SigPhi · Augustine

Confessiones (Latin)

Page 24 of 27

transeunt, timoribus et doloribus eos agitant, nec quietos esse permittunt.

Aug. de Cat. Rud. §. 24.

[81] Vid. inf. ad L. xiii. c. 28.

[82] Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris sed de omnibus pulcher est. Aug. de Gen. c. Manich. i. 21.

[83] Quoquo te verteris, vestigiis quibusdam quæ operibus suis impressit loquitur tibi, et te in exteriora labentem ipsis exteriorum formis intro revocat.--Væ qui derelinquunt te ducem, et oberrant in vestigiis tuis; qui nutus tuos pro te amant, et obliviscuntur quid innuas, O suavissima lux purgatæ mentis sapientia: non enim cessas innuere nobis quæ et quanta sis, et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Aug. de Lib. Arb. l. ii. c. 16.

[84] Hoc bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum, in illo enim vivimus, movemur, et sumus. Sed dilectione standum est ad illud, et inhærendum illi, ut præsente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Aug. de Trin. l. viii. §. 5, 6. Pudeat cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhærendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Ib. c.

3.

[85] Quia homines appetentes ea quæ foris sunt, etiam a se ipsis exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex, non quia in cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad te ipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis? _Redite, prævaricatores, ad cor._--Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere.

Judicas enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex intima in ipso tuo corde conscripta. Aug. in Ps. 57. §. 1.

[86] Deficitur non ad mala, sed male; id est, non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum, ab eo qui summe est, ad id quod minus est. Aug. de Civ. Dei, l. xii, c. 8.

[87] Quid tam iniquum quam ut bene sit desertori boni? neque ullo modo fieri potest ut ita sit. Sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit.

Aug. de Gen. ad lit. l. viii. c. 14.

[88] Perversa celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhærere principio, sibi quodam modo fieri atque esse principium--Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor--Pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo: et ideo exaltat humilitas, quæ facit subditum Deo. Elatio autem quæ in vitio est, eo ipso quo respuit subjectionem, et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex hoc erit inferius. Aug. de Civ. Dei, xiv. 13.

[89] Poenitendi humilitate altitudinem suam accipit anima. Aug. de Lib.

Arb. l. iii. c. 5. Viam nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis præponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. Aug. in Ps. xxxiii. Enarr. l. §. 4. cf. de Fide et Symbolo, §. 6.

[90] Licet subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in æternæ contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhæret contemplandæ incommutabili veritati. Aug. de Gen. ad lit. l. iii. c. 22.

[91] Haud scio an legendum sit "sensu."

[92] Ex his suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum, naturæ scilicet contrariæ, commixtione liberandas, ejus, cujus Deus est, esse naturæ. de Hær. Manichæi dicunt, animam particulam Dei, naturæ malæ commixtione habere peccatum. c. 2. Epp.

Pelag. l. ii. c. 2. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat.--Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest:--sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei?

Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Cæca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo. Aug. Serm. 183. Ideo non est credendum animam nostram hoc esse quod Deus est: quia si hoc esset, nec sua voluntate, nec aliqua necessitate in deterius mutaretur. Aug. de agone Christiano, c. 10. Non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. c. Faust. xii. 13. Animas non solum hominum sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur. Aug. Ep. 236. ad Deuter. Illum quomodo video pauperem spiritu [quod jactitabant Manichæi] qui tam superbus est ut animam suam Deum credat nec captivum erubescat? c. Faust. vi. 7.

[93] (Anima bona) quam Dei partem atque naturam universo mundo, et omnibus quæ in eo sunt, opinatur esse permixtam; in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod sæpe inculcandum est, non vitium substantiæ bonæ, sed malam vult esse substantiam. Aug. Op. Imp.

iii. 186. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ tribuunt gentis adversæ: quam dogmatizantes esse hominibus mixtam omnem carnem, non Dei, sed malæ mentis perhibent esse opificium, quæ à contrario principio Deo coæterna est. adv. Hær.

