Abs te peto demonstrationem eius, quod dicis; nempe quod anima non possit plura attributa Dei, quam extensionem et cogitationem percipere. Quod quidem licet evidenter videam, contrarium tamen ex schol. prop. 7. P. 2. ethices posse deduci, mihi videtur, forte non aliam ob causam, quam quia sensum huius schol. non satis recte percipio. Constitui ergo, haec qua ratione deducam, exponere, te, vir clarissime, obnixe rogans, ut mihi velis, ubicumque sensum tuum non recte assequor, solita tua humanitate sucurrere. 2. Ea autem sic sese habent. Quod, licet inde colligam, mundum utique unicum esse, id tamen exinde non minus quoque clarum est, eum ipsum infinitis modis expressum, ac proinde unamquamque rem singularem infinitis modis expressam esse. Unde videtur sequi, quod modificatio illa, quae mentem meam constituit, ac modificatio illa, quae corpus meum exprimit, licet una et eadem sit modificatio, ea tamen infinitis modis sit expressa, uno modo per cogitationem, altero per extensionem, tertio per attributum Dei mihi incognitum, atque sic porro in infinitum, quia infinita dantur attributa Dei, et ordo et connexio modificationum videtur esse eadem in omnibus. 3. Hinc iam quaestio oritur, quare mens, quae certam modificationem repraesentat et quae eadem modificatio non solum extensione, sed infinitis aliis modis est expressa; quare, inquam, tantum modificationem illam per extensionem expressam, hoc est, corpus humanum et nullam aliam expressionem per alia attributa percipiat? Sed tempus mihi non permittit, ut ea prolixius prosequar; forte haec dubia omnia crebrioribus meditationibus eximentur.
ARG. In hoc epistolae fragmento amicum ad ethic. P. 1. prop. 10. et P. 2. prop. 7. schol. delegat.
Responsio ad praecedentem.
NOBILISSIME VIR, Ceterum, ad tuam obiectionem ut respondeam, dico, quod quamvis unaquaeque res infinitis modis expressa sit in infinito Dei intellectu, illae tamen infinitae ideae, quibus exprimitur, unam eandemque rei singularis mentem constituere nequeunt, sed infinitas; quandoquidem unaquaeque harum infinitarum idearum nullam connexionem cum invicem habent, ut in eodem schol. prop. 7. P. 2. ethic. explicui, et ex prop. 10. P. 1. patet. Ad haec si aliquantulum attendas, nihil difficultatis superesse videbis etc.
ARG. Auctor cupit erudiri, quomodo loci quidam epistolae de infinito (i.e. 29.) sint intelligendi.
Acutissimo atque doctissimo philosopho B. D. S.
VIR CLARISSIME, Primo difficulter admodum concipere queo, qui a priori corporum existentia demonstretur, quae motus et figuras habent; cum in extensione absolute rem considerando nil tale occurrat. Secundo erudiri abs te vellem, quomodo intelligendum sit, cuius meministi epistola de infinito 1) his verbis: Nec tamen concludunt, talia omnem numerum superare ex partium multitudine. Nam revera omnes mathematici mihi videntur circa talia infinita semper demonstrare, quod partium numerus sit tam magnus, ut omnem assignabilem numerum superent, et in exemplo de duobus circulis ibidem allato non hoc ipsum declarare videris, quod tamen susceperas. Ibi enim tantum ostendis 2), quod non hoc ipsum concludunt ex nimia spatii interpositi magnitudine et quod eius maximum et minimum non habeamus; sed non demonstras prout volebas, quod id non concludant ex partium multitudine etc. 1) Provocat ad ep. 29., ubi verba citata §. 12. leguntur. Br. 2) Vid. eiusdem ep. §. 13. Br.
D. 2. Maii 1676.
ARG. Spinoza sententiam suam de infinito explanat.
Responsio ad praecedentem.
NOBILISSIME VIR, Quod in epistola de infinito dixi *), quod partium infinitatem ex earum multitudine non concludant, hinc patet, quod, si ea ex earum multitudine concluderetur, non possemus maiorem partium multitudinem concipere, sed earum multitudo, quavis data, deberet esse maior; quod falsum est. Nam in toto spatio inter duos circulos diversa centra habentes duplo maiorem partium multitudinem concipimus, quam in eiusdem dimidio, et tamen partium numerus, tam dimidii, quam totius spatii omni assignabili numero maior est. 2. Porro ex extensione, ut eam Cartesius concipit, molem scilicet quiescentem, corporum existentiam demonstrare non tantum difficile; ut ais, sed omnino impossibile est. Materia enim quiescens, quantum in se est, in sua quiete perseverabit, nec ad motum concitabitur, nisi a causa potentiori externa; et hac de causa non dubitavi olim affirmare; rerum naturalium principia Cartesiana inutilia esse, ne dicam absurda. *) Vid ep. 29. §. 12. Br.
ARG. Doceri desiderat, quomodo ex conceptu extensionis secundum Spinozae meditationes rerum varietas a priori possit ostendi.
Acutissimo doctissimoque philosopho B. D. S.
