SigPhi · Augustine

Confessiones (Latin)

Page 13 of 27

caussam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? Quid sum? Numquid Catholica ego sum? Numquid hereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea præterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando præteritus. Ista sunt mala præterita, quæ noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis præteritis quid dicam--Doleo? Dolorem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim numquam fuissem. Quidquid tamen fui, in nomine Christi præteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quæ adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut hæc noverint. Multa enim ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis.

Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. "Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die," ait Apostolus; "sed neque ego meipsum judico."

Melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non, faciat Christus. Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus; sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus.

Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus, quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos, _In principio fecit Deus coelum et terram._ De his disserens, occurrit obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et accurate disserit.

[Sidenote: I. Cur confitemur Deo scienti.]

1. Numquid, Domine, cum tua sit æternitas, ignoras quæ tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noveris eas, sed affectum meum excito in te, et eorum qui hæc legunt, ut dicamus omnes: [Sidenote: Ps. 95, 4.]_Magnus Dominus, et laudabilis valde._ Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: [Sidenote: Mat. 6, 8.]_Novit Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo._ Affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos ut simus [Sidenote: Mat. 5, 3-9.]_pauperes spiritu, et mites_, et _lugentes_, et _esurientes ac sitientes justitiam_, et _misericordes_, et _mundicordes_, et _pacifici_. Ecce narravi tibi multa quæ potui, et quæ volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo, [Sidenote: Ps. 117, 1.]_quoniam bonus es, quoniam in sæculum misericordia tua_.

[Sidenote: II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.]

2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti prædicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo[294]? Et si sufficio {206} hæc enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillæ temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuæ, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horæ diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus[295] et tamen reddimus.

3. Domine Deus meus, intende orationi meæ, et misericordia tua exaudiat desiderium meum; quoniam non mihi soli æstuat, sed usui vult esse fraternæ charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem* tibi famulatum cogitationis et linguæ meæ; et da quod offeram tibi. [Sidenote: Ps. 85, 1.]_Inops_ enim _et pauper sum_; [Sidenote: Rom. 10, 12.]_tu dives in omnes invocantes te_, qui securus curam nostri geris. _Circumcide_ ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora _labia mea_. Sint castæ deliciæ {207} meæ, Scripturæ tuæ; nec fallar in eis, nec fallam ex eis.

Domine attende; et miserere, Domine Deus meus, lux cæcorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium; attende animam meam, et audi [Sidenote: Ps. 130, 1.]_clamantem de profundo_. Nam nisi adsint et in profundo aures tuæ, quo ibimus? quo clamabimus? [Sidenote: Ps. 73, 16.]_Tuus est dies, et tua est nox_: ad nutum tuum momenta transvolant.

Largire inde spatium meditationibus nostris in _abdita legis tuæ_, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta[296]; aut non habent illæ [Sidenote: Ps. 28, 9.]_silvæ cervos_[297] suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes* et ruminantes[298]. O Domine, _perfice_ me, et _revela_ mihi _eas_. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum*. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et _audiam vocem laudis_ et te bibam, et [Sidenote: Ps. 25, 7.]_considerem mirabilia de lege tua_, ab usque [Sidenote: Ps. 118, 18.]_principio in quo fecisti coelum et terram_, usque ad regnum tecum perpetuum sanctæ civitatis tuæ.

4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori et huic vitæ peregrinationis nostræ, quæ omnia nobis [Sidenote: Mat. 6, 33.]_apponuntur quærentibus regnum et justitiam tuam_. Vide, Domine Deus, meus, unde sit desiderium meum. [Sidenote: Ps. 118, 85.]_Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine._ Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiæ tuæ invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, [Sidenote: Ps. 79, 18.]_virum dexteræ tuæ, filium hominis, quem confirmasti tibi_ mediatorem tuum et nostrum; per quem nos quæsisti {208} non quærentes te, quæsisti autem ut quæreremus te; [Sidenote: Joh. 1, 3.]_Verbum tuum per quod fecisti omnia_, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro [Sidenote: Rom. 8, 34.]_qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, [Sidenote: Col. 2, 3.]in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi_. Ipsos* quæro in Libris tuis.

