Matt 10:7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. Matt 10:8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. Matt 10:9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: Matt 10:10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. Matt 10:11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. Matt 10:12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. Matt 10:13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. Matt 10:14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Matt 10:15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. Matt 10:16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
Matt 10:17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: Matt 10:18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. Matt 10:19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: Matt 10:20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Matt 10:21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: Matt 10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Matt 10:23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. Matt 10:24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: Matt 10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Matt 10:26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
Matt 10:27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. Matt 10:28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Matt 10:29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Matt 10:30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Matt 10:31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Matt 10:32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. Matt 10:33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. Matt 10:34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: Matt 10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: Matt 10:36 et inimici hominis, domestici ejus. Matt 10:37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Matt 10:38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
Matt 10:39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Matt 10:40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Matt 10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Matt 10:42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Matt 11:1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. Matt 11:2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, Matt 11:3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Matt 11:4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. Matt 11:5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: Matt 11:6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Matt 11:7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
Matt 11:8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Matt 11:9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Matt 11:10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Matt 11:11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. Matt 11:12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Matt 11:13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: Matt 11:14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. Matt 11:15 Qui habet aures audiendi, audiat. Matt 11:16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus Matt 11:17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. Matt 11:18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. Matt 11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
Matt 11:20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: Matt 11:21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. Matt 11:22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Matt 11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Matt 11:24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. Matt 11:25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Matt 11:26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Matt 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Matt 11:28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Matt 11:29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Matt 11:30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Matt 12:1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. Matt 12:2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. Matt 12:3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: Matt 12:4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Matt 12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Matt 12:6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. Matt 12:7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: Matt 12:8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. Matt 12:9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Matt 12:10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
Matt 12:11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Matt 12:12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. Matt 12:13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. Matt 12:14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. Matt 12:15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: Matt 12:16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent. Matt 12:17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Matt 12:18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Matt 12:19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: Matt 12:20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: Matt 12:21 et in nomine ejus gentes sperabunt. Matt 12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. Matt 12:23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
Matt 12:24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. Matt 12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Matt 12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Matt 12:27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. Matt 12:28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Matt 12:29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. Matt 12:30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Matt 12:31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. Matt 12:32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Matt 12:33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Matt 12:34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. Matt 12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. Matt 12:36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Matt 12:37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. Matt 12:38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Matt 12:39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Matt 12:40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Matt 12:41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. Matt 12:42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Matt 12:43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
Matt 12:44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Matt 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. Matt 12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. Matt 12:47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. Matt 12:48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? Matt 12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. Matt 12:50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Matt 13:1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Matt 13:2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, Matt 13:3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. Matt 13:4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
Matt 13:5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: Matt 13:6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. Matt 13:7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. Matt 13:8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Matt 13:9 Qui habet aures audiendi, audiat. Matt 13:10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Matt 13:11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. Matt 13:12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Matt 13:13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Matt 13:14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. Matt 13:15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. Matt 13:16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
Matt 13:17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. Matt 13:18 Vos ergo audite parabolam seminantis. Matt 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. Matt 13:20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: Matt 13:21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Matt 13:22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Matt 13:23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. Matt 13:24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: Matt 13:25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Matt 13:26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Matt 13:27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Matt 13:28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Matt 13:29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Matt 13:30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. Matt 13:31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: Matt 13:32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. Matt 13:33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. Matt 13:34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: Matt 13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. Matt 13:36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Matt 13:37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. Matt 13:38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. Matt 13:39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. Matt 13:40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. Matt 13:41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: Matt 13:42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Matt 13:43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. Matt 13:44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
Matt 13:45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. Matt 13:46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Matt 13:47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Matt 13:48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Matt 13:49 Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, Matt 13:50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Matt 13:51 Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. Matt 13:52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Matt 13:53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. Matt 13:54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? Matt 13:55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
Matt 13:56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? Matt 13:57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. Matt 13:58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Matt 14:1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: Matt 14:2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Matt 14:3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Matt 14:4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Matt 14:5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. Matt 14:6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: Matt 14:7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. Matt 14:8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. Matt 14:9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. Matt 14:10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
Matt 14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. Matt 14:12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. Matt 14:13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. Matt 14:14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. Matt 14:15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. Matt 14:16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. Matt 14:17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Matt 14:18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Matt 14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Matt 14:20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Matt 14:21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Matt 14:22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Matt 14:23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: Matt 14:24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. Matt 14:25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. Matt 14:26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. Matt 14:27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. Matt 14:28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. Matt 14:29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. Matt 14:30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Matt 14:31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? Matt 14:32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. Matt 14:33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. Matt 14:34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
Matt 14:35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: Matt 14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. Matt 15:1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: Matt 15:2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. Matt 15:3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Matt 15:4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Matt 15:5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: Matt 15:6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Matt 15:7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Matt 15:8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. Matt 15:9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Matt 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Matt 15:11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Matt 15:12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? Matt 15:13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Matt 15:14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Matt 15:15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. Matt 15:16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Matt 15:17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Matt 15:18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: Matt 15:19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: Matt 15:20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Matt 15:21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Matt 15:22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
Matt 15:23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. Matt 15:24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. Matt 15:25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. Matt 15:26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Matt 15:27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Matt 15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. Matt 15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. Matt 15:30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, Matt 15:31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. Matt 15:32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
Matt 15:33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? Matt 15:34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. Matt 15:35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. Matt 15:36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. Matt 15:37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Matt 15:38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Matt 15:39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. Matt 16:1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. Matt 16:2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. Matt 16:3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. Matt 16:4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. Matt 16:5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Matt 16:6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. Matt 16:7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. Matt 16:8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? Matt 16:9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? Matt 16:10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? Matt 16:11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? Matt 16:12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. Matt 16:13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Matt 16:14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Matt 16:15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? Matt 16:16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Matt 16:17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Matt 16:18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Matt 16:19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. Matt 16:20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. Matt 16:21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. Matt 16:22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. Matt 16:23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. Matt 16:24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Matt 16:25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Matt 16:26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Matt 16:27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Matt 16:28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Matt 17:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: Matt 17:2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Matt 17:3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Matt 17:4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. Matt 17:5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Matt 17:6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Matt 17:7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
Matt 17:8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. Matt 17:9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Matt 17:10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? Matt 17:11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Matt 17:12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Matt 17:13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. Matt 17:14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. Matt 17:15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Matt 17:16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. Matt 17:17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. Matt 17:18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?
Matt 17:19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Matt 17:20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. Matt 17:21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: Matt 17:22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. Matt 17:23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? Matt 17:24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? Matt 17:25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. Matt 17:26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. Matt 18:1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? Matt 18:2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, Matt 18:3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Matt 18:4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. Matt 18:5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: Matt 18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Matt 18:7 Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. Matt 18:8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. Matt 18:9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Matt 18:10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. Matt 18:11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Matt 18:12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? Matt 18:13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. Matt 18:14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. Matt 18:15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Matt 18:16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Matt 18:17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Matt 18:18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. Matt 18:19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. Matt 18:20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.