II. Si igitur jure institutum sit, ut Seniores tantummodo, qui ad certum aetatis annum pervenerunt, vel ut soli primogeniti, simulatque per aetatem licet, vel qui certam pecuniae summam Reipublicae contribuunt, jus suffragii in supremo Concilio, et imperii negotia tractandi habeant, quamvis hac ratione fieri posset, ut supremum Concilium ex paucioribus civibus componeretur, quam illud imperii Aristocratici, de quo supra egimus, erunt nihilominus hujusmodi imperia Democratica appellanda, quoniam eorum cives, qui ad regendam Rempublicam destinantur, non a supremo Concilio, ut optimi, eliguntur, sed lege ad id destinantur. Et, quamvis hac ratione hujusmodi imperia, ubi scilicet non qui optimi, sed qui forte fortuna divites, vel qui primi nati sunt, ad regimen destinantur, imperio Aristocratico cedere videantur, tamen si praxin, seu communem hominum conditionem spectemus, res eodem redibit. Nam Patriciis ii semper optimi videbuntur (50), qui divites, vel ipsis sanguine proximi, vel amicitia conjuncti sunt. Et sane, si cum Patriciis ita comparatum esset, ut liberi ab omni affectu, et solo studio publicae salutis ducti, collegas Patricios eligerent, nullum esset imperium cum Aristocratico comparandum. Sed rem contra omnino sese habere, satis superque ipsa experientia docuit, praesertim in oligarchiis, ubi Patriciorum voluntas ob defectum aemulantium maxime lege soluta est. Ibi enim studio optimos a Concilio arcent Patricii, et eos sibi socios in Concilio quaerunt, qui ab eorum ore pendent, ita ut in simili imperio multo infelicius res ejus sese habeant, propterea quod Patriciorum Electio ab absoluta quorundam libera, sive omni lege soluta voluntate pendeat. Sed ad inceptum redeo.
III. Ex dictis in praeced. Art. patet, nos posse imperii Democratici diversa genera concipere, sed meum institutum non est de unoquoque, sed de eo solummodo agere, in quo omnes absolute, qui solis legibus patriis tenentur, et praeterea sui juris sunt, honesteque vivunt, jus suffragii in supremo (51) Concilio habent, muneraque imperii subeundi. Dico expresse, qui solis legibus patriis tenentur, ut peregrinos secludam, qui sub alterius imperio esse censentur. Addidi praeterea, quod, praeterquam quod legibus imperii teneantur, in reliquis sui juris sint, ut mulieres, et servos secluderem, qui in potestate virorum, et dominorum, ac etiam liberos et pupillos, quamdiu sub potestate parentum, et tutorum sunt. Dixi denique, honesteque vivunt, ut ii apprime secluderentur, qui ob crimen, aut aliquod turpe vitae genus infames sunt.
IV. Sed forsan rogabit aliquis, num foeminae ex natura, an ex instituto sub potestate virorum sint? Nam, si ex solo instituto id factum est, nulla ergo ratio nos coegit foeminas a regimine secludere. Sed si ipsam experientiam consulamus, id ex earum imbecillitate oriri videbimus. Nam nullibi factum est, ut viri, et foeminae simul regnarent, sed ubicunque terrarum viri, et foeminae reperiuntur, ibi viros regnare, et foeminas regi videmus, et hac ratione utrumque sexum concorditer vivere. Sed contra Amazonae, quas olim regnasse fama proditum est, viros in patrio solo morari non patiebantur, sed foeminas tantummodo alebant, mares autem, quos pepererant, necabant. Quod si ex natura foeminae viris aequales essent, et animi fortitudine, et ingenio, in quo maxime humana potentia, et consequenter jus consistit, aeque pollerent, sane inter tot, tamque diversas nationes quaedam reperirentur, ubi uterque sexus pariter regeret, et aliae ubi a foeminis viri regerentur, atque ita educarentur, ut ingenio minus possent: quod cum nullibi factum sit, affirmare omnino licet, foeminas ex natura non aequale cum viris habere jus, sed eas viris necessario cedere, atque adeo fieri non posse, ut uterque sexus pariter regat, et multo minus, ut viri a foeminis regantur. Quod si praeterea humanos affectus consideremus, quod scilicet viri plerumque ex solo libidinis affectu foeminas ament, et earum ingenium, et sapientiam tanti aestiment, quantum ipsae pulchritudine pollent, et praeterea quod viri aegerrime ferant, ut foeminae, quas amant, aliis aliquo modo faveant, et id genus alia, levi negotio videbimus, non posse absque magno pacis detrimento fieri, ut viri, et foeminae pariter regant. Sed de his satis.
Reliqua desiderantur.
fr:Traité politique