SigPhi · Baruch Spinoza

Tractatus Politicus

Page 3 of 7

XX. Cura filios Regis educandi huic etiam Concilio incumbat, et etiam tutela, si Rex, successore infante, seu puero relicto, obiit. Sed ne tamen Concilium interea temporis sine Rege sit, ex Nobilibus Civitatis Senior eligendus, qui Regis locum suppleat, donec legitimus successor eo aetatis pervenerit, quo imperii onus sustinere possit.

XXI. Hujus Concilii Candidati ii sint, qui regimen, fundamenta, et statum, seu conditionem Civitatis, cujus subditi sunt, norint; at qui jurisperiti locum occupare vult, is praeter regimen, et conditionem Civitatis, cujus subditus est, aliarum etiam, cum quibus commercium aliquod intercedit, scire debet; sed nulli, nisi qui ad quinquagesium aetatis annum, nullo convicti crimine, pervenerint, in catalogum eligendorum referendi sunt.

XXII. In hoc Concilio nihil de rebus imperii concludendum, nisi praesentibus omnibus membris: quod si aliquis morbi, aut alia de causa adesse nequeat, aliquem ex eadem familia, qui eodem officio functus, vel qui in catalogum eligendorum relatus est, in ipsius locum mittere debet. Quod si nec hoc fecerit, sed quod Concilium propter ejus absentiam rem aliquam consulendam in diem differre coactus fuerit, summa aliqua pecuniae sensibili mulctetur. Sed hoc intelligendum, quando quaestio est de re, quae integrum imperium spectat, videlicet de bello, et pace, de jure aliquo abrogando, vel instituendo, de commercio, etc. Sed si quaestio sit de re, quae unam, aut alteram urbem spectet, de libellis supplicibus, etc., satis erit, si major Concilii pars adsit.

XXIII. Ut inter familias aequalitas in omnibus, et ordo sedendi, proponendi, et dicendi habeatur, vices servandae sunt, ut singulae singulis sessionibus praesideant, et quae hac sessione prima, sequenti ultima sit. Sed eorum, qui ejusdem familiae sunt, is primus sit, qui prior electus fuerit.

XXIV. Hoc Concilium quater ad minimum in anno convocetur, ut rationem administrationis imperii a ministris exigant, ut rerum statum noscant, et si quid praeterea statuendum sit, videant. Nam adeo magnum civium numerum negotiis publicis continuo vacare impossibile videtur, sed, quia negotia publica interim exerceri nihilominus debent, ideo ex hoc Concilio quinquaginta, aut plures eligendi sunt, qui soluto Concilio, ejus vicem suppleant, quique quotidie congregari debeant in cubiculo, quod Regio sit proximum, atque adeo quotidie curam habeant aerarii, urbium munimentorum, educationis filii Regis, et absolute eorum omnium magni Concilii officiorum, quae modo enumeravimus, praeterquam illud, quod de rebus novis, de quibus nihil decretum est, consulere non possint.

XXV. Congregato Concilio, antequam aliquid in eo proponatur, quinque, aut sex, aut plures Jurisperiti ex familiis, quae illa sessione ordine loci priores sunt, Regem adeant, ut libellos supplices, vel epistolas, si quas habent, tradant, ut rerum statum indicent, et denique ut ex ipso intelligant, quid in suo Concilio proponere jubeat quo accepto Concilium repetant, et, qui ordine loci prior est, rem consulendam aperiat. Nec de re suffragia statim colligenda, quae aliquibus videtur alicujus esse momenti, sed in id tempus differenda, quod rei necessitas concedit. Concilio igitur ad id statutum tempus soluto, poterunt interea uniuscujusque familiae Consiliarii de ipsa seorsum quaestionem habere, et, si res iis magni momenti videbitur, alios, qui eodem officio functi, vel qui ejusdem Concilii Candidati sunt, consulere, et, si intra constitutum tempus inter ipsos convenire non poterit, illa familia extra suffragium erit (nam unaquaeque familia unum tantum ferre Suffragium poterit); alias ejus familiae Jurisperitus instructus sententiam, quam optimam judicaverint esse, in ipso Concilio ferat, et sic reliqui; et si majori parti visum fuerit post auditas cujusque sententiae rationes, rem iterum perpendere, Concilium iterum in tempus solvatur, ad quod unaquaeque familia, quaenam ultima ejus sit sententia, pronunciabit, et tum demum praesente integro Concilio suffragiis collectis ea irrita habeatur, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, reliquae autem ad Regem deferantur a Jurisperitis omnibus, qui Concilio interfuerunt, ut ex iis, postquam uniuscujusque partis rationes intellexerit, quam velit, eligat, atque inde digressi ad Concilium revertantur, ubi omnes Regem ad constitutum ab ipso tempus exspectent, ut, quam Sententiam ex latis eligendam censet, omnes audiant, et quid faciendum, ipse decernat.

