SigPhi · Anselm of Canterbury

De veritate (Dialogus de veritate)

Page 2 of 2

MAGISTER. Ubi igitur tibi uidetur ista iustitia in homine qui rationalis est?

DISCIPULUS. Non est nisi aut in uoluntate aut in scientia aut in opere.

MAGISTER. Quid si quis recte intelligit aut recte operatur, non autem recte uelit: laudabit eum quisquam de iustitia?

DISCIPULUS. Non.

MAGISTER. Ergo non est ista iustitia rectitudo scientiae aut rectitudo actionis sed rectitudo uoluntatis.

DISCIPULUS. Aut hoc erit aut nihil.

MAGISTER. Videtur tibi sufficienter esse definita iustitia quam quaerimus?

DISCIPULUS. Tu uide.

MAGISTER. Quicumque uult quod debet, putas eum recte uelle et habere rectitudinem uoluntatis?

DISCIPULUS. Si quis nesciens uult quod debet, ut cum uult claudere ostium contra illum qui ipso nesciente uult in domo alium occidere: siue habeat iste siue non habeat aliquam uoluntatis rectitudinem, non habet illam quam quaerimus.

MAGISTER. Quid dicis de illo, qui scit se debere uelle quod uult?

DISCIPULUS. Potest contingere ut intelligens uelit quod debet, et nolit se debere. Nam cum latro cogitur ablatam reddere pecuniam, palam est quia non uult se debere, quoniam ideo cogitur uelle reddere quia debet. Sed hic nullatenus laudandus est hac rectitudine.

MAGISTER. Qui cibat pauperem esurientem propter inanem gloriam, uult se debere uelle quod uult. Idcirco namque laudatur, quia uult facere quod debet. Quid itaque de isto iudicas?

DISCIPULUS. Non est huius rectitudo laudanda, et ideo non sufficit ad iustitiam quam quaerimus. Sed ostende iam quae sufficiat.

MAGISTER. Omnis uoluntas sicut uult aliquid, ita uult propter aliquid. Nam /194/ quemadmodum considerandum est quid uelit, sic uidendum est cur uelit. Quippe non magis recta debet esse uolendo quod debet, quam uolendo propter quod debet. Quapropter omnis uoluntas habet quid et cur. Omnino namque nihil uolumus, nisi sit cur uelimus.

DISCIPULUS. Omnes hoc in nobis cognoscimus.

MAGISTER. Cur autem tibi uidetur uolendum unicuique quad uult, ut laudabilem habeat uoluntatem? Quid enim uolendum sit palam est; quoniam qui non uult quod debet, non est iustus.

DISCIPULUS. Nec minus apertum mihi uidetur quia sicut uolendum est unicuique quod debet, ita uolendum est ideo quia debet, ut iusta sit eius uoluntas.

MAGISTER. Bene intelligis haec duo esse necessaria uoluntati ad iustitiam: uelle scilicet quod debet, ac ideo quia debet. Sed dic an sufficiant.

DISCIPULUS. Cur non?

MAGISTER. Cum aliquis uult quod debet quia cogitur, et ideo cogitur quia hoc uelle debet: nonne hic quodam modo uult quod debet, quoniam debet?

DISCIPULUS. Non possum negare; sed alio modo iste uult, alio modo iustus.

MAGISTER. Distingue ipsos modos.

DISCIPULUS. Iustus namque cum uult quod debet, seruat uoluntatis rectitudinem non propter alind, inquantum iustus dicendus est, quam propter ipsam rectitudinem. Qui autem non nisi coactus aut extranea mercede conductus uult quod debet: si seruare dicendus est rectitudinem, non eam seruat propter ipsam sed propter aliud.

MAGISTER. Voluntas ergo illa iusta est, quae sui rectitudinem seruat propter ipsam rectitudinem.

DISCIPULUS. Aut ista aut nulla uoluntas iusta est.

MAGISTER. Iustitia igitur est rectitudo uoluntatis propter se seruata.