[Sidenote: Joh. 5, 46.]_Moyses de illo scripsit_: hoc ipse ait; hoc Veritas ait.

[Sidenote: III. Quæ scripsit Moyses de creatione coeli et terræ, intelligere non potest nisi donante Deo.]

5. Audiam et intelligam quomodo [Sidenote: Gen. 1, 1.]_in principio fecisti coelum et terram_. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te*; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et præberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si Hebræa voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec Hebræa, nec Græca, nec Latina, nec barbara veritas, sine oris et linguæ organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, te quo plenus vera dixit, Veritas, rogo; te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti hæc dicere da et mihi hæc intelligere.

[Sidenote: IV. Creatura clamat creatorem Deum.]

6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo* quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari[299]. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu, conditor eorum; cui* comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus hæc, gratias tibi. Et scientia nostra scientiæ tuæ comparata, ignorantia est.

[Sidenote: V. Ex nihilo conditus mundus.]

7. Quomodo autem _fecisti coelum et terram_*, et quae machina tam grandis operationis tuæ? Non enim sicut homo {209} artifex formans corpus de corpore, arbitratu animæ valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo[300]. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset; veluti terræ, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti; tu materiam unde facit aliquid; tu ingenium quo artem capiat, et videat intus quid faciat foris; tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit; ut ille intus consulat præsidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant* hæc omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo _fecisti_, Deus, _coelum et terram_? Non utique in coelo neque in terra _fecisti coelum et terram_; neque in aere aut in aquis, quoniam et hæc pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde _faceres coelum et terram_; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es?

Ergo [Sidenote: Ps. 32, 9. 6.]_dixisti, et facta sunt_, atque _in verbo tuo fecisti ea_.

[Sidenote: VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.]

8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: [Sidenote: Mat. 3, 17; et 17, 5.]_Hic est filius meus dilectus?_ Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabæ atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post cæteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturæ motus expressit eam, serviens æternæ voluntati tuæ ipse temporalis. Et hæc ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad æternum Verbum tuum. At illa comparavit hæc verba temporaliter sonantia, cum æterno in silentio Verbo tuo, et dixit: "Aliud est, longe aliud est." Hæc longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et prætereunt: _Verbum autem Domini_* mei supra me _manet in æternum_. Si ergo verbis sonantibus et prætereuntibus dixisti ut _fieret coelum et terra_, atque ita _fecisti coelum et terram_, erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terram: {210} aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut _fieret coelum et terra_. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde verba ista fierent, quo verbo a te dictum est?

[Sidenote: VII. Verbum Dei coæternum Deo.]

9. Vocas ergo nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac sempiterne omnia[301]. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera æternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago.

Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certæ veritati. Novimus, Domine, novimus; quoniam inquantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, intantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi* tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque æternum est. Et ideo Verbo tibi coæterno, simul et sempiterne* dicis omnia quæ dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia quæ dicendo facis.

[Sidenote: VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.]

10. Cur quæso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc* desinit, quando debuisse incipere vel desinere in æterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et [Sidenote: Joh. 8, 25.]_Principium[302] est quia* et loquitur nobis_. Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quæreretur, et inveniretur in æterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentis* mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam {211} mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi* vere discimus cum [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi_, reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus[303]. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, [Sidenote: IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.]

