem intellectus est, cum dicitur spiritus dei et spiritus patris et spiritus filii.
Sed spiritus dei dicitur et spiritus patris, quia est et procedit de deo et de patre. Itaque est et procedit etiam de filio, quia eodem sensu spiritus filii dicitur. Nam cum dicitur spiritus sanctus spiritus dei et spiritus domini: si non intelligimus ibi spiritum filii eo sensu quo spiritum patris, aut separabimus filium a nomine dei uel domini, aut bifariam intelligetur spiritus dei siue spiritus domini. Sed unde hunc habent sensum, aut ubi legitur in sacra scriptura quod similiter non intelligatur de patre et de filio, cum legimus spiritum dei aut spiritum domini; aut quid inuenitur unde hoc sequatur? Nam si dicunt: cum dicitur spiritus patris, duobus modis intelligitur -- est enim spiritus patris, quia est de patre et quia datur a patre, filii uero spi ritus non est, nisi quia datur a filio -- hoc est quod quaero unde habeant. Et si dicunt quod in nulla authentica dictum est pagina, nec sequitur ex eo quod ibi scriptum sit: cur nos reprehendunt, cum dicimus spiritum sanctum procedere de filio, ideo quia haec uerba non legunt, cum ex iis quae legunt et credunt hoc ex necessitate consequi intelligamus?
Iudicent ergo ipsi quid potius suscipiendum sit, quamuis utrumque in sacra pagina taceatur: an hoc quod nos dicimus spiritum sanctum procedere de filio, quod ostendimus ex iis consequi quae ueraciter credimus; an quod ipsi dicunt spiritum sanctum aliter esse spiritum patris, aliter filii, quod nec auctoritate nec ratione nec ex iis quae certa sunt possum ostendere. Utique aut debent cessare ab hac sue sententia -- si tamen hoc dicunt, ut audio, quia spiritus sanctus aliter est spiritus filii quam spiritus patris -- cum hoc nusquam legant, uel unde hoc probent; aut saltem nos non reprehendere debent, qui dicimus spiritum sanctum procedere de filio, quamuis his uerbis hoc non legamus, quondam ex iis quae pariter credimus hoc consequi monstramus. /211/ Sed si cessant ab hac sue assertione, credant pariter nobiscum spi ritum sanctum similiter esse patris et filii spiritum, et intelligent eum a filio sicut a patre procedere. Et si nos reprehendere desinunt, fateantur nobiscum hoc unde cognoscunt nos reprehendi non debere.
Ad hoc autem quod nos reprehendunt in symbolo illo, quod pariter nos et illi suscipimus et tenemus, addidisse spiritum sanctum de filio proce dere, et quaerunt cur hoc factum sit et quare prius hoc eorum ecclesiae monstratum non est, ut communiter consideraretur et communi consensu ad deretur quod addendum erat: ad hoc, inquam, responsum aufficiens habemus.
Nam si quaeritur cur factum sit, dicimus quia necesse erat propter quosdam minus intelligentes, qui non animaduertebant in illis quae uniuerse credit ecclesia contineri, et ex his sequi spiritum sanctum de filio procedere, ne forte hoc credere dubitarent. Quod quam necessarium fuerit, per illos qui hoc negant, quia in illo symbolo positum non est, cognoscimus. Quoniam igitur et necessitas cogebat et ratio nulla prohibebat et uera fides hoc ad mittebat, fiducialiter asseruit Latinitas quod credendum et confitendum esse cognoscebat. Scimus enim quod non omnia quae credere et confiteri debemus, ibi dicta sunt, nec illi qui symbolum illud dictauerunt, uoluerunt fidem Christianam esse contentam ea tantummodo credere et confiteri quae ibi posuerunt. Ut enim alla taceam, non ibi dicitur dominus ad infernum descendisse, quod tamen pariter et nos et Graeci credimus. Si autem dicunt nullo modo de buisse corrumpi symbolum tanta auctoritate taxatum, nos non iudicamus esse corruptionem, ubi nihil addimus quod iis quae ibi dicta sunt aduersetur. Et quamuis defendere possimus hanc adiectionem non esse corruptionem: si quis tamen hoc contentiose uoluerit asserere, respondemus nos illud non corrupisse, sed aliud nouum edidisse. Illud enim secundum proprietatem Graeci dicta minis translatum, cum illis integrum seruamus et ueneramur, istud autem quo frequentius in populi audientia utimur, Latino more dictatum cum additamento supradicto edidimus. /212/ Quod autem quaeritur quare hoc Graecorum ecclesiae consensu factum non est, respondemus quia et nimis erat Latinis difficile eorum episcopos ad consulendum de hac re colligere, nec erat necesse unde non dubitabant hoc in quaestionem adducere. Quae est enim ecclesia quae uel per amplitudinem unius regni dilatetur, cui non liceat aliquid secundum rectam fidem constituere, quod in conuentu populi utiliter legatur aut cantetur? Quanto ergo magis licuit Latinis hoc constanter proferre, in quo omnes gentes et omnia regna quae Latinis utuntur litteris pariter concordant?
