SigPhi · Augustine

Confessiones (Latin)

Page 22 of 27

varia nec mutabilis ipsa est, sed tempora quibus præsidet, 36.

Juventutis erudiendæ modus improbatur, 15.

L.

Latina lingua in Africa vulgaris ætate Augustini, 12.

Laudat Deum universa creatura, 63, 209.

Laudari qui vult ab hominibus vituperante Deo, non defendetur ab hominibus Deo judicante, nec eripietur Deo damnante, 198. Laudibus hominum moveri debemus non propter nos sed propter proximum, 199.

Laudari etiam de Dei dono periculosum, 198. Laudatio comes bonæ vitæ, ib.

Non male vivendum est ne laudemur, ib. 147.

Lex temporalis etiam a Deo data, 35. Legis factor homo debet esse non judex, 269. Lex peccati est violentia consuetudinis, 133.

Lex conscientiæ, 21.

Libera voluntas caussa peccati, 106, 59, n. 60, n. quod Manichæi negabant, ib.

Libido triplex, 187-201. Violatur societas quæ cum Deo nobis esse debet, cum natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate polluitur, 36. Libidine obcæcatur animus, 21. Ex voluntate perversa libido, ex libidine consuetudo, ex consuetudine necessitas, 132.

Lignum crucis, 13, et n.

Litterarum primarum magistri, 11.

Longe a Dei vultu, in affectu tenebroso, 16. In regione dissimilitudinis, 116.

Loqui unde puer discat, 7. Pauca sunt quæ proprie loquimur, 218.

{317} Lucta spiritus cum carne, 141, 137.

Ludi Circenses, 91, 135.

Luminaria dividentia inter noctem et diem allegorice, 262, sq.

Lux regina colorum, 193. Lux æterna et incommutabilis, Deus, 260, 115.

M.

Madaura Africæ urbs, Thagastæ vicina. Aug. eo peregrinatur litteratura et oratoriæ percipiendæ gratiæ, 20.

Magicæ artes ex curiositatis vitio, 195, 202.

Magister non est qui docet hominem scientiam, nisi Deus, 68.

Magistri penulati, 13.

Malum non est nisi privatio boni, 116, 35. Non est substantia, ib. 52.

Malum bifariam dictum culpa et poena, 106. Malum poena juste a Deo infligitur, ib.

Mandatorum observatio ex Dei dono, 187.

Manichæos plures Roma occultabat, 76.

Manichæus hæresiarcha errores suos litteris mandavit, 66. ejus libri pleni fabulis, 69, 75. Multa de astris imperitissime continebant, 66, 67.

Spiritum sanctum auctoritate plenaria personaliter in se esse dicebat, 67, et n.

Manichæorum hæresis asserebat Deum esse corporum molem (quæ maxima et prope substantiam quandam, et molem tetram et deformem; sive crassam, quam terram, sive tenuem atque subtilem, quam mentem malignam per terram repentem, designabant, 76, 58, 74, n. 139. Has duas moles (Dei sc. et mali) ex adverso sibi constuebant, utramque quidem infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, 76. Animas tam hominum quam pecorum de Dei esse substantia aiebant, et omnino partes Dei, 59, et n. 139.

Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ malæ duasque naturas inter se confligere in homine dicebant quando caro in Spiritum concupiscit, 139, 140. A Deo cælos fabricatos, non tamen de suo sed ex alibi et aliunde creatis, 276. Carnes vero, et minutissima animalia, et quidquid radicibus terræ inhæret, a mala mente gigni et formari, 276, 69, n. Herbas omnes atque arbores sentire, et læsas dolere dicebant, 39, et n. quippe quæ particulas Dei prælio captas a gente tenebrarum, 105. (mala sc. natura) in se colligatas haberent, 40.

quas quidem particulas 'Electorum sanctorum,' dente ac ventre liberari, 41. Christum porro credebant tanquam de massa lucidissimæ molis Dei porrectum ad nostram salutem, 76. neque vere in carne natum de Maria virgine, 77, 72. sed tantummodo in carnis phantasmate; in quo eum dicebant crucifixum, 72, et n. 76. Laudatos in Vet. Test. Patriarchas vituperabant, 35, 36, et n. Nov. Test. Scripturas falsatas esse dicebant, quum tamen ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent, 77, et n. In hanc hæresin prolapsus Aug. in ea per novennium volutatur, ab an. æt. xix usq. ad xxviii. 45, 43, 31, n.

Mare quid, 260. Mari comparatur genus humanum, vitio primi hominis profunde curiosum, procellose tumidum, et instabiliter fluidum, 265. Altera maris allegorica expositio, 260.

Martyrum Memoriæ, Oratoria, 71, et n. 83. in iis non Martyribus, sed Deo Martyrum sacrificabant Christiani, vid. et 83, n.