11. _In_ hoc _Principio, fecisti, Deus, coelum et terram_, in Verbo tuo, in Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine læsione; et inhorresco, et inardesco? Inhorresco inquantum dissimilis ei sum; inardesco inquantum similis ei sum. Sapientia, sapientia* ipsa est, quæ interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere poenarum mearum; quoniam sic [Sidenote: Ps. 30, 11.]_infirmatus est in egestate* vigor meus_, ut non sufferam bonum meum, donec tu, Domine, qui [Sidenote: Ps. 102, 3-5.]_propitius factus es omnibus iniquitatibus meis_, etiam _sanes omnes languores meos_; quia et _redimes de corruptione vitam meam, et coronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitur juventus mea sicut aquilæ_. _Spe enim salvi facti sumus_, et promissa tua [Sidenote: Rom. 8, 24. 25.]_per patientiam exspectamus_. Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: [Sidenote: Ps. 103, 24.]_Quam magnificata sunt opera tua Domine, omnia in Sapientia fecisti!_ et illa _Principium_, et _in_ eo _Principio fecisti coelum et terram_.

[Sidenote: X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.]

12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suæ qui nobis dicunt: "Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram?" "Si enim vacabat," inquiunt, "et non operabatur aliquid, non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit*, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo iam vera æternitas, ubi oritur voluntas quæ non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi {212} creatoris voluntas præcederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat; non veraciter dicitur æterna illa substantia: si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?"

[Sidenote: XI. Objectioni respondet quod æternitas Dei nescit tempora.]

13. Qui hæc dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium; nondum intelligunt, quomodo fiant quæ per te, atque in te fiunt: et conantur æterna sapere; sed adhuc in præteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis æternitatis, et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis prætereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem præterire* quidquam in æterno, sed totum esse præsens; nullum vero tempus totum esse præsens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex præterito consequi; et omne præteritum ac futurum ab eo quod semper est præsens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet, et videat quomodo stans dictet et futura et præterita tempora, nec futura nec præterita æternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei per loquelas agit tam grandem rem?

[Sidenote: XII. Deus fecerit ante mundi creationem.]

14. Ecce respondeo dicenti, "Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et terram_?" respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quæstionis violentiam: "Alta," inquit, "scrutantibus gehennas parabat." Aliud est videre, aliud* ridere; hæc non respondeo.

Libentius enim responderim, "Nescio," quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturæ creatorem. Et si coeli et terræ nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, "Antequam _faceret Deus coelum et terram_, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat?" Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura*, antequam fieret ulla creatura.

15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem {213} et omnitenentem, coeli et terræ artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia sæcula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia sæcula præterire, quæ ipse non feceras, cum sis omnium sæculorum auctor et conditor? aut quæ tempora fuissent quæ abs te condita non essent[304]? aut quomodo præterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam _faceres coelum et terram_, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec præterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quæritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.

[Sidenote: XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.]

16. Nec tu tempore tempora præcedis, alioquin non omnia tempora præcederes.

Sed præcedis omnia præterita celsitudine semper præsentis æternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, præterita erunt; [Sidenote: Ps. 110, 28.]_tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt_. Anni tui nec eunt nec veniunt; isti enim nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus æternitas[305]; ideo coæternum genuisti, cui dixisti, [Sidenote: Ps. 2, 7; Heb. 5, 5.]_Ego hodie genui te._ Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non erat tempus.

[Sidenote: XIV. Temporis differentiæ tres.]

17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras.

Et nulla tempora tibi coæterna sunt, quia tu permanes: at illa si permanerent, non essent tempora. Quid est enim tempus? Quis hoc facile breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur, intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim nescio: fidenter tamen {214} dico scire me, quod si nihil præteriret, non esset præteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset præsens tempus. Duo ergo illa tempora, præteritum et futurum quomodo sunt, quando et præteritum jam non est, et futurum nondum est? Præsens autem si semper esset præsens, nec in præteritum transiret; jam non esset tempus, sed æternitas. Si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit quia in præteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit, illa est quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse*?

[Sidenote: XV. Mensura temporis in quo.]

18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de præterito aut futuro dicimus. Præteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve autem præteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum, post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est?

Præteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus, "Longum est;" sed dicamus de præterito, "Longum fuit," et de futuro," Longum erit." Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit præteritum tempus, cum jam esset præteritum longum fuit, an cum adhuc præsens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum: præteritum vero jam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, "Longum fuit præteritum tempus;" neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo præteritum est, non est: sed dicamus, "Longum fuit illud præsens tempus;" quia cum præsens esset, longum erat. Nondum enim præterierat ut non esset, et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam præteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

19. Videamus ergo, o anima humana, utrum præsens tempus possit esse longum; datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni præsentes longum tempus est? Vide prius utrum possint præsentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse præsens est; nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur; jam unus est {215} præteritus, alter præsens, cæteri futuri.

Atque ita* mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum præsentem posuerimus; ante illum præteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum anni præsentes esse non poterunt*. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse sit præsens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt cæteri; si secundus, jam et primus præteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est præsens; et si non totus est præsens, non est annus præsens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse præsens est; cæteri autem, præteriti aut futuri. Quanquam neque mensis qui agitur, præsens est, sed unus dies: si primus, futuris cæteris; si novissimus, præteritis cæteris; si mediorum quilibet, inter præteritos et futuros.

20. Ecce præsens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est præsens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima cæteras futuras habet, novissima præteritas; aliqua vero interjectarum ante se præteritas, post se futuras.

Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur; quidquid ejus avolavit, præteritum est; quidquid ei* restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod præsens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro in præteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in præteritum et futurum: præsens autem nullum habet spatium. Ubi est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, "Longum est," quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, "Longum erit."

Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et præsens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat præsens tempus, longum se esse non posse.

[Sidenote: XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.]

21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc vel triplum, {216} illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud.

Sed prætereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; præterita vero quæ jam non sunt, aut futura quæ nondum sunt, quis metiri potest? nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est. Cum ergo præterit tempus, sentiri et metiri potest; cum autem præterierit, quoniam non est, non potest.

[Sidenote: XVII. Ubi tempus præteritum et futurum.]

22. Quæro, Pater, non affirmo: Deus meus, præside mihi et rege me. "Quisnam est qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus, puerosque docuimus, præteritum, præsens, et futurum; sed tantum præsens, quoniam illa duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit præsens; et in aliquod recedit occultum, cum ex præsenti fit præteritum? Nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt?

Neque enim potest videri id quod non est. Et qui narrant præterita, non utique narrarent*, si animo illa non cernerent: quæ si nulla essent cerni omnino non possent. Sunt ergo et futura et præterita."

[Sidenote: XVIII. Quomodo præterita et futura tempora sint præsentia.]

23. Sine me, Domine, amplius quærere; spes mea, non conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et præterita, volo scire ubi sint. Quod si nondum valeo, scio tamen ubicumque sunt, non ibi ea futura esse, aut præterita, sed præsentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et ibi præterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt quæcumque sunt, non sunt nisi præsentia. Quanquam præterita cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsæ quæ præterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quæ in animo velut vestigia per sensus prætereundo fixerunt.

Pueritia quippe mea quæ jam non est, in tempore præterito est quod jam non est, imaginem vero ejus cum eam recolo et narro, in præsenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. Utrum similis causa sit etiam prædicendorum futurorum, ut rerum quæ nondum sunt, jam existentes præsentiantur imagines*; confiteor, Deus meus, nescio. Illud sane scio, nos plerumque præmeditari futuras actiones nostras, eamque præmeditationem esse præsentem, actionem autem quam præmeditamur nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus, et quod præmeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura sed præsens est*. {217} 24. Quoquo modo se itaque habeat arcana præsensio futurorum, videri nisi quod est non potest. Quod autem jam est, non futurum sed præsens est. Cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa quæ nondum sunt, id est quæ futura sunt, sed eorum causæ, vel signa forsitan videntur, quæ jam sunt; ideo non futura, sed præsentia sunt jam videntibus, ex quibus futura prædicantur animo concepta. Quæ rursus conceptiones jam sunt, et eas præsentes apud se intuentur qui illa prædicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. Intueor auroram, oriturum solem prænuntio: quod intueor, præsens est; quod prænuntio, futurum: non sol futurus qui jam est, sed ortus ejus qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem prædicere. Sed nec illa aurora quam in coelo video, solis ortus est, quamvis eum præcedat; nec illa imaginatio in animo meo: quæ duo præsentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt; et si nondum sunt, non sunt: et si non sunt, videri omnino non possunt; sed prædici possunt ex præsentibus, quæ jam sunt, et videntur.

