_æterna in coelis_, ubi vices temporum frustra quæritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium ætatis volubile, cui semper [Sidenote: Ps. 62, 28.]_inhærere Deo bonum est_.
"Est," inquiunt. Quid igitur ex iis quæ clamavit cor meum ad Deum meum, cum _audiret_ interius _vocem laudis ejus_, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat; ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, inquantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est? "Hoc quoque," aiunt, "non negamus."
[Sidenote: XVI. Rem habere non vult cum iis qui contradicunt veritati divinæ.]
23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui hæc omnia, quæ intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt*. Nam qui hæc negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor ut quiescant, et viam præbeant ad se verbo tuo: quod 1. si noluerint et repulerint me; obsecro, Deus meus, [Sidenote: Ps. 27, 1.]_ne_ tu _sileas a me_. Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitantes terram in oculos suos; et _intrem in cubile meum_, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem, extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, _Jerusalem matrem_ meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia simul omnia; quia unum {236} summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissimæ, ubi sunt _primitiæ spiritus_[326] mei, unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersione[327] et deformitate hac, et conformes atque confirmes in æternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quæ vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendæ auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor: Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.
[Sidenote: XVII. Ut coeli et terræ nominibus aliud et aliud intelligi potest.]
24. Dicunt enim: "Quamvis vera sint hæc, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante spiritu diceret: [Sidenote: Gen. 1. 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram._ Non coeli nomine spiritualem vel intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem significavit; nec terræ nomine informem materiam." "Quid igitur?" "Quod nos dicimus," inquiunt, "hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est."
"Quid est illud?" "Nomine," aiunt, "coeli et terræ, totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quæ sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. _Terram_ vero _invisibilem et incompositam_, tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quæ nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt."
25. Quid si dicat alius, "eamdem informitatem, confusionemque materiæ, _coeli et terræ_ nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quæ in eo manifestissime apparent, qui _coeli et terræ_ nomine sæpe appellari solet, conditus atque perfectus est?" Quid si dicat et alius, "_coelum et terram_ quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam _fecit_ in Sapientia, id est _in Principio, Deus_, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam: {237} verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quædam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut æterna domus Dei; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret coelum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur _Terra invisibilis et incomposita_, et, _Tenebræ super abyssum_: ea distinctione, ut _terra invisibilis et incomposita_ intelligatur materies corporalis ante qualitatem formæ; _tenebræ_ autem _super abyssum_, spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiæ?"
26. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, "non scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, _coeli et terræ_ nomine significari cum legitur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quæ nunc jam digesta suis ordinibus vocantur _coelum et terra_; illa spiritualis, hæc corporalis creatura."
[Sidenote: XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.]
27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; [Sidenote: 2 Tim. 2, 14.]_ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium_. Ad ædificationem autem [Sidenote: 1 Tim. 1, 8. 5.]_bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta_. Et novit magister noster _in_ quibus [Sidenote: Matt. 22, 40.]_duobus præceptis totam Legem Prophetasque suspenderit_. Quæ mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quæ tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum {238} mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit?
[Sidenote: XIX. Quæ liquido vera.]
28. Verum est enim, Domine, fecisse te coelum et terram; et verum est esse Principium [Sidenote: Ps. 103, 24.]_Sapientiam_ tuam _in qua fecisti omnia_. Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas coelum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiæ nostræ quamdam informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur et vertitur. Verum est, nulla tempora perpeti quod ita cohæret formæ incommutabili, ut quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quæ prope* nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est, quod unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere jam nomen ejus rei quæ inde fit; unde potuit vocari coelum et terra quælibet informitas unde factum est coelum et terra.
Verum est, omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.
[Sidenote: XX. _In principio creavit_ &c. varie intellectum.]
29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem materiam[328] creaturæ spiritualis et corporalis." Aliud qui dicit: _In {239} principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coæterno fecit Deus informem materiam creaturæ corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quæ nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In ipso exordio faciendi atque operandi, fecit Deus informem materiam confuse habentem coelum et terram; unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus quæ in eis sunt."
[Sidenote: XXI. Terra erat invisibilis &c. varie intellectum.]