Materia informis non est omnino nihil, 227. sed medium quid inter formatum et nihil, 228 sq. Conetur humana mens eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo, 227. facta est ex nihilo, et ex hac omnia, 228 sq.

Matrimonii in officio regendi, et suscipiendorum liberorum conjugale decus, 99. Tabulæ matrimoniales, 159.

Medea volans, 34.

Mediator, oportebat ut haberet aliquid Deo simile, et aliquid simile hominibus. Christus verax mediator, diabolus mediator fallax, 202.

Melodiæ utilitas in ecclesiastico cantu, 193. hac potius quam rebus allici peccatum est, 192.

Memoriæ vis, 173, 180. Memoriam habent pecora et aves, ib.

Memoriæ martyrum, 83, 71. Ad eas Dominici corporis communicatio celebrari solita, 84. Epulas illuc afferri vetat Ambrosius, 83.

Memoria Cypriani martyris non procul a mari, 71.

Mensura temporis, 223.

Merita vera hominum non sunt nisi Dei munera, 166, et n. 249, 157.

Metus et appetitus facinorum causæ, 23.

Minister Dei optimus quis, 186. Ministris Ecclesiæ subsidia corporis debentur, 272.

Miracula facta in translatione corporum {318} SS. Gervasii et Protasii, 155. Deus tentatur cum miracula flagitantur non ad salutem, sed ad experientiam, 195.

Misericordia, 28, et n. qualis sit vera, ib.

Misericordia Dei. Væ etiam laudabili vitæ, si Deus remota misericordia eam discutiat, 166. Magnæ sunt voces ad misericordiam Dei, tacitæ contritiones animi, 111.

Modestia. Pulchrior est temperantia animi inscitiam suam confitentis quam scientia rerum, 70.

Molestias vitæ tolerare jubet Deus, non amare, 187, 28.

Monasterium Mediolani plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore, 135. Monasteriorum greges in Ægypto, 134, et n.

MONNICA.

Monnica Patricii conjux, mater Aug^i. 167. quem et carne ut in hanc lucem temporalem, et corde ut in æternam lucem nasceretur, parturivit, 157. educata fuit pudice ac sobrie, 159. in domo fideli, bono membro Ecclesiæ Christianæ, ib. Non tam suæ matris, quam decrepitæ cujusdam famulæ cura ad honestatem instituebatur, ib. immo disciplina et regimine Christi, eam in Dei timore jam tum erudientis, ib. Per Christum subdita parentibus, potius quam per parentes subdita Christo fuit, ib. Amore vini paulatim capta, sanatur insultatione ancillæ cum ea litigantis, 158, 83.

Patricio (cui soli nupta fuit, 167.) in matrimonium tradita, servivit ei veluti Domino, 159, 10. satagens eum Deo lucrari, 159. Ut sese gerebat in virum a fide ac moribus ipsius longe alienum, ib. In socrum adversus se irritatam malarum ancillarum susurris, ib. Erga matronas de maritis suis querelam moventes, ib. Erga dissidentes et discordes inter se anima, 160. Erga servos Dei, ib. Erga parentes, domumque suam, ib.

Nutrivit filios, 162. toties eos parturiens, quoties a Deo deviare cernebat, ib. Aug^m. spiritu parturivit majori sollicitudine, quam carne pepererat, 73, 10. Hunc a primis annis in Catechumenorum gradu constituit, 9, 31. Cumque adhuc puer in repentino mortis periculo versaretur, curabat festinabunda ut sacramentis salutaribus initiaretur et ablueretur, 10. Eo tamen recreato, baptismum differendum duxit, ib.

Aug^o. an. æt. xvi agente, Deus jam inchoaverat in ea templum suum et exordium sanctæ habitationis suæ, 20. Ex quo in Christo regenerata fuit, vitam fide et moribus præcipuam egit, 166. Aug^m. ut a fornicatione maximeque ab adulterio abhorreret cum ingenti sollicitudine admonebat; uxorem tamen dare nolebat, quo consilio, 21.

Virum suum sub ipsius vitæ finem ad Christi fidem adducit, 160. Quo viduata sumtus nihilominus (Romaniani ope, 100, n.) procurat Aug^o.

tunc apud Carthaginem Rhetoricæ studenti, 30. Hunc interea in Manichæorum hæresin prolapsum luget, horis omnibus orationum suarum de eo ad Deum indesinenter plangit, 43. ejusque convictum aversatur, 42.

De futura ejus resipiscentia admonita per somnium, (ib.) perque responsum episcopi (43.) cujusdam, fieri non posse asserentis, "_ut filius istarum lachrymarum pereat_," (44.) mensa domoque rursus excipit, 42.

