Matt 26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Matt 26:29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Matt 26:30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Matt 26:31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Matt 26:32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Matt 26:33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Matt 26:34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Matt 26:35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Matt 26:36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. Matt 26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. Matt 26:38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Matt 26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Matt 26:40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Matt 26:41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Matt 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Matt 26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Matt 26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Matt 26:45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Matt 26:46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. Matt 26:47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Matt 26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Matt 26:49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Matt 26:50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Matt 26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. Matt 26:52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. Matt 26:53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? Matt 26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? Matt 26:55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Matt 26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Matt 26:57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. Matt 26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. Matt 26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: Matt 26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, Matt 26:61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. Matt 26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? Matt 26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Matt 26:64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. Matt 26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: Matt 26:66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. Matt 26:67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, Matt 26:68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? Matt 26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. Matt 26:70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
Matt 26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Matt 26:72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. Matt 26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. Matt 26:74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Matt 26:75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. Matt 27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Matt 27:2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. Matt 27:3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, Matt 27:4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Matt 27:5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. Matt 27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
Matt 27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Matt 27:8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Matt 27:9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: Matt 27:10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Matt 27:11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. Matt 27:12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Matt 27:13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Matt 27:14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. Matt 27:15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: Matt 27:16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Matt 27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Matt 27:18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Matt 27:19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Matt 27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. Matt 27:21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. Matt 27:22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Matt 27:23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. Matt 27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. Matt 27:25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Matt 27:26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Matt 27:27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: Matt 27:28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, Matt 27:29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. Matt 27:30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Matt 27:31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. Matt 27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Matt 27:33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. Matt 27:34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. Matt 27:35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Matt 27:36 Et sedentes servabant eum. Matt 27:37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. Matt 27:38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. Matt 27:39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, Matt 27:40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. Matt 27:41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Matt 27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: Matt 27:43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. Matt 27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Matt 27:45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. Matt 27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Matt 27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Matt 27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Matt 27:49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Matt 27:50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Matt 27:51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, Matt 27:52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Matt 27:53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Matt 27:54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Matt 27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: Matt 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. Matt 27:57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: Matt 27:58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Matt 27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, Matt 27:60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Matt 27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Matt 27:62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, Matt 27:63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Matt 27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. Matt 27:65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. Matt 27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. Matt 28:1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. Matt 28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: Matt 28:3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. Matt 28:4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Matt 28:5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
Matt 28:6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Matt 28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. Matt 28:8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Matt 28:9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Matt 28:10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. Matt 28:11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. Matt 28:12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, Matt 28:13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Matt 28:14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Matt 28:15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
Matt 28:16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. Matt 28:17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Matt 28:18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: Matt 28:19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: Matt 28:20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Mark 1:1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. Mark 1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Mark 1:3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Mark 1:4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. Mark 1:5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. Mark 1:6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. Mark 1:7 Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. Mark 1:8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. Mark 1:9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. Mark 1:10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Mark 1:11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Mark 1:12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum. Mark 1:13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. Mark 1:14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, Mark 1:15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. Mark 1:16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), Mark 1:17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Mark 1:18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. Mark 1:19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: Mark 1:20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. Mark 1:21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. Mark 1:22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. Mark 1:23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, Mark 1:24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. Mark 1:25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. Mark 1:26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
Mark 1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. Mark 1:28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. Mark 1:29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. Mark 1:30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. Mark 1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. Mark 1:32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: Mark 1:33 et erat omnis civitas congregata ad januam. Mark 1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Mark 1:35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. Mark 1:36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. Mark 1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. Mark 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mark 1:39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. Mark 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. Mark 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. Mark 1:42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Mark 1:43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, Mark 1:44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. Mark 1:45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. Mark 2:1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, Mark 2:2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. Mark 2:3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. Mark 2:4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
Mark 2:5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Mark 2:6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: Mark 2:7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Mark 2:8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Mark 2:9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? Mark 2:10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), Mark 2:11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Mark 2:12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. Mark 2:13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. Mark 2:14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. Mark 2:15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Mark 2:16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? Mark 2:17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. Mark 2:18 Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? Mark 2:19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. Mark 2:20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. Mark 2:21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. Mark 2:22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. Mark 2:23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
Mark 2:24 Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? Mark 2:25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? Mark 2:26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? Mark 2:27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Mark 2:28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Mark 3:1 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. Mark 3:2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. Mark 3:3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Mark 3:4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. Mark 3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. Mark 3:6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mark 3:7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, Mark 3:8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. Mark 3:9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: Mark 3:10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. Mark 3:11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: Mark 3:12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. Mark 3:13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. Mark 3:14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. Mark 3:15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. Mark 3:16 Et imposuit Simoni nomen Petrus: Mark 3:17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: Mark 3:18 et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, Mark 3:19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.
Mark 3:20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Mark 3:21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. Mark 3:22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Mark 3:23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? Mark 3:24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. Mark 3:25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. Mark 3:26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. Mark 3:27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. Mark 3:28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: Mark 3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. Mark 3:30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. Mark 3:31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, Mark 3:32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Mark 3:33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? Mark 3:34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. Mark 3:35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. Mark 4:1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: Mark 4:2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: Mark 4:3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. Mark 4:4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. Mark 4:5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: Mark 4:6 et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. Mark 4:7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Mark 4:8 Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Mark 4:9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
Mark 4:10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. Mark 4:11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: Mark 4:12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. Mark 4:13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Mark 4:14 Qui seminat, verbum seminat. Mark 4:15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. Mark 4:16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: Mark 4:17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. Mark 4:18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, Mark 4:19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. Mark 4:20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Mark 4:21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? Mark 4:22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. Mark 4:23 Si quis habet aures audiendi, audiat. Mark 4:24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. Mark 4:25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. Mark 4:26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, Mark 4:27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. Mark 4:28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Mark 4:29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Mark 4:30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? Mark 4:31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: Mark 4:32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. Mark 4:33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: Mark 4:34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Mark 4:35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. Mark 4:36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. Mark 4:37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. Mark 4:38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Mark 4:39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. Mark 4:40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? Mark 5:1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Mark 5:2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, Mark 5:3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: Mark 5:4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: Mark 5:5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. Mark 5:6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: Mark 5:7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. Mark 5:8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. Mark 5:9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Mark 5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. Mark 5:11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. Mark 5:12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. Mark 5:13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. Mark 5:14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: Mark 5:15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
Mark 5:16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. Mark 5:17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. Mark 5:18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, Mark 5:19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Mark 5:20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. Mark 5:21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. Mark 5:22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, Mark 5:23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. Mark 5:24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. Mark 5:25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, Mark 5:26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: Mark 5:27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: Mark 5:28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. Mark 5:29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. Mark 5:30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? Mark 5:31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? Mark 5:32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. Mark 5:33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Mark 5:34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. Mark 5:35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? Mark 5:36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. Mark 5:37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. Mark 5:38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.