[Sidenote: XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.]

25. Tu itaque, regnator creaturæ tuæ, quis est modus quo doces animas ea quæ futura sunt? docuisti enim Prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces præsentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; [Sidenote: Ps. 138, 6.]_invaluit ex me, non potero ad illum_; potero autem ex te, cum dederis tu, _dulce lumen_ occultorum* _oculorum meorum_.

[Sidenote: XX. Differentiæ temporis quomodo nominandæ.]

26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec præterita. Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; præteritum, præsens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; præsens de præteritis, præsens de præsentibus, præsens de futuris. Sunt enim hæc in anima tria quædam, et alibi ea non video; præsens de præteritis memoria, præsens de præsentibus contuitus, præsens de futuris exspectatio. Si hæc permittimur dicere, tria tempora video, fateorque* tria sunt. Dicatur etiam, Tempora sunt tria, præteritum, præsens et futurum; sicut abutitur consuetudo, dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est, {218} esse jam, neque id quod præteritum est. Pauca sunt enim quæ proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus.

[Sidenote: XXI. Quomodo tempus liceat metiri.]

27. Dixi ergo paulo ante, prætereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, prætereuntia metimur tempora. Et si quis mihi dicat, "Unde scis?" respondeam, "Scio quia metimur, nec metiri quæ non sunt possumus, et non sunt præterita vel futura. Præsens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? Metitur ergo cum præterit, cum autem præterierit, non metitur*; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo præterit, cum metitur? Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per præsens? quo, nisi in præteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi tempus in aliquo spatio?

Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et æqualia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus præteriens? Utrum in futuro, unde præterit? Sed quod nondum est, non metimur. An in præsenti, qua præterit? Sed nullum spatium non metimur. An in præterito, quo præterit? Sed quod jam non est, non metimur.

[Sidenote: XXII. Petit ænigmatis istius solutionem a Deo.]

28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum ænigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percunctabor de his? et cui fructuosius confitebor* imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere* [Sidenote: Mat. 7, 11.]_nosti data bona dare filiis tuis_. Da, quoniam suscepi cognoscere*, [Sidenote: Ps. 72, 16.]_et labor est ante me_, donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et [Sidenote: Ps. 115, 1.]_ego credidi, propter quod et loquor_. Hæc est spes mea; ad hanc vivo* ut [Sidenote: Ps. 26, 4.]_contempler delectationem Domini_. Ecce [Sidenote: Ps. 38, 6.]_veteres posuisti dies meos_, et transeunt; et quomodo, nescio.

Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille; {219} et, Quam longo tempore illud non vidi! et, Duplum temporis habet hæc syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus hæc, et audimus hæc; et intelligimur, et intelligimus. Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.

[Sidenote: XXIII. Quid sit tempus.]

29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunæ ac siderum motus, ipsa sint tempora; et nil annui*. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut æqualibus morulis agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliæ longæ syllabæ, aliæ breves, nisi quia illæ longiore tempore sonuissent, istæ breviore? Deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. [Sidenote: Gen. 1, 14.]_Sunt et sidera et luminaria coeli in signis, et in temporibus, et in annis, et in diebus_: sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolæ* rotæ diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quæro, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius* ejus circuitus ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, 'Tot dies transierunt;' cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem; quæro utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horæ unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horæ unius; sed vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille appellaretur dies, si horæ spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec ille*, si sole cessante tantum temporis præteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quæram, quid sit illud quod vocatur dies, sed {220} quid sit tempus quo metientes solis