Frequentabat eleemosynas, vidua casta et sobria, 73, 83. Obsequens et serviens sanctis, nullum diem prætermittebat oblationem ad altare Dei, ib. Bis in die, mane et vespere ad Ecclesiam venire solita, ut oraret vel verbum Dei audiret, ib.

Aug^m. Romam ipsa invita et falsa navigantem lachrymis prosequitur, 72.

pro eo Deum rursus deprecatur, ib. Paulo post conscensa nave, per marina discrimina nautas consolatur, de felici perventione divinitus certior facta, 82. Mediolanum veniens Aug^m. audito Ambrosio jam abalienatum a Manichæis reperit, ib. De ejus futuro matrimonio revelationem a Deo expetit, sed frustra, 100. Ambrosium diligit ut Angelum Dei, 83. Ille in ejus laudem, viso Aug^o. sæpe erumpebat, gratulans ipsi quod talem matrem haberet, 84. Apud Mediolanum vetanti Ambrosio, epulas ad Memorias Martyrum adferri, morem gerit libentissime, ib. Excubante Mediolanensi plebe in Ecclesia, vigiliarum primas tenet, 155. orationibus vivit, ib.

Gaudium ejus de Aug^i. conversione, 144. Secedit cum illo in agrum Cassiciacum, 150. Aug^m. suscepto baptismate remeantem in Africam comitatur, 157. quocum apud Ostia Tiberina paullo ante obitum suum colloquitur de vita æterna, 161. Rapiuntur ambo in æternæ sapientiæ contemplationem, ib. Nulla jam re se delectari in hac vita profitetur, 162. Unum fuisse propter quod hic aliquantum immorari cupiebat, ut Aug^m. Christianum Catholicum videret ante obitum, ib. Post dies cir.

v. decumbit febribus, ib. de sepultura {319} corporis sui extra patriam, tandem nihil curat; sed tantum ut ejus ad Domini altare meminerint filii, ubi ubi fuerint, 163, 167. Alia ejus insignis sententia, 163. die ix ægritudinis, an. lvi æt. suæ, xxxiii æt. Aug^i.

migrat ex hac vita, ib. Ejus funus, 164 sq. Sacrificium pretii nostri pro ea offertur, jam juxta sepulchrum posito cadavere, priusquam deponatur, ut illic fieri solebat, 165. Ejus elogium, 159 sqq. 164 sq.

Moris humani flumen vix superandum, 13, et n.

Mores hominum. Quæ contra mores hominum sunt flagitia pro morum diversitate vitanda sunt, 37.

Mors sibi ipse est qui male vivit, 230. Moritur qui Deum non videt, 3.

Mortalitas testimonium peccati, 1.

Mortui, _vide_ Defuncti.

Mulier quæ perdiderat drachmam, 129, 181. Ænigma Salomonis de muliere sedente super cellam in foribus, 34.

Mutantur coelum et terræ. Coelum et terra clamant quod facta sint quia mutantur, 208.

N.

Navigius Aug^i. frater morti Monnicæ et ejus funeri interfuit, 162, et n.

NEBRIDIUS patria Carthagini vicina, 96. Aug^o. carissimus, adolescens valde bonus et valde castus, 48. mirabilis animæ, 109. mitissimus, 133.

Aug^m. ab astrologis consulendis revocare nititur, 48, 109. Argumentum ipsius clarum contra Manichæos, 105. Mediolanum venit non ob aliud nisi ut cum Aug. in sapientiæ studio vivat, 96. Beatæ vitæ inquisitor ardens, ib. Sub Verecundo Mediolanensi grammatico docet, 133. Errans aliquando circa Incarnationis mysterium, postea fit Catholicus, 148.

Deo servit in perfecta castitate apud suos in Africa, ib. Tota domus ejus per eum fit Christiana, ib. Moritur haud multo post Aug^i.

baptismum, ib. vivit in sinu Abrahæ, ib. Epistolæ ad Nebridium, 150.

Necessitas consuetudine inducta, 132.

Nobilium conversio majoris lætitiæ caussa est Ecclesiæ, 131. Nobilitatis nomine superbos plus tenet diabolus, ib.

Nomen dare ad Baptismum, 154, et n.

Nubes prædicatores, coelum Scriptura, 260.

Nugæ majorum vocantur negotia, 8.

O.

Obedire regibus generale pactum est societatis humanæ, 37.

Oblatio altaris, 73.

Oblivionis memoria est, 179.

Oculi sensuum principes, 195. Oculorum voluptas, 193.

Odium in proximum cor gravius vastat, 15.

Opera Dei compendio narrantur, 277. Opera nostra bona ideo bona sunt quia Deus ea nobis donat, 166, et n. 157, 249.

Oratio pro mortuis ad altare, 163, 165, 167.

Ordinare aliud, aliud creare, 9, n.

Orestes et Pylades, 51.

Otium malum, 20.