30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Corporale* illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quæ in eis sunt corporeis sensibus nota." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli; [Sidenote: Ps. 113, 16.]et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_; "non illam informitatem nomine _coeli et terræ_ Scriptura appellavit; sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse prædixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum_, id est, "Informitas quædam jam materies erat, unde _coelum et terram Deum fecisse_ Scriptura prædixit; totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem {240} distributam, cum omnibus, quæ in eis sunt, usitatis notisque creaturis."
[Sidenote: XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.]
31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit: "Si non vultis* hanc informitatem materiæ coeli et terræ nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde coelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus* eam coeli et terræ, aut solius terræ vocabulo significatam cum diceretur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; ut id quod sequitur, _Terra autem erat invisibilis et incomposita_, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod præscriptum* est, _fecit Deus coelum et terram_." Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum hæc audierint, et dicent: "Informem quidem istam materiam non negamus a Deo* factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, [Sidenote: Isa. 6, 2; et 37, 16.]ut Cherubim et Seraphim, et quæ Apostolus distincte ait, [Sidenote: Col. 1, 16.]_Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates_, quæ tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si* eo quod dictum est, _fecit coelum et terram_, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam terræ nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas?
Non enim adhuc informes sunt et invisæ, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, [Sidenote: Gen. 1, 9.]_Congregetur aqua quæ est sub firmamento_, ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quæ super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatæ sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere {241} audebit istas aquas coæternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus*, ubi autem factæ sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura hæc terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus ex* Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coæternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?"
[Sidenote: XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.]
32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meæ, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quærimus de creaturæ conditione quid verum sit; aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuæ, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quæ falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes qui ea quæ falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et quæramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea.
[Sidenote: XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.]
33. Sed quis nostrum sic inveniet eam inter tam multa vera*, quæ in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quærentibus; ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen, atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? Ecce enim, Deus meus, ego servus tuus qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua _reddam tibi vota mea_; ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen cum scriberet: _In principio fecit Deus coelum et terram?_ Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum hæc scriberet. Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret, _In principio_: potuit et coelum et terram hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid horum {242} diceretur; sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video: quamvis sive aliquid* horum, sive quid aliud quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum hæc verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiasse non dubitem.
[Sidenote: XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.]
34. Nemo jam mihi molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: "Unde scis hoc sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris?" æquo animo ferre deberem et responderem fortasse quæ superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: "Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico;" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse; o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter[329] tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt: nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin[330] et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est, et meum est; quoniam in commune omnium est veritatis* amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiæ sed audaciæ est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea.
Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, {243} et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. [Sidenote: Joh. 8, 44.]_Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur._ 35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui [Sidenote: 1 Tim. 1, 8.]_legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis_; attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: "Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quæso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quæ supra mentes nostras est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset, 'Hoc cogitavi;' nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque [Sidenote: 1 Cor. 4, 6.]_supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum. [Sidenote: Deut. 6, 5; Mat.
22, 37.]Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos_. Propter quæ duo præcepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus Deum, cum de animo conservi, aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quæ de illis verbis erui possunt temere affirmare, quam earum Moyses, potissimum senserit; et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere."
[Sidenote: XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.]
36. Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meæ, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et _dimittis peccata mea_; quoniam tu mihi præcipis ut _diligam proximum meum sicut meipsum_, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguæ meæ, Litteræ illæ dispensarentur, quæ tanto post essent omnibus gentibus profuturæ, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturæ. Vellem quippe, si tunc ego {244} essem Moyses, (ex eadem namque massa omnes venimus; et [Sidenote: Ps. 8, 5.]_quid est homo, nisi quia memor es ejus_?) vellem ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut neque illi qui nondum queunt intelligere quemadmodum creat Deus, tanquam excedentia vires suas dicta recusarent; et illi qui hoc jam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non prætermissam in paucis verbis tui famuli reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.
[Sidenote: XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.]
37. Sicut enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat, quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur; ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura, parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidæ veritatis: unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum hæc verba legunt vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem, aut quasi aliquam molem immensa præditam potestate, novo quodam et repentino placito, extra seipsam tanquam locis distantibus _fecisse coelum et terram_, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt, _Dixit Deus, Fiat illud, et factum est_ illud; cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere* quod jussum est ut existeret: et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum, tanquam materno sinu, eorum gestatur infirmitas, salubriter ædificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit.
Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser. *Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam; et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet.
[Sidenote: XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.]
38. Alii vero quibus hæc verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant lætantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum hæc {245} verba legunt vel audiunt, tua, Deus, æterna et stabili permansione cuncta præterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturæ, quod tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quæ antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quæ formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est: et* fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes* faciant aut patiantur. Vident hæc, et gaudent in luce veritatis tuæ, quantulum hic valent.
39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, _In principio fecit Deus_, et respicit Sapientiam _Principium, quia et loquitur ipsa nobis_.
Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, _In principio fecit_, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, _In principio_, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terræ sic esse credit cognominatam; alius jam formatas distinctasque naturas; alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine, aliam informem corporalis materiæ, terræ nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terræ, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisqne creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas _coelum et terram_ vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quæque in eis sunt.
[Sidenote: XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.]
40. At ille qui non aliter accipit, _In principio fecit_, quam si diceretur, "Primo fecit;" non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiem coeli et terræ intelligat, videlicet universæ, id est intelligibilis corporalisque creaturæ*. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quæri poterit, "Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps:" et post universitatem non inveniet: ac per hoc {246} audiet invitus, "Quomodo illud primo, si postea nihil?" Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid præcedat æternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Æternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quæ commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, æternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem.
Quis deinde sic acutum* cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit[331]: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus; sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiæ, tempore etiam præcedunt formas rerum quæ fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utrumque sonuerit, præterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior*; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animæ subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, {247} sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo, qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam _coelum et terram_, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formæ rerum exserunt tempora[332], illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur. nec tamen de illa narrari* aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et præcedatur* æternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.
[Sidenote: XXX. Tractatores Scripturæ diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.]
41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut _legitime Lege utamur, præcepti fine, pura charitate_: ac per hoc si quis quærit ex me, quid horum Moyses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonæ spei parvulos hæc verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturæ hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum hæc scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.
[Sidenote: XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.]
42. Ita cum alius dixerit, "Hoc sensit quod ego;" et alius, "Imo illud quod ego;" religiosius me arbitror dicere, "Cur non utrumque potius, si utrumque verum est?" Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut {248} veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem cæteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam præceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.
[Sidenote: XXXII. Veri Scripturæ sensus a Spiritu Sancto revelantur.]
43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus vidit*, numquid et [Sidenote: Ps. 142, 10.]_Spiritum tuum bonum_ qui _deducet me in terram rectam_, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etsiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit cæteris excelsior*. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas nos, non error illudat[333]. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quæ nostræ vires, quæ tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient*?
Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meæ, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba tua Veritas dicere voluerit, quæ illi quoque dixit quod voluit.
Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa.
[Sidenote: I. Invocat Deum, cujus bonitate se præventum agnoscit.]
1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam[334], quam præparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem prævenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et prævenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti; quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui præstares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua præveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti[335] me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Dominus meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit[336], a quo mihi est ut sim cui bene sit.
[Sidenote: II. Creaturæ ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.]
2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, ne* de te æquale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid {250} enim te promeruit _coelum et terra_, quæ _fecisti in Principio_? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura*, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quæque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe præstantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe præstantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerunt* ut essent saltem informia, quæ neque hoc essent, nisi ex te?
3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem [Sidenote: Gen.
1, 1.]_invisibilis et incomposita_? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturæ spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret[337] similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non æqualiter, tamen conformis formæ æquali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. [Sidenote: Ps. 72, 18.]_Bonum_ autem illi _est hærere tibi semper_[338], ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosæ abysso similem.
Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine, in ea vita [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebræ_, et in reliquiis obscuritatis nostræ laboramus, donec simus [Sidenote: Ps.
fuimus, _sicut multa abyssus_[339].
{251} [Sidenote: III. Ex Dei gratia omnia.]
4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 3.]_Fiat lux et facta est lux_; non incongruenter hoc intelligo in creatura spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quæ illuminari posset; ita nec cum jam