DISCIPULUS. Vere haec est definitio iustitiae quam quaerebam.

MAGISTER. Vide tamen ne forte aliquid in ea debeat corrigi.

DISCIPULUS. Ego nihil in ea corrigendum esse uideo.

MAGISTER. Nec ego. Nulla namque est iustitia quae non est rectitudo, nec alia quam rectitudo uoluntatis iustitia dicitur per se. Dicitur enim rectitudo actionis iustitia sed non nisi cum iusta uoluntate fit actio. Rectitudo autem uoluntatis, etiamsi impossibile sit fieri quod recte uolumus: tamen nequaquam nomen amittit iustitiae. /195/ Quod autem 'seruata' dicitur, forte dicet aliquis: Si rectitudo uoluntatis non nisi cum seruatur dicenda est iustitia: non mox ut habetur est iustitia, nec accipimus iustitiam cum illam accipimus sed nos seruando facimus eam esse iustitiam. Nam prius illam accipimus et habemus quam seruemus. Non enim ideo illam accipimus nec idcirco illam primitus habemus quia seruamus; sed ideo incipimus illam seruare quia accepimus et habemus. Sed ad haec nos respondere possumus, quia simul accipimus illam et uelle et habere. Non enim illam habemus nisi uolendo; et si eam uolumus, hoc ipso illam habemus. Sicut autem simul illam habemus et uolumus, ita illam simul uolumus et seruamus; quoniam sicut eam non seruamus nisi cum illam uolumus, sic non est quando eam uelimus et non seruemus; sed quamdiu eam uolumus seruamus, et donec seruamus uolumus. Quoniam ergo eodem tempore contingit nobis illam et uelle et habere, nec diuerso tempore in nobis sunt et uelle et seruare illam: ex necessitate simul accipimus et habere illam et seruare; et sicut quamdiu seruamus habemus illam, ita quamdiu habemus seruamus; nec ulla ex his generatur inconuenientia.

Quippe sicut eiusdem rectitudinis acceptio natura prius est quam habere aut uelle illam -- quoniam illam habere aut uelle non est causa acceptionis sed acceptio facit uelle illam et habere -- et tamen simul sunt tempore acceptio et habere et uelle -- simul enim incipimus illam et accipere et habere et uelle, et mox ut est accepta, est habita et uolumus eam --: ita habere seu uelle illam, quamuis natura prius sint quam seruare, simul tamen sunt tempore. Quare a quo simul accipimus et habere et uelle et seruare uoluntatis rectitudinem, ab illo accipimus iustitiam; et mox ut habemus et uolumus eandem rectitudinem uoluntatis, iustitia dicenda est.

Quod uero addidimus 'propter se', ita necessarium est, ut nullo modo eadem rectitudo nisi propter se seruata iustitia sit.

DISCIPULUS. Nihil cogitare possum contra.

MAGISTER. Videtur tibi quod ista definitio possit aptari summae iustitiae, secundum quod de re loqui possumus de qua nihil aut uix aliquid proprie potest dici? /196/ DISCIPULUS. Licet non ibi sit alind uoluntas, alind rectitudo, tamen sicut dicimus potestatem diuinitatis sut diuinam potestatem siue potentem diuinitatem, cum in diuinitate non sit aliud potestas quam diuinitas: ita non inconuenienter dicimus ibi rectitudinem uoluntatis aut uoluntariam rectitudinem seu rectam uoluntatem. Si uero illam rectitudinem dicimus propter se seruari, de nulla alia rectitudine sic conuenienter dici posse uidetur. Sicut enim non alind illam sed ipsa se seruat, nec per aliud sed per se: ita non propter aliod quam propter se.

MAGISTER. Indubitanter igitur possumus dicere quia iustitia est rectitudo uoluntatis, quae rectitudo propter se seruatur. Et quoniam uerbi quod hic dico 'seruatur', non habemus participium passiuum praesentis temporis: pro praesenti possumus uti passiuo praeterito participio eiusdem uerbi.