Ovidius in Trist. innuitur, 61.

P.

_Paracletus_, 31.

Pars turpis est, quæ suo universo non congruit, 37.

_Patres S._ Vet. Testam. a Manichæorum cavillationibus vindicat Aug. 35, 36, 37, 39, et nn.

Patricius Aug. pater, tenuis municeps Thagastensis, 20. Animosior quam opulentior, ultra vires rei familiaris filio impendebat, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum caussa opus erat, 20. Quamvis ira fervidus, nunquam cecidit Monnicam uxorem, 159. Fit Catechumenus Aug^o, an. fere xvi agente, 20. annoq. post, (30.) moritur fidelis, 160. Ejus mores, 159. Pro eo orari ad altare vult Augustinus, 167.

PAULUS Apostolus unde dictus Paulus, 131, et n. Miles castrorum coelestium, 190. Ejus lingua volatilis, loquens mysteria, 273. Illum præ ceteris legit Aug. 122.

Paulus proconsul, per baptismum fit Regis Magni provincialis, 131.

Peccata ante baptismum vulgo parvi pendebant, 10. post baptismum delictorum reatus major et periculosior, ib.

Peccatum nihil est, 25. Admittituendum immoderata in hæc infima inclinatione, summa bona deseruntur, 22, 230, et n. Dum non in Deo, sed in seipso et aliis creaturis voluptates, sublimitates, veritates homo quærit, 17. Peccatum omne, perversa Dei imitatio, 23, 24.

Peccati caussa Deus non est, 205. peccatorum ordinator, tantum non creator, 9, et n. Peccatum non committitur sine caussa, 22. Peccandi quædam est necessitas, 132. Quomodo in eam descendatur, ib.

{320} Peccatum dæmoni est sacrificium, 15.

Peccati poenæ: Obcæcatio, ib. Inquietudo animi, 63. Poena sua sibi est omnis inordinatus animus, 11, 241, n. Peccator Deum fugere non potest: sed invenit ubique Dei legem in poena sua, 53.

Animæ peccatrices Dei imperii ordinem non perturbant, 118, 63, et n.

Peccatum Deo non nocet, 230, 63. nec nocere potest, 63, 38.

Peccatorum apud Deum confessio, spem excitat, 171.

Peccati lex est violentia consuetudinis, 133.

Peccatorum duæ origines, 3, n.

Peccata alia contra naturam, alia contra mores, alia contra præcepta, 37, et n. Peccata proficientium, 38.

Penulati magistri, 13.

Perturbationes animi quatuor sunt, cupiditas, lætitia, metus et tristitia, 178.

Petiliani malitia in Augustinum, 44, n.

Phantasmata. Luctæ animæ cum phantasmatibus præclara descriptio, 32.

Philosophiæ laus et defensio, in Hortensio Ciceronis, 30. Quomodo ad philosophiam accensus fuit Augustinus, ib.

Philosophi præ superbia Creatorem per creaturas non invenerunt, 66, 65.

Photinus, ejus falsitas, 121, et n. 72, n.

Picturæ lascivæ, 14.

Piis idem probatur, quod Deo placet, 276.

'Piscis de profundo levatus' manducatur in mensa parata in conspectu credentium, 266, et n. 269. Quid per 'pisces et cetos' significatur, 274, 65, n.

Plani Mathematici, pietatis expertes, 47. et veritatis, 48, 108.

Platonicorum in libris quædam Aug. legit consentanea doctrinæ Christianæ de divinitate Verbi æterni, nihil tamen de Incarnati humilitate, 112, 113.

In iis etiam non invenit quod in sacris litteris reperit, nempe viam salutis, et doctrinam humilitatis, ib.

Poeseos vanitates noxiæ, 13, 14.

Pontitianus Afer, in palatio militans, Christianus et valde pius, 134.

Narrat Aug^o. Antonii Monachi vitam, 135, 143. et duorum Agentium in rebus conversionem, 135.

Prædicatores Evangelii nubes dicuntur, 260. Ipsis debentur necessaria, et quomodo, 272. Quomodo possunt gaudere de datis sibi beneficiis, ib.

Transeunt ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero sancta permanet, 260.

Præsidatus, i. e. Præsidis munus, 98.

Prætorianum pretium, 96, et n.

"Preces pro mortuis" dogmati Eccl. Rom. de Purgatorio adversari quinam Principium. Quomodo intelligatur illud Geneseos, "_in principio Deus creavit, &c._" 210 sqq.

Prius aliquid dicitur æternitate, tempore, electione, origine, 246.

Psalmorum cantus toto Christiano orbe celebris, 150, 156. Quando inductus Mediolani, 155. Cantantur Psalmi in funere defunctorum, 164. in Ecclesia, 192. De hocce cantu quid Athanasius senserit, 192. quid Augustinus, 193. Psalmi litteræ de melle coeli melleæ, 153. Explicatio Psalmi iv '_Cum invocarem_,' 150-152. Psalmorum vis et utilitas, 155, 150, 164, n.