Colligamus breuiter quod supra pluribus rationibus effectum est. Constat inexpugnabili ratio ne spiritum sanctum esse de filio, sicuti est de patre, nec tamen esse quasi de duobus diuersis, sed quasi de uno. Ex eo enim quod pater et filius unum sunt, id est ex deo, est spiritus sanctus, non ex eo unde alii sunt ab inuicem. Sed quondam deus de quo est spiritus sanctus est pater et filius, idcirco uere dicitur esse de patre et de filio qui duo sunt. Et quondam pater non est prior aut posterior filio aut maior aut minor, nec alter magis aut minus est deus quam alter: non est spiritus sanctus prius de patre quam de filio, nec de filio quam de patre, nec maior nec minor est existens de patre quam existens de filio, nec magis nec minus est de uno quam de altero. Nam si prius aut post, uel maior aut minor, aut magis aut minus de uno esset quam de altero: ex necessitate sequeretur ut aut spiritus sanctus non esset de hoc in quo unum sunt pater et filius, aut ipsum unum non esset perfecte et simpliciter unum, sed esset ibi aliqua diuersitas, de qua illa quam dixi in existendo de eodem uno spiritum sanctum esset uarietat. Sed dici non potest quod spiritus sanctus non sit de hoc in quo unum sunt pater et filius -- alioquin non esset de deo -- nec credi debet quod in ipso uno sit secundum quod est aliqua diuersitas. Quare nec prius nec post, nec maior aut minor, nec magis aut minus est spiritus sanctus de patre quam de filio, aut de filio quam de patre. Non enim unus idemque spiritus sanctus, /213/ qui semel totus est de deo toto, magis et minus potest esse de uno et summe simplici deo.
Quod si dicitur quia spiritus sanctus principaliter est de patre, quasi magis sit de patre quam de filio, non ita dicendum est, ut intelligatur ulla praedictarum uarietatum inesse. Sed quoniam filius hoc quod est habet de patre, idcirco hoc ipsum quod spiritus sanctus est de filio habere de patre, de quo habet esse, non inconuenienter asseritur. Quoniam tamen sic habet esse de patre filius ut omnino id ipsum sit quod pater et unus idemque deus, sicut solus et simplex deus non potest esse maior uel minor se ipso, nec prior aut posterior, nec aliquid in se habet diuersum: sic filius nec prior nec posterior, nec maior nec minor est patre, nec habet aliquid in se diuersum ab eo; sed sicut habet ab illo perfecte esse, ita habet per omnia ab eodem aequalem illi et similem immo id ipsum esse. Quapropter sicut pa ter non est magis deus quam filius, quamuis filius habeas esse de patre: ita non est magis spiritus sanctus de patre quam de filio, licet filius a patre habeas ut de illo sit spiritus sanctus. In eo enim in quo est unus idemque cum patre, id est in eo quod deus est, non est alius ille et alius pater, neque dissimiliter habet aliquid, quia non est alius deus pater et alius deus filius, ne que dissimiliter sunt id quod sunt, sed in eo quod ille est pater, iste filius, est alius ille et alius iste. Et sicut non est filius alius deus quam pater, ita secundum quod deus est non habet aliquid ab alio quam a se ipso. Nam cum dicimus deum de deo, filium de patre, non intelligimus alium deum de alio deo, sed eundem ipsum deum de eodem ipso deo, quamuis dicamus alium de alto, filium scilicet de patre. Sicut enim supra dictum est, quemad modum deus secundum nomen significans unitatem nullam recipit diuersitatem: ita secundum nomina significantia deum esse de deo, necessario ad mittit pluralitatem. Si ergo dicitur quod spiritus sanctus principaliter sit a patre, non aliud significatur, quam quia ipse filius de quo est spiritus sanctus, habet hoc ipsum ut spiritus sanctus sit de illo, a patre; quoniam id quod est habet de patre, non quemadmodum in rebus creatis, cum aliquid /214/ asserimus esse principaliter, uolumus significare quod magis sit hoc quod dicitur esse principaliter, quam illud ad quod refertur. Ut cum dispensator alicuius domini eius praecepto pascit familiam domus, dominus principaliter et magis eam pascere recte dicitur quam dispensator. Nam non omnia quae sunt domini sunt dispensatoris aequaliter, sicut ea quae sunt patris, filii quoque sunt non inaequaliter.