XXVI. Ad justitiam administrandam Concilium aliud ex Solis Jurisperitis est formandum, quorum officium sit lites dirimere, et poenas ex deliquentibus sumere, sed ita ut omnes sententiae, quas tulerint, ab iis, qui Concilii magni vicem supplent, probari debeant, num scilicet, servato rite in judicando ordine, prolatae fuerint, et absque partium studio. Quod si quae pars, quae causa cecidit, ostendere poterit, aliquem ex judicibus munere aliquo corruptum fuisse ab adversario, vel aliam communem causam amicitiae erga eundem, vel odii erga ipsum habere, vel denique quod communis judicandi ordo non fuerit servatus, ea in integrum restituatur. Sed haec forsan observari non possent ab iis, qui, quando quaestio de crimine est, non tam argumentis, quam tormentis reum convincere solent. Verum nec ego hic alium in judicando ordinem concipio praeter eum, qui cum optimo Civitatis regimine convenit.

XXVII. Hi judices magno etiam, et impari numero esse debent, nempe sexaginta et unus, aut quinquaginta et unus ad minimum, et ex una familia non nisi unus eligendus,nec tamen ad vitam, sed ut quotannis etiam aliqua ejus pars cedat, et alii totidem eligantur, qui ex aliis sint familiis, quique ad quadragesimum aetatis annum pervenerint.

XXVIII. In hoc Concilio nulla sententia pronuncianda, nisi praesentibus omnibus judicibus. Quod si aliquis morbi, aut alterius rei causa diu Concilio interesse non poterit, alius ad id tempus eligendus, qui ipsius locum suppleat. In suffragiis autem ferendis debebit unusquisque sententiam suam non palam dicere, sed calculis indicare.

XXIX. Hujus, et praecedentis Concilii vicariorum emolumenta sint bona primo eorum (17), qui mortis damnati sunt ab ipsis, et etiam eorum, qui summa quadam argenti plectuntur. Deinde ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo, qui causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant, qua utrumque Concilium gaudeat.

XXX. His Conciliis alia subordinentur in unaquaque urbe, quorum etiam membra ad vitam eligi non debent; sed etiam quotannis pars aliqua eligenda ex solis familiis, quae in eadem habitant: sed opus non est haec latius persequi.

XXXI. Militiae stipendia nulla solvenda tempore pacis, tempore autem belli iis tantummodo quotidiana stipendia danda, qui quotidiano opere vitam sustentant. At duces, et reliqui officiarii cohortium nulla alia emolumenta ex bello exspectanda habeant praeter hostium praedam.

XXXII. Si quis peregrinus alicujus civis filiam in uxorem duxerit, ejus liberi sunt cives censendi, et in catalogo familiae matris inscribendi. Qui autem ex peregrinis parentibus in ipso imperio nati, et educati sunt, iis constituto aliquo pretio Jus civis ex Chiliarchis alicujus familiae emere liceat, et in catalogum ejusdem familiae referantur: nec imperio, tametsi Chiliarchae lucri causa aliquem peregrinum infra constitutum pretium in numerum suorum civium receperint, aliquod inde detrimentum oriri potest; sed contra media excogitanda, quibus facilius civium augeri possit numerus, et magna hominum detur confluentia. At, qui in catalogum civium non referuntur, aequum est, ut tempore saltem belli otium suum labore, aut exactione aliqua compensent.