Psalterium decem chordarum, decalogus, 37.

Puellæ instituendæ modus, 157 sq.

Pueri in rebus non vanis instituendi, 13.

Pueritiæ vitia ad succedentes ætates transeunt, 6, 16.

Pulchritudo quid, et in quo consistat, 56. Pulchritudines exteriores a Dei pulchritudine veniunt, 194.

Pulchrum definitur, 58. _De Pulchro et Apto_ duo aut tres libros scribit Aug. 57.

Pylades et Orestes, 51.

Q.

Quærere. Veritatem qui non pie quærunt, non inveniunt, 66.

Quæstionum tria genera, an sit, quid sit, quale sit, 175.

Quies frustra quæritur in creaturis fugacibus, 53, 54, 55. In Deo solo habetur, 1, 24. Ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat, 54. Fecit nos Deus ad se, et inquietum est cor nostrum, donec in Deo requiescat, 1. Ostendit Deus quam magnam creaturam rationalem fecerit, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid ipso minus est, 253. Ignavia quasi quietem appetit, quæ vero quies certa præter Dominum? 24. Quies est apud Deum valde, et vita imperturbabilis, 26. _Vid._ Requies.

R.

Rapere. Quomodo rapiat hominem Deus, 186, 118.

Regeneratio per Baptismum, 128, 166, 148.

Reliquiarium Evæ, 72.

{321} Reminiscentia quid, 181.

Requies animæ solus est Deus, 102. Quomodo Deus requiescet in nobis sabbato æternæ vitæ, 279. In iis requiescere dicitur Spiritus Sanctus, quos in se requiescere facit, 251. _Vid._ Quies.

Restituere pretium quo Christus nos emit, nemo valet, ut nos ei auferat, 167.

Rex nova præcepta imponere potest subditis, 37.

Rhetorica dicitur victoriosa loquacitas, 46. illam docet Aug. 46. Thagaste, professionem deserit, 149.

Romana nobilitas idololatriæ dedita, 127.

Romani scholastici magistros fraudare soliti, 78.

Romanianus Thagastensis. Alypii cognatus, Aug. ab ineunte ætate familiarissimus, 100, n. cui ad peregrina studia pergenti sumtum suppeditavit, ib. res ejus ampla, ib. Mediolanum ad Comitatum Imperatoris ob negotia venire compulsus est, docente ibi Augustino, ib.

Vitæ communi agendæ multus instat, ib.

Romæ Manichæi plures secreto habitabant, 76. verbis conceptis, retentisque memoriter, reddi solebat fidei confessio, ab iis qui accessuri erant ad gratiam Baptismi, 128, 9. offerri solebat pro mortuis sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, 165.

S.

Sacerdos Christus et sacrificium, victor et victima, 203.

Sacramenta. Cur iis egeamus, 265. Sacramenta Christi per totum orbem pervaserunt opera servorum Dei, 264. Deus in eorum ministris operatur, 266. Sacramenta initiorum, 274, 10, 9, n. Homo spiritalis judicat desollemnitate Sacramentorum quibus initiamur et Eucharistiæ, 269.

Sacramenta Novi Test. dant salutem, sacramenta Vet. Test. promiserunt Salvatorem, 263, n. Vox "Sacramentum" per se positum, fere valet Sacramentum salis, 9, et n.

Sacramentum corporis Christi. Piscis de profundo levatus manducatur in mensa parata in conspectu credentium, 266.

Sacrificium pretii nostri, pro mortuis offerri solitum posito juxta sepulchrum cadavere, 165. Sacrificium cogitationis et linguæ, 206.

Sæculo non oportet conformari, sed imitari imitatores Christi, 267.

Sal in ecclesiis Occidentalibus Catechumenis gustandum, qua mente, datum, 91, n. Sale est conditus, Aug. ab utero matris suæ, 9.

Sallustius de Bell. Cat. 23.

Salutis via in Christo et Scripturis sanctis, 119 sq.

Sancti antiqui in Christum passurum crediderunt, 202. Vivunt in sinu Abrahæ nostri memores, 149. Eorum corda sunt thuribula Dei, 170. Sanctorum Memoriæ, 83, 71.

'Sancti' Manichæorum, 45.

Sapientia est 'luminare majus firmamenti,' 262.

Scholasticorum apud Carthaginem licentia, 71. Romani erant modestiores, 78.

qui magistrum tamen sæpe fraudabant, ib.

Scientia est 'luminare minus,' sapientia 'luminare majus,' 262.

Scientia nostra scientiæ Dei comparata ignorantia est, 208.