DISCIPULUS. Hunc usum habemus notissimum, ut praeteritis participiis passiuis utamur pro praesentibus quae Latinitas non habet, sicut non habet praeterita participia a uerbis actiuis et neutris; et pro praeteritis quae non habet utitur praesentibus, ut si dicam de aliquo: Hic quod studens et legens didicit, non nisi coactus docet. Id est: quod dum studuit et legit didicit, non nisi cum cogitur docet.

MAGISTER. Bene igitur diximus iustitiam esse rectitudinem uoluntatis seruatam propter se, id est quae seruatur propter se. Et hinc est quod iusti dicuntur aliquando 'recti corde', id est recti uoluntate; aliquando 'recti' sine adiectione 'cordis', quoniam nullus alius intelligitur rectus nisi ille qui rectam habet uoluntatem. Ut est illud: Gloriamini omnes recti corde.

Et: Videbunt recti et laetabuntur.

DISCIPULUS. Satisfecisti etiam pueris de deffnitione iustitiae; transeamus ad alia.

13. QUOD UNA SIT VERITAS IN OMNIBUS VERIS.

MAGISTER. Redeamus ad rectitudinem seu ueritatem, quibus duobus nominibus, quoniam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur, una res significatur quae genus est iustitiae; et quaeramus an sit una sola ueritas /197/in omnibus illis in quibus ueritatem dicimus esse, an ita sint ueritates plures, sicut plura sunt in quibus constat esse ueritatem.

DISCIPULUS. Hoc multum nosse desidero.

MAGISTER. Constat quia in quacumque re sit ueritas, non est alind quam rectitudo.

DISCIPULUS. Non hinc dubito.

MAGISTER. Si ergo plures sunt ueritates secundum plures res, plures quoque sunt rectitudines.

DISCIPULUS. Hoc quoque non minus certum est.

MAGISTER. Si secundum diuersitates rerum necesse est esse diuersas rectitudines: utique secundum res ipsas habent esse soum eaedem rectitudines; et sicut res ipsee in quibus sunt uariantur, sic quoque rectitudines uaries esse necesse est.

DISCIPULUS. In una re in qua rectitudinem esse dicimus, ostende quad in caeteris intelligam.

MAGISTER. Dico quia si rectitudo significationis ideo est alil quam uoluntatis rectitudo, quia ista in uoluntate, illa in significatione est: habet suum esse rectitudo propter significationem et secundum eam mutatur.

DISCIPULUS. Ita est. Cum enim significatur esse quad est, aut non esse quod non est, recta est significatio, et constat esse rectitudinem sine qua significatio recta nequit esse. Si uero significetur esse quod non est, uel non esse quod est, aut si nihil omnino significetur: nulla erit rectitudo significationis, quee non nisi in significatione est. Quapropter per significationem habet esse et per eam mutatur eius rectitudo, quemadmodum color per corpus habet esse et non esse. Existente namque corpore colorem eius esse necesse est, et pereunte corpore colorem eius manere impossibile est.

MAGISTER. Non similiter se habent color ad corpus et rectitudo ad significationem.

DISCIPULUS. Ostende dissimilitudinem.

MAGISTER. Si nullus aliquo significare ueldt signo quod significandum est: erit ulla per signa significatio?

DISCIPULUS. Nulla.

MAGISTER. An ideo non erit rectum, ut significetur quod significari debet?

DISCIPULUS. Non idcirco minus erit rectum, aut minus hoc exiget rectitudo.

MAGISTER. Ergo non existente significatione non perit rectitudo qua rectum est et qua exigitur, ut quod significandum est significetur. /198/ DISCIPULUS. Si interisset, non esset hoc rectum, nec ipsa hoc exigeret.

MAGISTER. Putasne cum significatur quod significari debet, significationem tunc esse rectam propter hanc et secundum hanc ipsam rectitudinem?

DISCIPULUS. Immo non possum aliter putare. Si enim alla rectitudine recta est significatio, pereunte ista nihil prohibet rectam esse significationem. Sed nulla est recta significatio, quae significat quod non est rectum significari, aut quod non exigit rectitudo.