[94] Fel. Aut facta, aut missa, aut data ex Deo est [anima]. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione, quare culpas Manichæum? Aug. Ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericordiam in poenitentia liberatam: tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum: et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur. Aug. Actt. c. Fel. Manich. ii. 18. Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem, sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhærentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. adv. Hær. Vid. inf. v. 10. §. 18. vii. 3. §. 4.

ix. 4. §. 10.

[95] In quem locum quisque ceciderit, ibi debet incumbere ut surgat. Ergo ipsis carnalibus formis, quibus detinemur, nitendum est ad eas cognoscendas, quas caro non nuntiat. Eas enim carnales voco, quæ per carnem sentiri queunt, id est, per oculos, per aures, ceterosque corporis sensus.

His ergo carnalibus vel corporalibus formis inhærere amore pueros necesse est, adolescentes vero prope necesse est, hinc jam procedente ætate non est necesse. Aug. de vera Relig. c. 24.

[96] Sicut pictura cum colore nigro, suo loco posito, ita universitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. Aug. de Civit. Dei, l. xi.

c. 23.

[97] Dicuntur in Scripturis inimici Dei, qui non natura, sed vitiis adversantur ejus imperio: nihil ei valentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi voluntate, non potestate lædendi. Ibid. xii. 3.

[98] Non efficiunt malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, et decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur; cum suis quibuscumque voluntatibus etiam malis tribuantur certi et congrui limites potestatum, et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter justeque ordinatis universitas pulchra sit. Aug. de Gen. ad lit. l. xi. c.

21.

[99] Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus. Aug. c. Faust. l. i. init. Deliciarum affluentia non solum Mattarios [Manichæos ita dictos quia in mattis dormierunt] fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. (ib.

v. 5.) Delicias Fausti, notas omnibus Auditoribus Manichæorum et eis maxime qui sunt Romæ. (ib. 7.) Erat Fausto ingenium. (ib. xvi. 26.)

[101] _Pecora campi_ congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum adscendunt.--Vide nunc etiam _volucres coeli_, superbos, de quibus dicitur, _posuerunt in coelum os suum_. Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt, _linguam_ perambulant semitas maris_ i.e. inquirunt in profundo hujus sæculi temporalia, quæ tanquam semitæ in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confundatur, postquam transeuntibus locum dederit.--Non enim ait tantum "ambulant" sed "perambulant" dixit, ostendens pertinacissimum studium inania et præterfluentia requirentium. Aug. in Ps.

viii. §. 13. De hac autem triplici vitiorum distributione, vid. sup. L.

[102] Ipse patria quo imus, ipse via qua imus; per ipsum ad ipsum eamus, et non erramus. Aug. Ser. 92. Deus Christus patria est quo imus; homo Christus via est qua imus. Ib. 123. §. 3. (Christus) deducit (nos) tamquam dux, et in se ducit, tanquam via, et ad se perducit, tanquam patria. Aug. in Ps.

lx. §. 4.

[103] Laudabilior est animus, cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ea non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cognitas tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Aug. de Trin. iv. prooem.

[104] Promissionem Domini Jesu Christi de Paracleto Spiritu-sancto in suo hæresiarcha, Manichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiserit, atque in illo miserit Spiritum Sanctum. Propter quod etiam ipse Manichæus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichæi hodieque custodiunt. Aug. de Hæres.

[105] Ob has scilicet fabulas astronomicas Manichæum Paracletum fuisse crediderunt sectatores ejus, teste Felice ap. Aug. Acta c. Fel. Man. i. 9.

"Paulus enim dicit, 'ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quæ ex parte dicta sunt.' Nos audientes Paulum hoc dicere venit Manichæus cum prædicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, 'Mitto vobis Spiritum sanctum:' et Paulus venit et dixit, quia et ipse venturus est, et postea nemo venit: ideo suscepimus Manichæum. Et quia venit Manichæus, et per suam prædicationem docuit nos initium, medium, et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et quia fecerunt; docuit nos quare dies, et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunæ: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in ceterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus."