Quaeret forsitan aliquis et mirabitur dicens: Quomodo potest intelligi ut habeas aliquid esse de aliquo, et non sit aliquo modo id de quo est principalius et dignius, et hoc quod ex eo est quodam modo minus et quasi secundarium -- praesertim cum id quod est de aliquo uideatur indigere, ut sit eo de quo est, illud uero de quo est nequaquam egeat eo quod de se est? Ad quod respondendum quia sicut essentia dei ualde diuersa et aliena est a create essentia, ita cum dicimus deum existere de deo nascendo uel procedendo, longe aliter intelligenda est ista natiuitas siue processio, quam cum dicimus in aliis rebus aliquid nasci uel procedere. Ibi enim nihil aut nature aut tempore aut ui aliqua prius aut posterius, magis aut minus, aut ulla ratione aliquo indigens; sed totum quod est non tam aequale uel simile sibi et coaeternum quam idem sibi ipsi, et per se sibi ipsi omnino sufficiens, nec nascitur uel procedit ibi aliquid quasi de non esse proficiens ad esse. Sicut igitur intellectus noster non potest transire ultra aeternitatem, ut quasi de principio eius iudicet, sic non potest de hac natiuitate uel processione nec debet ad similitudinem creaturae sentire uel iudicare. Sed quondam et quod nascitur et quod procedit, non est aliud quam id de quo est nascens uel procedens, quod est solus et unus deus: sicut idem /215/ deus non est se ipso maior uel minor, ita in tribus, id est in patre et filio et spiritu sancto, non est aliquid maius uel minus, nec est alius alio hoc quod est magis uel minus, quamuis uerum sit quia deus est de deo nascendo et procedendo.
Ecce uidimus de quanta ueritate et quanta necessitate sequatur spiritum sanctum procedere de filio. Quod si uerum non est: aut aliquid eorum ex quibus hoc diximus consequi falsum est, quod est contra Christianam fidem quam cum Graecis tenemus; aut non consequenter conclusimus, quod ostendi nequit. Quare si uerum non est, fides Christiana destruitur. Palam etiam est intelligenti, si falsum esse ponitur, quia nulla inde ueritas nascitur. Consideremus quoque quid eueniat, cum pro uero asseritur. Utique si uerum est spiritum sanctum procedere a filio sicut a patre, sequitur quia filii spiritus est sicut patris, et mittitur et datur a filio sicut a patre, quae diuine docet auctoritas et nulla penitus sequitur falsitas. Cum autem processio spiritus sancti de filio negate tantam inducat falsitatem, ut illa ex quibus eam consequi monstrauimus destruat contra fidem Christianam nec ullam generet ue ritatem, et asserta tantam probes ueritatem, sicut ostendimus, nec aliquam nullatenus secum trahat falsitatem: cogitet cor rationale qua ratione illam excludat a fide Christiana. Denique si error est hanc credere de filio spiritus sancti processionem, ipsa diuine auctoritas nos in errorem inducit, cum et illa ex quibus haec sequitur processio et quae illam sequuntur nos docet, nec alicubi aut illam negat aut quod illi repugnet aliquo modo pronuntiat. Si ergo opponitur quia nusquam eam diuine profert auctoritas, ideo non esse dicendam: dicatur similiter, quia nusquam illam negat nec aliquid dicit quod repugnet, non esse negandam. Dicimus etiam quia satis illam affirmat, cum illa asserit uncle probatur, et nullo modo aliquid significat unde negetur.