XXXIII. Legati, qui tempore pacis ad alias Civitates pacis contrahendae, vel conservandae causa mitti debent, ex solis Nobilibus eligendi sunt, et ex Civitatis aerario sumptus iisdem suppeditandi, non autem ex Regis domestico aerario.

XXXIV. Qui aulam frequentant, et Regis domestici sunt, quibusque ex suo aerario domestico stipendia solvit, ab omni Civitatis ministerio, seu officio secludendi sunt. Dico expresse, quibus Rex ex aerario suo domestico stipendia solvit, ut corporis custodes ab iisdem secludam. Nam corporis custodes nulli praeter cives ejusdem urbis in aula, servatis vicibus, vigilare pro Rege ante fores debent.

XXXV. Bellum non nisi pacis causa inferendum, ut eo finito arma cessent. Urbibus igitur Jure belli captis, et hoste subacto pacis conditiones instituendae sunt, ut captae urbes nullo praesidio servari debeant, sed vel ut hosti, pacis foedere accepto, potestas concedatur easdem pretio redimendi, vel (si ea ratione timor semper a tergo maneat formidine loci) prorsus delendae sunt, et incolae alio locorum ducendi.

XXXVI. Regi nullam extraneam matrimonio sibi jungere, sed tantum ex consanguineis, vel civibus aliquam in uxorem ducere liceat, ea tamen conditione, si scilicet civem aliquam duxerit, ut qui uxori sanguine sint proximi, nullum Civitatis officium administrare possint.

XXXVII. Imperium indivisibile esse debet. Si igitur Rex plures liberos procreaverit, illorum major natu jure succedat, minime autem concedendum, ut imperium inter ipsos dividatur, nec ut indivisum omnibus, vel aliquibus tradatur, et multo minus, ut partem imperii dotem filiae dare liceat. Nam, filias in haereditatem imperii venire, nulla ratione concedendum.

XXXVIII. Si Rex liberis masculis orbus obierit, ille, qui ipsi sanguine proximus, haeres imperii habendus, nisi forte uxorem extraneam duxerit, quam repudiare nolit.

XXXIX. Ad Cives quod attinet, patet ex Art. 5. Cap. 3. eorum unumquemque ad omnia Regis mandata, sive edicta a Concilio magno promulgata (vide de hac conditione Art. 18. et 19. hujus Capitis) obtemperare debere, tametsi eadem absurdissima credat, vel jure ad id cogi. Atque haec Imperii Monarchici fundamenta sunt, quibus superstrui debet, ut stabile sit, quemadmodum in seq. Cap. demonstrabimus.

XL. Ad Religionem quod attinet, nulla plane templa urbium sumptibus aedificanda, nec jura de opinionibus statuenda, nisi seditiosae sint, et Civitatis fundamenta evertant. Ii igitur, quibus Religionem publice exercere conceditur, templum si velint, suis sumptibus aedificent. At Rex ad Religionem, cui addictus est, exercendam templum in aula sibi proprium habeat.

CAPUT VII.