Scire--Deum qui scit, etiamsi alia nesciat, beatus, 66. _Vid._ Cognitio.

Scriptura Sacra est venerabilis stilus Spiritus Dei, 122. In ea Deus ipse loquitur, 248. Ejus divina auctoritas, 236, 89, 265. mira profunditas, 232, 31. et simplicitas, 89, 31. quæ magistra est humilitatis, ib.

Aug^i. sunt castæ deliciæ, 206. omnibus sæculi deliciis suaviores, 207.

Scripturæ summa est veritas, magnaque præ litteris profanis excellentia, 243.

Variæ ejus interpretationes simul possunt esse veræ, 247, 248, 237. nec obest aliter quam alii senserint, sentire, modo vera sint quæ existimamus, ib. 244. Dissensionum duo genera in Scripturis interpretandis, 241, n. quis sensus habendus sit excellentior, 248.

regulæ in ejus interpretatione adhibendæ, 248, n.

De ea nemo judicare debet, 269. Laus ejus et dignitas, 89, 31.

Scrutanda est cum honore famulorum Dei qui eam dispensarunt, 247. In Ecclesiis legebatur, 73.

Securus nemo esse debet in hac vita, quæ tota tentatio est, 192.

Sensus externi dicuntur fores carnis, 172. januæ, 176. sunt nuntii per quos homo interior cognoscit, 172, 119. Sensuum delectatio, æternæ vitæ jucunditati comparata, ne commemoratione quidem digna est, 161.

Serpentes boni, i. e. non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum, 267.

{322} Severus, Ianius Mediolanensis, cui cum cæcitas incidisset, tacto feretro Protasii et Gervasii martyrum, sudarioque inde oculis admoto, visum recepit, 156, et n.

Simplicianus, Mediolanensis ecclesiæ presbyter, 125. tandem episcopus, 126, n. ubi pl. de eo. Pater spiritalis Ambrosii, 126. Consulitur ab Augustino, ib. Victorinum, ut publice profiteatur fidem, instigat, 128.

Societas justa est, quæ Deo servit, 39. Sodales mali malum grassans, 25, 26, 21. Societatis humanæ generale pactum est obedire regibus suis, 37.

Solitudo poenitentiæ aptissima, 203, 142.

Soni discrimen a cantu, 246.

Spectaculorum vanitas, 27, 91, 9. magno in honore, sub Aug^i. tempora, 9.

SPIRITUS SANCTUS dicitur Dei Donum, Munus, Ignis, Amor, Caritas, Pax, Gratia, Requies nostra, Locus noster, 254. Dicitur ea facere in nobis quæ per eum facimus, 276. Solus superferri super aquas, quare, 254.

Spiritus Sancti dona sideribus comparantur, 263.

Spiritus beati, domus Dei, 231. Coelum coeli dicuntur, ib.

Stellæ solatia noctis sunt, 277.

Superbia, quomodo ab illa tentemur, 197. Superbia receditur a Deo, 64, 65, 112, et n. 118, n.

Superbus suam amat sententiam defendere, non quia vera est, sed quia sua est, 242. Ejus casus unde, ib. a superbis Deus non invenitur, quamvis peritis, 65.

Superiores seu Prælati, quomodo gerere se debent, dum amantur, timentur, laudantur, ne in superbiæ vitium cadant, 197. Timeri velle ab hominibus non propter Deum, foeda jactantia est, 197.

Surditas cordis ex tumultu vanitatis, 54.

Symbolum Apostolicum Catechumenis memoria tenendum tradebatur, 128, n. ab iis publice coram fidelibus recitabatur, ib. Romæ vero de loco eminentiore, ib. literis id mandare prohibitum, ib.

Symmachus Præfectus Romæ, 79. Aug^m. Mediolanum mittit profitendæ rhetorices gratia, ib.

Synaxes in Africa ad memorias Martyrum, 83. Quare vetat illas fieri Ambrosius, ib. vid. 84, n.

T.

Temperantia animi suam inscitiam confitentis pulchrior est quam scientia rerum, 70.

Temporalium amor, nonnisi suavitate æternorum expugnatur, 13, n. 145.

Tempus quid sit, difficilis quæstio, 213. implicatissimum ænigma, 218.

Solis, lunæ, et siderum motus non sunt tempora, 219.

Tempus non est corporis motus, 220. Sed quo metimur motum corporum, 220.

Est distentio, ib. 221. sed cujus rei? num animi, ib. Temporis mensura, 223. Quomodo tempus liceat metiri, 218. Tempus præteritum, præsens, et futurum, 217. Tria proprie non sunt, ib. Differentiæ temporis quomodo nominandæ, ib. Præteritum tempus, et futurum quomodo sit longum aut breve, 223. Nullum tempus sine creatura, 212, 225, et n.