Patet ergo, sicut supra promisi, praeter hoc quia filius existit nascendo et spiritus sanctus procedendo, hac quoque cause quia scilicet spiritus sanctus est de filio, eos de inuicem non posse dici, et propter hoc solum filium non posse esse de spiritu sancto. Nam quondam, ut dictum est, aut filius /216/ est de spiritu sancto, aut spiritus sanctus de filio: si non esset de filio spiritus sanctus, sequeretur de spiritu sancto filium esse. Apparet itaque per supradictas rationes quia pater est deus de quo deus est, et non est deus de deo; et filius est deus de deo, et deus de quo est deus; et spiritus sanctus est deus de deo, nec est deus de quo est deus. Et quamuis de patre sint duo, id est filius et spiritus sanctus, non tamen duo dii sunt de patre, sed unus deus, qui est filius et spiritus sanctus Et licet duo sint de quo est filius et qui est de filio, id est pater et spiritus sanctus, non tamen sunt duo did, sed unus deus, qui est pater et spiritus sanctus. Et quamquam spiritus sanctus sit de duobus, id est de patre et de filio, non tamen est de duobus diis, sed de uno deo, qui est pater et filius.
Si autem pater et filius et spiritus sanctus bind considerentur, liquet ex iis quae dicta sunt, quia necesse est alterum ex altero aut esse, quia ille non est ex se, aut non esse, quia ille est ex se. Nam si conferamus patrem et filium, uidemus filium esse de patre, quia peter non est de illo; et patrem non esse de filio, quia filius est de patre. Et similiter si consideramus patrem et spiritum sanctum, inuenimus spiritum sanctum esse de patre, quia non est de illo pater; et patrem non esse de spiritu sancto, quia spiritus sanctus de illo est. Ita quoque si filius et spiritus sanctus quomodo sint ad inuicem speculemur, intelligemus spiritum sanctum esse de filio, quia filius non est de illo; et filium non esse de spiritu sancto, quia spiritus sanctus est de filio. Apparet igitur quod supra dixi, quia relationes praedictae licet sint in uno, non possum unitati immittere pluralitatem suam, nec unites relationibus singularitatem suam.
Porro sex sunt differentiae patris et filii et spiritus sancti ex his nascentes nominibus. Id est habere patrem, non habere patrem; habere filium, non habere filium; habere spiritum de se procedentem, et non habere spiritum de se procedentem. Harum differentiarum singulus quisque habet unam propriam qua diffest ab aliis duobus, et duas ita communes et proprias, ut quam communicat uni, ea differat ab altero. Pater namque habet filium solus, /217/ quo diffest ab aliis duobus. Habet spiritum sanctum procedentem de se, quod commune est illi cum filio, et quo diffest a spiritu sancto. Patrem autem non habet sicut spiritus sanctus, sed in hoc diffest a filio. Filius solus habet patrem, in quo differt a patre et spiritu sancto. Est illi commune cum patre, sicut dictum est, quia procedit de illo spiritus sanctus, unde ab eodem sancto spiritu diuisus est. Caret autem filio sicut spiritus sanctus, uncle discrepat a patre. Spiritus sanctus solus est de quo alius non procedit. Commune est illi cum patre, ut dixi, non habere patrem, in quo dissimilis est filio. Cum filio quoque est illi commune, ut iam monstratum est, non habere filium, unde petri non concordat. Solus itaque pater est, qui est de nullo et de quo sunt alii duo; solus econtra spiritus sanctus est, qui de duabus et de quo nullus; solus filius, qui de uno et de quo unus. Est autem tribus commune ad duos habere relationem. Pater enim ad filium et spiritum sanctum refertur, sicut ad illos qui de se sunt. Filius ad patrem et ad spiritum sanctum -- quia est de patre et spiritus sanctus de illo. Spiritus sanctus ad patrem et filium, quia est de utroque.