I. Imperii Monarchici fundamentis explicatis, eadem hic ordine demonstrare suscepi; ad quod apprime notandum est, praxi nullo modo repugnare, quod jura adeo firma constituantur, quae nec ab ipso Rege aboleri queant. Persae enim Reges suos inter Deos colere solebant, et tamen ipsi Reges potestatem non habebant jura semel instituta revocandi, ut ex Dan. Cap. 6. (18) patet; et nullibi, quod sciam, Monarcha absolute eligitur, nullis expressis conditionibus. Imo nec rationi, nec obedientiae absolutae, quae Regi debetur, repugnat; nam fundamenta imperii veluti Regis aeterna decreta habenda sunt, adeo ut ejus ministri ei omnino obediant, si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis repugnat, mandata exequi velle negent. Quod exemplo Ulissis clare explicare possumus. Socii enim Ulissis ipsius mandatum exequebantur, quando navis malo alligatum, et cantu Syrenum mente captum, religare noluerunt; tametsi id modis multis minitando imperabat, et prudentiae ejusdem imputatur, quod postea sociis gratias egerit, quod ex prima ipsius mente ipsi obtemperaverint. Et ad hoc Ulissis exemplum solent etiam Reges judices instruere, ut scilicet justitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum Regem, si quid singulari aliquo casu imperaverit, quod contra institutum jus esse noverint. Reges enim non Dii, sed homines sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti unius voluntate penderent, nihil fixum esset. Atque adeo imperium Monarchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia quidem ex solo Regis decreto fiant, hoc est, ut omne jus sit Regis explicata voluntas; at non ut omnis Regis voluntas jus sit, de quo vide Art. 3. 5. et 6. praec. Cap.

II. Deinde notandum, quod in jaciendis fundamentis maxime humanos affectus observare necesse est, nec ostendisse sufficit, quid oporteat fieri, sed apprime, qui fieri possit, ut homines, sive affectu, sive ratione ducantur, jura tamen rata, fixaque habeant. Nam si imperii jura, sive libertas publica solo invalido legum auxilio nitatur, non tantum nulla ejus obtinendae erit civibus securitas, ut Art. 3. Cap. praec. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam Civitatis conditionem miseriorem esse, quam optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu, et ictu cadat, et in servitutem ruat (quod sane impossibile videtur esse), ac proinde subditis multo satius esset suum jus absolute in unum transferre, quam incertas, et vanas, sive irritas libertatis conditiones stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. At si imperii Monarchici fundamenta, quae in praec. Cap. retuli, firma esse ostendero, nec divelli posse, nisi cum indignatione maximae partis armatae multitudinis, et ex iis Regi, et multitudini pacem, et securitatem sequi, atque haec ex communi natura deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse, et vera, ut patet ex Art. 9. Cap. 3. et Art. 3. et 8. praec. Cap. Quod autem hujus illa naturae sint, quam paucis potero, ostendam.

III. Quod officium ejus, qui imperium tenet, sit Imperii statum, et conditionem semper noscere, et communi omnium saluti vigilare, et id omne, quod majori subditorum parti utile est, efficere, apud omnes in confesso est. Cum autem unus solus omnia perlustrare nequeat, nec semper animum praesentem habere, et ad cogitandum instituere, et saepe morbo, aut senectute, aut aliis de causis rebus vacare (19) publicis prohibeatur necesse ergo est, ut Monarcha Consiliarios habeat, qui rerum statum noscant, et Regem consilio juvent, et ipsius locum saepe suppleant; atque adeo fiat, ut imperium, seu Civitas una semper, eademque mente constet.

IV. Sed quia cum humana natura ita comparatum est, ut unusquisque suum privatum utile summo cum affectu quaerat, et illa jura aequissima esse judicet, quae rei suae conservandae, et augendae necessaria esse, et alterius causam eatenus defendat, quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, hinc sequitur Consiliarios necessario debere eligi, quorum privatae res, et utilitas a communi omnium salute, et pace pendeant; atque adeo patet, quod, si ex unoquoque civium genere, sive classe aliquot eligantur, id majori subditorum parti utile erit, quod in hoc Concilio plurima habuerit suffragia. Et quamvis hoc Concilium, quod ex adeo magno civium numero componitur, frequentari necessario debeat a multis rudi admodum ingenio, hoc tamen certum est, unumquemque in negotiis, quae diu magno cum affectu exercuit, satis callidum, atque astutum esse. Quapropter si nulli alii eligantur, nisi ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usque negotia sua sine ignominia exercuerunt, satis apti erunt, ut consilia res suas concernentia dare possint, praesertim si in rebus majoris ponderis tempus ad meditandum concedatur. Adde quod longe abest, ut Concilium, quod paucis constat, a similibus non frequentetur. Nam contra maxima ejus pars ex hominibus ejusmodi constat: quandoquidem unusquisque ibi maxime conatur socios habere bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quod in magnis Conciliis locum non habet.