DOCTISSIME VIR, Velim, ut hac in re mihi gratificeris indicando, qui ex conceptu extensionis secundum tuas meditationes varietas rerum a priori possit ostendi, quandoquidem meministi opinionis Cartesii, in qua Cartesius statuit, se eam ex extensione nullo alio modo deducere posse, quam supponendo, motu a Deo excitato hoc effectum fuisse in extensione. Deducit ergo iuxta meam opinionem corporum existentiam non ex quiescente materia, nisi forte suppositionem motoris Dei pro nihilo haberes; quandoquidem, qui illud ex essentia Dei a priori necessario sequi debeat, abs te non sit ostensum; id quod Cartesius ostensurus captum humanum superare credebat. 2. Quare a te hanc rem requiro, sciens bene, te alias cogitationes habere, nisi alia sontica subsit forte causa, quare illud hactenus manifestum facere nolueris; et si hoc, de quo non dubito, non opus fuisset, non tale quid obscure indicares. Sed certo tibi persuasum habeas, quod sive candide mihi aliquid indices, sive celes, meus tamen erga te affectus immutatus maneat.
3. Rationes tamen, cur illud specialiter desiderem, hae sunt, quod in mathematicis semper observarim, quod nos ex quavis re in se considerata, hoc est, ex definitione cuiusque rei, unicam saltem proprietatem deducere valeamus; quod si autem plures proprietates desideremus, necesse esse, ut rem definitam ad alia referamus; tunc siquidem ex coniunctione definitionum harum rerum novae proprietates resultant. 4. Ex. gr. si circuli peripheriam considerem solam, nihil aliud concludere potero, quam quod ubique sibi similis sive uniformis existat, qua quidem proprietate ab omnibus aliis curvis essentialiter differt, nec ullas alias unquam potero deducere. Verum si ad alia referam, nimirum ad radios ex centro deductos, ad duas lineas sese intersecantes aut plures quoque, plures utique hinc proprietates deducere valebo; quae quidem aliquo modo videntur adversari prop. 16. ethices, quae praecipua fere est primi libri tui tractatus, in qua tamquam notum assumitur, posse ex data cuiuscumque rei definitione plures proprietates deduci. Quod mihi videtur impossibile, si non ad alia referamus rem definitam; id quod porro effecit, ut non possim videre, qua ratione ex attributo aliquo solo considerato, ex. gr. extensione infinita, corporum varietas exsurgere possit; vel si existimas hoc quoque non posse concludi ex unico solo considerato, sed omnibus simul sumptis, vellem hoc edoceri abs te, et qua ratione hoc concipiendum foret. Vale etc.
ARG. Spinoza explicat rem quaesitam. De Huetii libro et novis inventis, quae ad refractionem pertinent.
Responsio ad praecedentem.
NOBILISSIME VIR, Quod petis, an ex solo extensionis conceptu rerum varietas a priori possit demonstrari, credo me iam satis clare ostendisse, id impossibile esse; ideoque materiam a Cartesio male definiri per extensionem; sed eam necessario debere explicari per attributum, quod aeternam et infinitam essentiam exprimat. Sed de his forsan aliquando, si vita suppetit, clarius tecum agam. Nam huc usque nihil de his ordine disponere mihi licuit.
2. Quod autem addis, nos ex definitione cuiusque rei in se consideratae unicam tantum proprietatem deducere valere, locum forsan habet in rebus simplicissimis, vel entibus rationis (ad quae figuras etiam refero), at non in realibus. Nam ex hoc solo, quod Deum definio esse ens, ad cuius essentiam pertinet existentia, plures eius proprietates concludo: nempe quod necessario existit, quod sit unicus, immutabilis, infinitus etc., et ad hunc modum plura alia exempla adferre possem, quae impraesentiarum omitto.
3. [ De Huetii libro et novis inventis. ] Hagae Com. d. 15. Iulii 1676.
ARG. Epistola Spinozae ad amicum, quae praefationis loco Tractatui Politico praefigi et inservire potest.
AMICE DILECTE, Grata tua mihi heri tradita est. Gratias pro cura tam diligenti, quam pro me geris, ex animo ago. Hanc occasionem non praetermitterem, nisi in quadam re essem occupatus, quam utiliorem iudico, quaeque tibi, ut credo, magis arridebit, nempe in T r a c t a t u P o l i t i c o concinnando, quem ante aliquod tempus te auctore inchoavi. Huius Tractatus Capita sex iam sunt absoluta. P r i m u m ad ipsum opus introductionem quasi continet. S e c u n d u m tractat de iure naturali; t e r t i u m de iure summarum potestatum; q u a r t u m quaenam negotia politica a summarum potestatum gubernatione pendeant; q u i n t u m, quidnam sid illud extremum et summum, quod societas potest considerare; et s e x t u m, qua ratione imperium monarchicum debeat institui, ne in tyrannidem labatur. Impraesentiarum caput s e p t i m u m tracto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra ordinem bene ordinatae monarchiae concernentia methodice demonstro. P o s t e a ad aristocraticum et populare imperium, d e n i q u e ad leges aliasque particulares quaestiones politicam spectantes transibo. Hisce vale, etc. 10 VII 2003 - 21h35