Possidet ergo unusquisque sues proprietates, quarum collectio in alio non est eadem, ad similitudinem diuersarum hominum personarum. Per hoc enim hominum personae diuersae sunt ab inuicem, quia uniuscuiusque proprietatum collectio non est in alia eadem. Interest tamen aliquid. Nam in personis hominum si una est persona, unus est homo; et si unus est homo, una est persona. Item si plures sunt personae, plures quoque sunt homines; et si isti plures sunt, illae etiam pluralitatem non effugiunt. In deo uero quamuis sint personae tres, unus tamen est deus; et licet sit unus deus, nequaquam tamen personae pluralitatem amittunt. In hoc itaque quod relatiue /218/ deus ad deum dicitur, sicut plures homines personarum admittit diuersitatem; in hoc uero quod per se est, id est in deo, inseparabilem ad similitudinem unius hominis seruat singularitatem. Pluralitas namque humanarum personarum non est nisi in pluribus hominibus, nec unus homo pluralitatem accipit personarum; deus uero unus est tres personae, et personae tres unus deus. Hoc itaque modo nec unius nec diuersarum integre seruat aliarum personarum proprietatem.
Cur autem ita sit, quamuis in praefata Epistola de incarnatione Verbi de hoc aliquantulum dixerim, breuiter tamen hic repetam. Saepe fit ut plura conuenient in unum sub eodem nomine et eadem quantitate, quam habebant singula, antequam unum fierent. Quippe si puncto punctum sine interuallo addimus, aut aequalem lineam in aequali linea, aut superficiem aequalem in aequali superficie collocamus: non fit nisi unum punctum, una linea, una superficies. In multis si quis uoluerit quaerere, similia inueniet. Hoc itaque modo, quamuis non sint plures aeternitates, si tamen dicitur aeternitas in aeternitate, non est nisi una aeternitas; et lumen in lumine unum tantum lumen est. Eodem modo quaecumque de dei dicuntur essentia, si in se replicentur, nec quantitatem augent nec pluralitatem admittunt. Quoniam autem deus est aeternitas: sicut extra aeternitatem omnino nihil est, ita extra deum penitus non est aliquid; atque sicut aeternitas in aeternitate non est nisi una aeternitas, sic deus in deo unus solus deus est.
Habemus autem ex uera fide deum esse de deo nascendo et deum de deo procedendo. Sed quondam non est aliquid extra deum: cum nascitur deus de deo uel cum procedit deus de deo, non exit nascens uel procedens extra deum, sed manes in deo. Quoniam ergo deus in deo non est nisi unus deus: cum nascitur deus de deo, unus solus est deus gignens et genitus; /219/ et cum procedit deus de deo, unus tantummodo deus est procedens et de quo procedit. Unde ineuitabiliter sequitur, quoniam deus nullas habet partes, sed totus est quidquid est: unum eundemque et non alium et alium deum totum esse patrem, totum esse filium, totum esse spiritum sanctum. Quare pater et filius et spiritus sanctus per hoc quia, cum est deus de deo deus in deo, non est nisi unus deus: seruant in deitate ad similitudinem unius hominis singularitatem; per hoc uero quia, cum deus est de deo aut nascendo aut procedendo, non potest unus idemque esse qui est de aliquo et de quo est: secundum nomina has relationes significantia tenent sicut diuersae hominum personae pluralitatem.
Notandum tamen quia nec deus est sine persona, nec persona sine deo; et quia singulis personis attribuimus aliquando propria singularum, aliquando uni quasi proprium quod commune est aliis. Nam cum dicimus: solus pater est in tribus personis qui a nullo est, solus filius est quidem uno; et de quo unus est, solus spiritus sanctus est de quo nullus est: singulas personas nominantes singulis propria attribuimus. Cum uero legimus: "nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius", et: "quae dei sunt nemo cognouit nisi spiritus dei": quamuis uideatur scriptura, quod de una dicit persona negare de aliis, commune tamen est omnibus, quod singulis quasi proprium attribuit. Non enim ignorat pater aut filius se ipsum et quae dei sunt, neque spiritus sanctus patrem aut filium. Cur autem et quando quod de uno quasi de solo dicitur, de aliis intelligatur, satis supra dictum est.
Haec de processione spiritus sancti aliis cogentibus, non de me sed de eodem spiritu sancto confidens, pro Latinis contra Graecos scribere, et ea occasione de unitate deitatis et de trinitate personarum aliquid addere praesumpsi, quamuis innumerabiles sint inter illos qui Latinis utuntur litteris, qui hoc melius quam ego facere possint. Quidquid ergo dixi quod suscipiendum sit, non mihi attribuatur sed spiritui ueritatis; si autem aliquid protuli quod aliquatenus corrigendum sit, mihi imputetur, non sensui Latinitatis.