V. Praeterea certum est, unumquemque malle regere, quam regi. Nemo enim volens imperium alteri concedit, ut habet Salustius in prima ad Caesarem oratione. Ac proinde patet, quod multitudo integra nunquam jus suum in paucos, aut unum transferet, si inter ipsam convenire possit, nec ex controversiis, quae plerumque in magnis Conciliis excitantur, in seditiones ire; atque adeo multitudo id libere tantummodo in Regem transfert, quod absolute in potestate ipsa habere nequit, hoc est, controversiarum diremptionem, et in decernendo expeditionem. Nam quod saepe etiam fit, ut Rex belli causa eligatur, quia scilicet bellum a Regibus multo felicius geritur, inscitia sane est, nimirum quod, ut bellum felicius gerant, in pace servire velint; si quidem pax eo in imperio potest concipi, cujus summa potestas sola belli causa in unum translata est, qui propterea virtutem suam, et quid omnes in ipso uno habeant, maxime in bello ostendere potest; cum contra imperium Democraticum hoc praecipuum habeat, quod ejus virtus multo magis in pace, quam in bello valet. Sed quacunque de causa Rex eligatur, ipse solus, ut jam diximus, quid imperio utile sit, scire nequit; sed ad hoc, ut in praec. Art. ostendimus necesse est, ut plures cives Consiliarios habeat, et quia concipere nequaquam possumus, quod aliquid de re consulenda potest concipi, quod tam magnum hominum numerum effugerit, sequitur, quod praeter omnes hujus Concilii sententias, quae ad Regem deferuntur, nulla poterit concipi ad populi salutem idonea. Atque adeo, quia populi salus suprema lex, seu Regis summum jus est, sequitur jus Regis esse unam ex latis Concilii sententiis eligere, non autem contra totius Concilii mentem quicquam decernere, vel sententiam ferre (vide Art. 25. praeced. Cap.). Sed si omnes sententiae in Concilio latae ad Regem deferendae essent, fieri posset, ut Rex parvis urbibus, quae pauciora habent suffragia, semper faveret. Nam quamvis ex lege Concilii statutum sit, ut sententiae non indicatis earum authoribus deferantur, nunquam tamen tam bene cavere poterunt, ut non aliqua effluat, ac proinde necessario statuendum est, ut illa sententia, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita habeatur, quod quidem jus majores urbes summa vi defendere debebunt.

VI. Atque hic, nisi brevitati studerem, magnas hujus Concilii utilitates alias ostenderem; unam tamen, quae maximi videtur esse momenti, adducam. Nempe, quod nullum majus ad virtutem incitamentum dari potest, hac communi spe summum hunc honorem adipiscendi: nam gloria maxime ducimur omnes, ut in nostra Ethica fuse ostendimus.

VII. Quin majori hujus Concilii parti nunquam animus gerendi bellum, sed magnum pacis studium, et amor semper futurus sit, dubitari non potest. Nam, praeterquam quod ex bello ipsis timor semper erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quod ad bellum novi sumptus requirantur, quos suppeditare debent, ac etiam quod ipsorum liberi, et affines curis domesticis intenti, studium ad arma in bello applicare, et militatum ire cogentur, unde domum nihil praeter gratuitas cicatrices referre poterunt. Nam, uti Art. 31. (20) praeced. Cap. diximus, militiae stipendia nulla solvenda, et Art. 10. (21) ejusdem Cap. ipsa ex solis civibus, et ex nullis aliis formanda.

VIII. Ad pacem, et concordiam aliud praeterea, quod etiam magni est momenti, accedit, nempe quod nullus civis bona fixa habeat (vid. Art. 12. praeced. Cap.). Unde omnibus ex bello par propemodum periculum est: nam omnes lucri causa mercaturam exercere, vel argentum suum invicem credere, si, ut olim ab Atheniensibus, lex lata sit, qua prohibeatur unicuique argentum suum foenere aliis, quam incolis dare; atque adeo negotia tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae eadem media, ut promoveantur, requirunt; atque adeo hujus Concilii maximae parti circa res communes, et pacis artes una pierumque, eademque erit mens; nam, ut Art. 4. hujus Cap. diximus, unusquisque alterius causam eatenus defendit, quatenus eo ipso rem suam stabilire credit.