Tenebræ quid, 227. 'Tenebræ super abyssum,' ib. 237. Tenebrarum antra quinque, 34. Tenebrarum gens ap. Manichæos, 74, n. 105.

Tentationum tria genera, 188, n. 198, 201. quomodo adversus ea pugnaverit Aug. sc. voluptatem, (187-194.) curiositatem, (194-197.) superbiam, (197-201.) Quibus tentationibus resistere valemus, quibusve non valemus, nescimus, 171. maxime, donec tentemur, 192, et n. 198, et n.

Terentius poeta. In ejus Eun. iii. 5. invehitur Aug. 14. Cit. et 185.

Thagastense municipium Aug. patria, 20. ubi is docere coepit, 49.

Tobias cæcus filio suo caritatis pede præibat, 193.

Treveri, 135.

Trinitatis mysterium in Genesi insinuatur, 252, 268. Symbola Trinitatis in homine, 255, et n.

V.

Vela grammaticarum scholarum liminibus appensa quid significent, 12.

Ventos pascere, id est dæmones, est, ferrando eis esse voluptati et derisui, 47.

Verbum Deus apud Deum, sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia, 210. Ipsum est principium et magister quo intus docemur omnem veritatem, ib. Verbum Dei in se permanet sine vetustate et innovat omnia, 161. fons est vitæ æternæ, 267.

Verecundus Mediolanensis civis et grammaticus, Aug^o. ejusque sociis familiarissimus, 133. Nebridium adjutorem in docendi officio flagitat, ib. Aug^o. de sæculo fugienti cum sociis concedit rus {323} suum Cassiciacum, 148. Fit Christianus in extrema ægritudine, ib. Moritur agente Romæ Aug^o. ib.

Veritas. Mentes nostræ non de veritate, sed secundum ipsam de cæteris judicant, 118. Veritas quæ æterna est et omnibus præminet, ipse Deus est, 243. Æterna veritas grandium cibus, qui non mutatur in eum a quo sumitur, sed e contra, 115. Beata vita nihil est aliud quam gaudium de veritate, 184.

Veritas communis est omnium, 242. Qui vult habere veritatem privatam, timeat ne ea privetur, ib. Cur 'veritas odium parit,' 185.

Veritatem homines amant lucentem, oderunt redarguentem, ib.

Verum quando dicitur, inspirante Deo dicitur, 272. Deus solus est doctor veri, 168, ib.

Victorinus rhetor urbis Romæ, Latine vertit libros quosdam Platonicorum, 127. Statuam in Romano foro meruit, ib. Legit S. Scripturam et libros Christianorum, 128. ac publice, a Simpliciano instigatus, profitetur fidem, 129. Scholam deserit ob legem Juliani, qua vetitum est Christianis docere litteras et oratoriam, 131. judicium Hieronymi et Gennadii de ejus scriptis, 127, n.

Videre. Aliter Deus, aliter homo videt creata, 279.

Vindemiales feriæ, 146.

Vindicianus senex medicus, 48, 109. proconsul coronam agonisticam Aug^o.

imposuerat, ib. quem ab Astrologorum næniis frustra revocare satagit, ib.

Vindictæ aviditas unde oriatur, 22.

Visiones et responsa Monnicæ data, 42, 43, 73, 82, 100.

Vitæ hujus miseria, 186.

Ungulæ et Equulei, 8.

Unus. Nihil est esse, quam unum esse, 17, n. Unitas Dei omnium modus, 7, 250. Unitatem in quantum quinque adipiscitur intantum est, 17, n.

Universum ex partibus pulchris constans, pulchrius longe est quam ipsæ partes, 274. idque vi unitatis, 274, n.

Voluntates duæ contrariæ nonnumquam in homine, 132.

Voluntas vetus carnalis et nova spiritalis in Aug^o. ib. Voluntas fortis et integra, voluntas semi-saucia, voluntas parte assurgens, et cum alia parte cadente luctans, 138.

Voluptas carnis. Ab ea continentiam Deus jubet et dat, 187. Aug^i. pugna ne voluptatibus sensuum capiatur, ib. et sqq.

Uti. Non prodest bona res non utenti bene, 61.

Uxor prudens et Christiana describitur, 159 sqq. Uxor viro propter Deum serviens, Deo servit, 10.

FINIS.

30. _pro_ librum quendam Ciceronis _leg._ quendam _cujusdam_ Cic.

§. 5. antep. _pro_ infernum illum _leg._ illum infernum 109. antep. _pro_ adnuntiatum _leg._ nuntiatum 204. not. col. 1. l. 7. ab inf. _pro_ damnari _leg._ damnavi 234. lin. 8. _pro_ sine initio facta _leg._ sine initio; facta * * * * * NOTES [1] De Hæresibus c. Comm. L. Danæi, 8vo. Oxon. 1631, et cum Vincentii Lirinensis Commonitorio, Cantabr. 1687, 12mo.