[106] Vid. L. vii. §. 15. et not. ibid.

[108] "MEMORIÆ, Oratoria, in quibus reconduntur Sanctorum corpora. Aug. c.

Faust. Manich. xx. 21. Populus Christianus Memorias Martyrum religiosa solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum sacrificemus, quamvis in Memoriis Martyrum constituamus altaria. Du Cange, sub v.

[109] Christum novissimis temporibus venisse ad animos, non ad corpora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Aug. de Hæres. Vid. inf. c. 10. fin.

l. ix. c. 3. §6. [Greek: Haplê phusis ouk apothnêskei, kai skia sarkos ou stauroutai; mian oun echôn emaine tên phusin kai energeian to phôs mêden pathousan tôi episkiasmati tês sarkos ouk echonti phusin kratoumenên].

(Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. Bibl. Gr. t. v. p. 284.) Sic Manichæus es, qui nec crucifixum credis, _quia_ nec natum credis. Aug. Serm. 116, §. 4.

Sunt hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. "Verbum caro factum est," prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate.

Totam istam dispensationem salutis nostræ, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorem nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum hæretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichæi credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. Ib. Serm. 237. § 1.

Photiniani, homo tantum; Manichæi, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit.

Aug. Serm. 37.

[112] Vid. sup. iii. c. 12. init.

[113] Qui sunt isti Electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem impiam et pejorem ceteris magisque sacrilegam proferunt, Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quæ est ista gens tenebrarum? Quæ bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem; quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gens tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animæ, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus: sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato: sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille.

Frustum enim quodam modo, et portiuncula naturæ ipsius convincit massam.

Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duæ substantiæ sunt; una illa, et una ista.

Libri eorum hoc habent: et si negant, leguntur, et convincuntur.--Vis, o nefande, false Electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quæris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Aug. in Ps. loco proxime cit. Inviti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia. Fortunat.

Disp. 2. §. 20. Dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere.

ib. §. 21. Sive bonum geramus, non est carnis; quia "manifesta sunt opera carnis" &c. sive malum geramus, non est animæ, quia "fructus spiritus pax" &c. Manes Ep. ad Menoch ap. Aug. Op. Imp. iii. 177. Carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. Secundinus Ep. ad Aug. §. 2.

[114] Veros Academiæ novæ sensus alias aperit Aug., et quare in disputando aliis potius adversati sint, quam suam aliquam sententiam defenderint, unde pro Scepticis habiti sint; id vero pro istorum temporum ratione, vel utiliter factum esse contendit. "Sat est ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc verisimilem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea quæ se cognosceret anima, velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quæ nisi paucis sapientibus ignotæ essent, non posse nisi veri simile nominari. Hæc et alia hujusmodi mihi videntur inter successores ejus, quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem vindicaverint, aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur, instituit vir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos, quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quæ novæ Academiæ tribuuntur, quia eorum necessitatem veteres non habebant." c. Academ. l. iii. c. 17. "Tantum tunc variarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi falsi approbatio. Pulsus autem quisque illis argumentis ab eo, quod se firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius aliud quærebat, quanto et in moribus major erat industria, et in natura rerum atque animorum altissima et implicitissima latere veritas sentiebatur. Tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut simul atque sonuerit, acutissimis philosophis esse visum nihil posse comprehendi, dimittant mentes et in æternum obducant." Aug. Ep. i. ad Hermog. Eorum tamen "rationem, illi tempori congruam, simul cum ipso tempore sepultam esse" debuisse, idem contendit. (c. Acad. ii. 1.) "Omnino" enim "civitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam. 'propter corpus corruptibile quod aggravat animam,' (quoniam, sicut dicit Apost. 'ex parte scimus') tamen certissimam scientiam." De Civ. Dei l. xix. c. 18.

[115] Vid. sup. ad iii. ult.

[117] Vid. sup. ad l. iii. §. 11. not. 64.