IX. Quod nemo unquam in animum inducet hoc Concilium muneribus corrumpere, dubitari non potest. Si enim aliquis ex tam magno hominum numero unum, aut alterum ad se trahat, sane nihil promovebit: nam, uti diximus, sententia, quae centum ad minimum (22) suffragia non habuerit, irrita est.

X. Quod praeterea hujus Concilii semel stabiliti membra ad minorem numerum redigi non poterunt, facile videbimus, si hominum communes affectus consideremus. Omnes enim gloria maxime ducuntur, et nullus est, qui sano corpore vivit, qui non speret in longam senectutem vitam trahere. Si itaque calculum ineamus eorum, qui revera annum quinquagesimum, aut sexagesimum aetatis attigerunt, et rationem praeterea habeamus magni istius Concilii numeri, qui quotannis eligitur, videbimus vix aliquem eorum, qui arma ferunt, dari posse, qui non magna spe teneatur, huc dignitatis ascendere; atque adeo omnes hoc Concilii jus, quantum poterunt, defendent. Nam notandum, quod corruptio, nisi paulatim irrepat, facile praevenitur; at quia facilius concipi potest, et minori invidia fieri, ut ex unaquaque familia, quam ut ex paucis minor numerus eligatur, aut ut una, aut alia secludatur, ergo (per Art. 15. (23) praeced. Cap.) Consiliariorum numerus non potest ad alium minorem redigi, nisi simul ab eo una tertia, quarta, aut quinta pars auferatur, quae sane mutatio admodum magna est, et consequenter a communi praxi omnino abhorrens. Nec mora praeterea, sive in eligendo negligentia timenda est, quia haec ab ipso Concilio suppletur. Vid. Art. 16. praeced. Cap.

XI. Rex igitur, sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi armatae multitudinis majorem partem devinciat, sive animi generositate ductus, ut scilicet utilitati publicae consulat, illam semper sententiam, quae plurima suffragia habuerit, hoc est (per Art. 5. hujus Cap.), quae imperii majori parti est utilior, firmabit, aut discrepantes sententias, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest, conciliare studebit, ut omnes ad se trahat, qua in re nervos intendet suos, et ut tam in pace, quam in bello experiantur, quid in ipso uno habeant; atque adeo tum maxime sui juris erit, et imperium maxime habebit, quando maxime communi multitudinis saluti consulit.

XII. Nam Rex solus omnes metu continere nequit; sed ipsius potentia, ut diximus, nititur militum numero, et praecipue eorundem virtute, et fide, quae semper inter homines tamdiu constans erit, quamdiu indigentia, sive haec honesta, sive turpis sit, copulantur; unde fit, ut Reges incitare saepius milites, quam coërcere, et magis eorum vitia, quam virtutes dissimulare soleant, et plerumque, ut optimos premant, inertes, et luxu perditos inquirere, agnoscere, pecunia, aut gratia juvare, prehensare manus, jacere oscula, et omnia servilia pro dominatione agere. Ut itaque cives a Rege prae omnibus agnoscantur, et quantum status civilis, sive aequitas concedit, sui juris maneant, necesse est, ut militia ex solis civibus componatur, et ut ipsi a Consiliis sint; et contra eos omni no subactos esse, et aeterni belli fundamenta jacere, simulatque milites auxiliares duci patiuntur, quorum mercatura bellum est, et quibus in discordiis, et seditionibus plurima vis.