[3] Indicem rerum itidem ex Indice Benedictino excerpsit Clericus junior optimæque spei J. A. Ashworth, A.B. Ædis Christi Capellanus, ita tamen ut sanum ubique judicium exercuerit, pauca quædam, minus recte posita, correxerit, alia etiam de suo addiderit.

[4] Gen. 1, 1.

[5] Scripti anno circiter 400.

[6] Tam magnum quippe bonum est natura rationalis ut nullum sit bonum quo beata sit nisi Deus. Aug. de Nat. boni, c. 7.

[7] Invocas quidquid amas: invocas quidquid in te vocas: invocas quidquid vis ut veniat ad te. Aug. in Psal. 85.

[9] Omnis homo qui spiritum suum sequitur superbus est, Aug. in Ps. 141, 4.

cum anima seipsa delectatur superba est; quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Idem. ep. 55. §. 18. Versio vetus habet "montes" quos de superbis exponit Aug. ad Ps. 96, 5. 143, 5. cf. ad Ps. 45, 4. 35, 7. Tract.

i. 3. in Joann. De Vers. vid. Sabatier. Bibl. Lat. ad loc.

[10] Duæ sunt enim origines peccatorum; una spontaneâ cogitatione, alia persuasione alterius; quo pertinere arbitror quod propheta dicit, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab _alienis_ parce servo tuo. Aug. de Lib. Arb. l. iii. c. 10.

[11] Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum; sine quantitate magnum; sine indigentia creatorem; sine situ præsidentem; sine habitu omnia continentem; sine loco ubique totum; sine tempore sempiternum; sine ullâ sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit, pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de eo sentire quod non sit. Aug. de Trinit. l. v. c. 1.

[12] Multi clamant in tribulatione, et non exaudiuntur; sed ad salutem, _non ad insipientiam_. Clamavit Paulus et auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur, et dictum est ei: _Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur_. Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam. Aug. ad. loc.

[13] In Ps. 7. v. fin. Non dixit Fiant tenebræ et factæ sunt tenebræ; et tamen ipsas ordinavit.--Aliud fecit et ordinavit; aliud autem non fecit, sed tamen etiam hoc ordinavit. Jam vero tenebris significari peccata &c. De Civ. Dei, l. ii. c 17. Deus sicut naturarum bonarum optimus Creator, ita malarum voluntatum justissimus ordinator. c. 20. sola lux placuit Creatori: tenebræ autem angelicæ etsi fuerant ordinandæ, non tamen fuerant approbandæ. c. 21. nec mala voluntas, quia naturæ ordinem servare noluit, ideo justi Dei leges omnia bene ordinantis effugit. De Prædestin. Sanctor.

c. 16. Est in malorum potestate peccare. Ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate sed Dei dividentis tenebras, et ordinantis eas.

[14] Ut enim causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei...Superbia quippe facit voluntatem suam; humilitas facit voluntatem Dei. Aug. tractat. 24. in Joann.

[15] In ecclesiis scilicet Occidentalibus sal Catechumenis gustandum dederunt, quo animum incorruptum, sincerum, et sapientem, declararent, qualis Christianorum esse deceret. vid. Liturgias Eccl. Occ. ap. Assem.

Codex Liturg. t. i. Aug. de Catechizandis rudib. c. 26. Concil. Carthag. i.

can. 5.

[16] Subjugemus nobis hanc _foeminam_ si viri sumus:--sequamur Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Aug. de vera relig. c.

[17] Recedere ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem voluptatum, in amorem sæculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Deo.

[18] Æneid. vi. 456.

[19] Æneid. ii.

[20] Non enim expugnatur in nobis temporalium amor nisi aliqua suavitate æternorum. Aug. de Musica, l. vi. c. 16.

[21] Quare crucifixus est? Quia lignum tibi humilitatis ejus necessarium erat. Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria projectus eras; et fluctibus hujus sæculi interrupta est via, et qua transeatur ad patriam non est, nisi ligno porteris. Ipse factus est via, et hoc per mare;--tu, qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno portare: crede in crucifixum et poteris pervenire. Aug. in Joan. tract. ii. §. 4.

[23] In Eunucho, act. iii. scen. 5. cf. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 7 sqq.

[25] Nihil est esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio convenientia et concordia, quâ sunt, in quantum sunt. Nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quæ autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt, in quantum assequuntur. Aug. de moribus Manich. c. 6.

[26] Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometræ vocant, et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est præter illud unum, quo cætera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam æqualitatis jure dominetur. Hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur. Sic animus à seipso fusus, immensitate quadam diverberatur, et verâ mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit, ubique unum quærere, et multitudo non sinit. Aug. l. i. de Ordine,