[118] Quæro, utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera infinita sicut terra lucis? Non ita credunt, _timent enim ne Deo videatur æqualis_. Dicunt ergo illam per profundum immensam, et per longum; sursum versus autem supra illam spatia infinitæ inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a duobus etiam lateribus, &c. Sed hoc nimis adtentis et studiose inquirentibus quasi secreto demonstrant. Aug. c. Ep. Manich. c. 21.

[119] [Greek: Apostaleisan dunamin tou agathou, ouketi phôs aisthêton, all' hôs an phaiê, probolên tou Theou]. Tit. Bostr. i. 20.

[120] Vid. sup. c. 9. not. [Greek: Ouk ousias hêpsato sarkos (to phôs [Christos] alla homoiômati kai schêmati sarkos eskiasthê hina mê kratêthê dia tês ousias tês sarkos kai pathêi kai phtharthêi. tês skotias phtheirousês autou tên energeian tên phôteinên] (Manes Ep. ad Zeben. ap.

Fabric. B. G. v. 284.). Incoinquinabilis substantia non ideo non coinquinatur, quia nihil attingit, sed quia permanet in sua munditia, qualecunque sit, quid attigerit. Sicut corpus invulnerabile aut impenetrabile numquid illud dicimus, quod non percutitur ferro, sed potius, quod etiam, cum percutitur, non penetratur? Et ideo magis probatur filius Dei non posse de sanguine feminæ coinquinari, quia per feminam natus est, quam si non per feminam nasceretur, et membra illa devitasset; videretur enim judicasse, posse se inde pollui, et minus a nobis incoinquinabilis diceretur. Euod. de fide c. 24.

[121] Non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quæcumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur. Aug. de Div.

Quæst. 83. qu. 68. Quoniam privilegio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas. De mor. Manich. l. ii. §. 55.

cf. c. Faust. xiii. 5. xxii. 15. Manichæus impiam te docuit perversitatem, ut ex evangelio quod hæresin tuam non impedit, accipias, quod autem impedit, non accipias. c. Faust. xviii. 7. Hæc illi solent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere; usque adeo nihil habent quod contradicant, ut hæc miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem? Aug. de mor.

Eccl. Cath. l. i. c. 9. De Testamento novo sola accipientes ea, quæ in honorem et laudem filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus cetera, quæ aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita; dico autem hoc ipsum; natum ex foemina &c. Faust. xxxii.

7. cf. ib. c. 1, 2, 6. Videtis ergo (optime respondet Aug. c. 19.) id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet, id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit.

[122] Nec immerito nos ad hujusmodi scripturas, tam inconsonantes et varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus, sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne, multa enim a majoribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quæ nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant; præsertim quia, ut jam sæpe probatum a nobis est, nec ab ipso hæc sunt, nec ab ejus Apostolis scripta, sed, multo post eorum assumptionem a nescio quibus, et ipsis inter se non concordantibus, semi-Judæis, per famas opinionesque comperta sunt. Faustus l. xxxiii. c. 3.

Indeficientes ego præceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque cum capitulum (Matt.

5, 17.) hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pæne ieram in consilium Judæus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere sed adimplere--vide, si quid impedire jam poterat, quin factus essem Judæus.

Sed huic periculo me Manichæi veneranda fides eripuit. Id. xix. 5. Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem Manichæa fides reddidit tutum, quæ principio mihi non cunctis, quæ ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta; esse enim permulta zizania, &c. Id. xviii. 3.

Volunt nescio quos corruptores divinorum librorum ante ipsius Manichæi tempora fuisse; corrupisse autem illos, qui Judæorum legem Evangelio miscere cupiebant. Aug. de Util. Credendi, c. 3.

[123] Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, et tamen incorruptus et verior, ubi sola desint ea quæ hic immissa esse criminaris.

Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar. Hoc enim soletis dicere.