XIII. Quod Regis Consiliarii ad vitam eligi non debeant, sed in tres, quatuor, vel quinque ad summum annos, patet tam ex Art. 10. hujus Capitis, quam ex iis, quae in Art. 9. hujus etiam Capitis diximus. Nam, si ad vitam eligerentur, praeterquam quo maxima civium Pars vix ullam spem posset concipere eum honorem adipiscendi; atque adeo magna inde inter cives inaequalitas, unde invidia et continui rumores, et tandem seditiones orirentur, quae sane Regibus dominandi avidis non ingratae essent; magnam praeterea ad omnia licentiam (sublato scilicet succedentium metu) sumerent (24), Rege minime adversante. Nam, quo civibus magis invisi, eo magis Regi adhaerebunt, eique ad adulandum magis proni erunt. Imo quinque annorum intervallum nimium adhuc videtur, quia eo temporis spatio non adeo impossibile factu videtur, ut magna admodum Concilii (quam etiam magnum sit) pars muneribus, aut gratia corrumpatur; atque adeo longe securius res sese habebit, si quotannis ex unaquaque familia duo cedant, et totidem iisdem succedant (si nimirum ex unaquaque familia quinque consiliarii habendi sunt), praeterquam eo anno, quo juris prudens alicujus familiae cedit, et novus ejus loco eligitur.

XIV. Rex praeterea nullus majorem sibi securitatem polliceri potest, quam qui in hujusmodi Civitate regnat. Nani, praeterquam quod cito perit, quem sui milites salvum esse nolunt, certum est Regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi sunt. Quo igitur Consiliarii numero pauciores, et consequenter potentiores sunt, eo Regi majus ab ipsis periculuin est, ne imperium in alium transferant. Nihil sane Davidem magis terruit, quam quod ipsius Consiliarius Achitophel partes Absolomi elegerat. Huc accedit, si omnis potestas in unum absolute translata fuerit, quae tum longe facilius ex uno in alium transferri potest. Suscepere enim duo Manipulares imperium Romanum transferre, et transtulerunt (Tacit. Hist. lib. I.). Omitto artes, et astus callidos Consiliariorum, quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia nimis noti sunt, et nemo, qui Historias legit, ignorare potest, Consiliariis fidem plerumque exitio fuisse; atque adeo, ut sibi caveant, eosdem callidos, non fidos esse oportet. Sed si Consiliarii plures numero, quam ut in eodem scelere convenire possint, et omnes inter se aequales sint, nec ultra quadriennium eo officio fungantur, Regi nequaquam formidolosi esse queunt, nisi libertatem iis adimere tentet, quo omnes cives pariter offendet. Nam, (ut Ant. Perezius optime notat) imperio absoluto uti Principi admodum periculosum, subditis admodum odiosum, et institutis tam divinis, quam humanis adversum, ut innumera ostendunt exempla.

XV. Praeter haec, alia fundamenta in praec. Cap. jecimus, ex quibus Regi magna imperii, et civibus libertatis, ac pacis obtinendae securitas oritur, quae suis locis ostendemus. Nam quae ad supremum Concilium spectant, quaeque maximi ponderis sunt, ante omnia demonstrare volui, jam reliqua eo, quo ipsa proposui, ordine persequar.

XVI. Quod cives eo potentiores, et consequenter magis sui juris sint, quo majores urbes, et magis munitas habent, dubio caret: quo enim locus, in quo sunt, tutior est, eo libertatem suam melius tueri, sive hostem externum, vel internum minus timere possunt, et certum est, homines naturali ter securitati suae eo magis consulere, quo divitiis potentiores sunt. Quae autem urbes alterius potentia, ut conserventur, indigent, aequale jus cum eo non habent, sed eatenus alterius sunt juris, quatenus alterius potentia indigent. Jus enim sola potentia definiri in 2. Cap. ostendimus.