MAGISTER. Nulla igitur significatio est recta alla rectitudine quam illa, quEe permanet pereunte significatione.

DISCIPULUS. Palam est.

MAGISTER. An ergo non uides quia non ideo est rectitudo in significatione, quia tunc incipit esse cum significatur esse quod est, uel non esse quod non est sed quia significatio tunc fit secundum rectitudinem quae semper est; nec ob hoc abest a significatione, quia perit cum non sicut debet aut cum nulla sit significatio sed quondam tunc significatio deficit a non deficiente rectitudine?

DISCIPULUS. Sic uideo, ut non possim non uidere.

MAGISTER. Rectitudo igitur qua significatio recta dicitur, non habet esse aut aliquem motum per significationem, quomodocumque ipsa moueatur significatio.

DISCIPULUS. Nihil mihi iam clarius.

MAGISTER. Potesne probare colorem similiter se habere ad corpus, quomodo rectitudo se habet ad significationem?

DISCIPULUS. Paratior nunc sum probare quia ualde dissimiliter.

MAGISTER. Puto quia iam tibi notum est, quid de uoluntate et eius rectitudine et de aliis quae rectitudinem debent sentiendum sit.

DISCIPULUS. Omnino uideo hac ipsa ratione probari, quoquo modo ipsa sint, rectitudinem immutabilem permanere.

MAGISTER. Quid ergo consequi existimas de ipsis rectitudinibus? Sunt aliae ab inuicem, aut est una et eadem omnium rectitudo?

DISCIPULUS. Supra concessi quia si ideo plures sunt rectitudines, quondam plures sunt res in quibus considerantur: necesse est eas existere et uariari secundum res ipsas; quod nequaquam fieri demonstratum est. Quapropter non ideo sunt plures rectitudines, quia plures sunt res in quibus sunt. /199/ MAGISTER. An habes aliquam aliam rationem cur tibi plures esse uideantur, praeter ipsam rerum pluralitatem?

DISCIPULUS. Sicut istam nullam esse cognosco, ita nullam aliam inueniri posse considero.

MAGISTER. Una igitur et eadem est omnium rectitudo.

DISCIPULUS. Sic mihi fateri necesse est.

MAGISTER. Amplius: Si rectitudo non est in rebus illis quae debent rectitudinem, nisi cum sunt secundum quod debent, et hoc solum est illis rectas esse: manifestum est earum omnium unam solam esse rectitudinem.

DISCIPULUS. Non potest negari.

MAGISTER. Una igitur est in illis omnibus ueritas.

DISCIPULUS. Et hoc negari impossibile est. Sed tamen ostende mihi: cur dicimus 'huius uel illius rei' ueritatem, uelut ad distinguendas ueritatum differentias, si nullam ab ipsis rebus assumunt diuersitatem? Multi namque uix concedent nullam esse differentiam inter ueritatem uoluntatis et eam quae dicitur actionis, aut alicuius aliorum.

MAGISTER. Improprie 'huius uel illius rei' esse dicitur, quoniam illa non in ipsis rebus aut ex ipsis aut per ipsas in quibus esse dicitur habet suum esse. Sed cum res ipsae secundum illam sunt, quae semper praesto est iis quae sunt sicut debent: tunc dicitur 'huius uel illius rei ueritas', ut ueritas uoluntatis, actionis, quemadmodum dicitur 'tempus huius uel illius rei', cum unum et idem sit tempus omnium quae in eodem tempore simul sunt; et si non esset haec uel illa res, non minus esset idem tempus. Non enim ideo dicitur tempus huius uel illius rei, quia tempus est in ipsis rebus sed quia ipsae sunt in tempore. Et sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicuius sed cum res quae in illo sunt consideramus, dicimus 'tempus huius uel illius rei': ita summa ueritas per se subsistens nullius rei est; sed cum aliquid secundum illam est, tunc eius dicitur ueritas uel rectitudo.