Aug. de mor. Eccl. Cath. c. 19. §. 61. Cum ex adverso audieris "proba," non confugias ad exempla veriora, vel plurium codicum, vel antiquorum, vel linguæ præcedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est, sed dicas "inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me." Tu es ergo regula veritatis? c. Faust. xi. 2. cf. xxxii. 16. de [124] Vid. sup. ad l. iii. §. 6.

[125] Evectio, quod aliis diploma, facultas erat utendi equis cursui publico destinatis, quod privato haud licuit. Unde lex ab Honorio data ferebat: "Ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis evocatur, aut a clementiæ nostræ veneratione discedit." Narrat Julius Capitolinus, in Pertinace, quod is "tunc præfectus cohortis, in Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, a præside Syriæ, quia sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ad Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est." Ed. Ben.

[126] Vid. sup. ad l. iii. c. 7. p. 36. Irrisione foeda tanquam proprio quodam telo, contra Ecclesiam utebantur Manichæi. Vid. sup. §. 16. et l.

iii. c. 10. et not. ibid. et alibi passim, quod reliquiæ Faust. et Secundini miserabiliter confirmant. "Bene nosti, quod reprehendentes Manichæi catholicam fidem, et maxime V. T. discerpentes et dilaniantes, commovent imperitos." Aug. de Util. Credendi, c. 2. §. 4. "Exstitit quædam perditissima secta Manichæorum, acceptas Scripturas et lectas irrisit; reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit." Aug. in Ps. 146.

[127] Vid. sup. ad §. 19.

[128] Noli foras ire; in teipsum redi, in interiori homine habitat veritas.

Aug. de Vera Relig. c. 39. Vide inf. l. vii. c. 7 et 10.

[129] Nec tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra, et sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus.

Honoramus sane Memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis: quod etiam si qui antea sentiebant, timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare etiam super sanctum corpus Martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere in precibus, offero tibi sacrificium Petre, vel Paule, vel Cypriane; cum apud eorum Memorias offeratur Deo, qui eos et homines et Martyres fecit, et sanctis suis Angelis cælesti honore sociavit; ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem invocato in auxilium, ex illorum memoriæ renovatione adhortemur? Quæcumque igitur adhibentur religiosorum obsequia in Martyrum locis, ornamenta sunt Memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tamquam deorum. Quicumque etiam epulas suas eo deferunt, quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo; tamen quicumque id faciunt, (quas cum apposuerint, orant, et auferunt, ut vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur,) sanctificari sibi eas volunt per merita Martyrum in nomine Domini Martyrum. Non autem esse ista sacrificia Martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur sacrificium Christianorum. De Civ. Dei, l. viii. c. 27.

[130] Iisdem rationibus adductus Augustinus ipse, nondum Episcopus, Hipponensibus persuasit morem istum ultro abolere (vid. ejus Ep. 29.)

Aurelium etiam, Episcopum Carthaginensem, obtestatur ut eundem e sede hac primaria pelleret, quam cæteræ haud dubie imitarentur. Ep. 22.

[131] Eucharistiam enim inter anniversariam Martyrum commemorationem apud ipsorum coemeteria celebrare ubique mos erat. Vid. Bingham xiii. 9. 6. xx.

7. 7.

[132] Immundum illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiæ, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriæ ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid est aliud quam spiritaliter quodammodo ruminare?

Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur: unde ipsa a talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere præmonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi, et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est, _Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum_. c. Faust. vi.

7.

[133] Vera religio, nisi credantur ea quæ quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine quodam gravi auctoritatis imperio, iniri recte nullo pacto potest. Aug. de util. credendi, c. 9. Neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea crediderit, quod est postea cogniturus de lib. arb. ii. 2. §. 6. Initium bonæ vitæ, cui vita etiam æterna debetur, recta fides est. Est autem fides, credere quod nondum vides, cujus fidei merces est, videre quod credis. Aug.

Serm. 43. init. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas, verbum Dei. ib. fin. Nonne superbus inveniris, cum dicis, primo videam et sic credam?--Ipsa se lux ostendere vult. Cui? Cæco non potest, non videt.

Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis.--Removeantur ergo iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium est, adhibeatur mordax præceptum quasi collyrium. Prius effice quod tibi præcipitur, sana cor, munda cor.--"Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt." Aug. in Ps. xxxix. 13. Proinde substantiam Dei, sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est; et ideo est necessaria purgatio mentis nostræ, qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit; qua nondum præditi, fide nutrimur, et per quædam tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Aug. de Trin. l. i. §. 3. cf. etiam not. f. proxime seq.

[135] Vos nostis, tamen credentibus quam vehementer insultare soleatis, præsertim cum ipse, qui jam coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paullo ante promiserit.--Quapropter, aut ea quæ dicit proba mihi vera esse, ut ostendas quæ non possum credere, aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum Sanctum esse, ut credam quæ non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse præsumo; tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes; ut id, quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quæ mihi profers; unum, cum dicis Spiritum Sanctum esse qui loquitur, et alterum, cum dicis manifesta esse quæ loquitur. Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti nisi laudare quæ credis, et irridere quod credo. Cum igitur ego vicissim lauda vero quod credo, et quod credis irrisero, quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus, et eos sequamur, qui nos invitant prius credere quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti quod credimus intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante? Et quoniam quæsivi unde mihi probet, nunc quæro unde ipse cognoverit. Si dicit sibi revelatum a Spiritu Sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quæ dicit certa et manifesta cognosceret, ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere.

Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur; eis autem quibus hæc narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichæus efficitur, non certa cognoscendo sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quæritur sine ulla ambiguitate perventionem, sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quæ nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, "Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quæ jam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt"? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis, primo pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi hæc doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Aug. c.

Ep. Manich. c. 14. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, te auctoritati ignotissimæ et furiosissimæ subdidisti, ut ideo hæc omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius Evangelicæ auctoritati, tam fundatæ, tam stabilitæ, tanta gloria diffamatæ, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatæ, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quæ te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere? Aug. c. Faust. xxxii. 19.

[136] Consequetur omnium librorum summa perversio, et omnium, qui memoriæ mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem inducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. De mor. Eccl. Cath. c. 29. §. 60. cf. c. Faust.

xxxii. 21. et pluribus xxxiii. c. 6. quod his claudit "quæ cum ita sint, quis tandem tanto furore cæcatur--qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum eorum cathedras usque ad præsentes Episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcunque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesiâ, tanta facilitate proveniat"?

[137] Si auferatur hæc fides de rebus humanis, quis non adtendat quanta earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua caritate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si, quod non video, credere non debeo? Si ergo non credentibus nobis quæ videre non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit; quanto magis est fides, vis quæ non videntur, rebus adhibenda divinis: quæ si non adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio violatur, ut summa miseria consequatur. Aug. de fide rerum quæ non videntur, §. 4.

[138] De quo libro certum erit cujus sit, si litteræ, quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint, incertum est, et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiæ contrarii hæretici proferunt, auctorum suorum nominibus appellati longe post Apostolos exsistentium? c. Faust. xxxiii. 6.

[139] Fortean Valentiniano minori, quia ejus "comitatus apud Mediolanum," ex Possidio, cap. 1, "tum erat constitutus," cum ibi rhetoricam profitebatur Augustinus; qui præterea lib. 3 contra Petiliani Litt. cap.

25. scribit se in eadem urbe "Bautoni consuli, calendis Januarii, laudem pro sua tunc rhetorica professione recitasse." Ed. Ben.

[140] Accipis evangelium? Tu me interrogas, utrum accipiam, in quo id ipsum accipere apparet, quia, quæ jubet, observo?--Ego patrem dimisi et matrem, uxorem, filios et cetera, quæ evangelium jubet, et interrogas, utrum accipiam evangelium?--Ego argentum et aurum rejeci, et æs in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur aut corpus operiatur, solicitudinem gerens, et quæris a me, utrum