XVII. Hac eadem etiam de causa, ut cives scilicet sui juris maneant, et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto constare debet. Etenim homo armatus magis, quam inermis sui juris (vide Art. 12. hujus Cap.), et ii cives suum jus in alterum absolute transferunt, ejusdemque fidei omnino committunt, cui arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit humana avaritia, qua plerique maxime ducuntur: fieri enim non potest, ut auxiliarius miles sine magnis sumptibus conducatur, et cives vix pati possunt exactiones, quae sustentandae otiosae militiae requiruntur. Quod autem nullus, qui integrae militiae, vel magnae ejus parti imperet, nisi, cogente necessitate, in annum ad summum eligendus sit, norunt omnes, qui historias, tam sacras, quam (25) profanas legerunt. Ratio autem nihil hoc clarius docet. Nam sane imperii robur ei omnino creditur, cui satis temporis conceditur, ut militarem gloriam occupet, ipsiusque nomen supra Regis attollatur, vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberalitate, et reliquis artibus, ducibus assuetis, quibus alienum servitium, et sibi dominationem quaerunt. Denique ad majorem totius imperii securitatem addidi, quod hi militiae imperatores eligendi sunt ex Regis Consiliariis, vel qui eodem officio functi sunt, hoc est, viris, qui eo aetatis pervenerunt, qua homines plerumque vetera, et tuta, quam nova, et periculosa malint.

XVIII. Cives inter se familiis distinguendos esse dixi, et ex unaquaque aequalem Consiliariorum numerum eligendum, ut majores urbes plures haberent pro numero civium Consiliarios, et plura, ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia et consequenter jus ex civium numero aestimanda est; nec credo, quod ad hanc inter cives aequalitatem servandam aliud medium aptius excogitari potest, qui omnes natura ita comparati sunt, ut unusquisque generi suo adscribi velit, et stirpe a reliquis internosci.

XIX. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi vindicare, et sui juris facere potest, quam solum, et quicquid solo ita adhaeret, ut id nusquam abscondere, nec portare, quo velit, potest. Solum igitur, et quicquid ei ea, qua diximus, conditione adhaeret, apprime communis Civitatis juris est, nempe eorum omnium, qui junctis viribus, vel ejus, cui omnes potestatem dederunt, qua id sibi vendicare possit, et consequenter solum, et quicquid ei adhaeret, tanti valere apud cives debet, quantum necesse est, ut pedem eo in loco figere, et commune jus, seu libertatem tueri possint. Caeterum utilitates, quas Civitas hinc necesse est, ut capiat (26), ostendimus Art. 8. hujus Capitis.

XX. Ut cives, quantum fieri potest, aequales sint, quod in Civitate apprime necessarium est, nulli, nisi a Rege oriundi, Nobiles censendi sunt. At si omnibus ex Rege oriundis uxorem ducere, seu liberos procreare liceret, successu temporis in magnum admodum numerum crescerent, et Regi, et omnibus non tantum oneri, sed formidolosissimi (27) insuper essent. Homines enim, qui otio abundant, scelera plerumque meditantur; unde fit, ut Reges maxime Nobilium causa inducantur bellum gerere, quia Regibus, Nobilibus stipatis, major ex bello, quam ex pace securitas, et quies. Sed haec, utpote satis nota, relinquo, ut et quae ex Art. 15. usque ad 27. in praec. Capite dixi: nam praecipua in hoc Cap. demonstrata, et reliqua per se manifesta sunt.

XXI. Quod Judices plures numero esse debeant, quam ut a viro privato magna ejus pars possit muneribus corrumpi, ut et quod suffragia non palam, sed clam ferre debeant, et quod vacationis praemium mereantur, omnibus etiam notum. Sed solent ubique annuum habere stipendium; unde fit, ut non admodum festinent lites dirimere, et saepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Deinde ubi bonorum publicatio Regum emolumenta sunt, ibi saepe non ius, aut verum in cognitionibus, sed magnitudo opum spectatur; passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti, quae gravia, et intoleranda, sed necessitate armorum excusata, etiam in pace manent. At Judicum avaritia, qui scilicet in duos, aut tres annos ad summum constituuntur, metu succedentium temperantur, ut jam taceam, quod Judices bona fixa nulla habere possunt, sed quod argentum suum lucri causa concivibus credere debeant, atque adeo iis magis consulere, quam insidiari coguntur, praesertim si ipsi judices magno, uti diximus, numero sint.