Mark 13:6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. Mark 13:7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. Mark 13:8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. Mark 13:9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. Mark 13:10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. Mark 13:11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. Mark 13:12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Mark 13:13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. Mark 13:14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: Mark 13:15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: Mark 13:16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Mark 13:17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. Mark 13:18 Orate vero ut hieme non fiant. Mark 13:19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. Mark 13:20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. Mark 13:21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Mark 13:22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Mark 13:23 Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. Mark 13:24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: Mark 13:25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. Mark 13:26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. Mark 13:27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. Mark 13:28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: Mark 13:29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
Mark 13:30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. Mark 13:31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Mark 13:32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. Mark 13:33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. Mark 13:34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, Mark 13:35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), Mark 13:36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Mark 13:37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. Mark 14:1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. Mark 14:2 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Mark 14:3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. Mark 14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
Mark 14:5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Mark 14:6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: Mark 14:7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. Mark 14:8 Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. Mark 14:9 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. Mark 14:10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Mark 14:11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. Mark 14:12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? Mark 14:13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, Mark 14:14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? Mark 14:15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
Mark 14:16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. Mark 14:17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. Mark 14:18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. Mark 14:19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? Mark 14:20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. Mark 14:21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. Mark 14:22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Mark 14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. Mark 14:24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Mark 14:25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Mark 14:26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. Mark 14:27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
Mark 14:28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Mark 14:29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Mark 14:30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. Mark 14:31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. Mark 14:32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. Mark 14:33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. Mark 14:34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. Mark 14:35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. Mark 14:36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. Mark 14:37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? Mark 14:38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Mark 14:39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
Mark 14:40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. Mark 14:41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Mark 14:42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. Mark 14:43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. Mark 14:44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Mark 14:45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. Mark 14:46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. Mark 14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Mark 14:48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? Mark 14:49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. Mark 14:50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
Mark 14:51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. Mark 14:52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Mark 14:53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. Mark 14:54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. Mark 14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. Mark 14:56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. Mark 14:57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: Mark 14:58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. Mark 14:59 Et non erat conveniens testimonium illorum. Mark 14:60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? Mark 14:61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
Mark 14:62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. Mark 14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Mark 14:64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Mark 14:65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. Mark 14:66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: Mark 14:67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. Mark 14:68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Mark 14:69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. Mark 14:70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. Mark 14:71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
Mark 14:72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. Mark 15:1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. Mark 15:2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. Mark 15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Mark 15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. Mark 15:5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. Mark 15:6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. Mark 15:7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Mark 15:8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. Mark 15:9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? Mark 15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Mark 15:11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Mark 15:12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? Mark 15:13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. Mark 15:14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. Mark 15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. Mark 15:16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, Mark 15:17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. Mark 15:18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. Mark 15:19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. Mark 15:20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. Mark 15:21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. Mark 15:22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. Mark 15:23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. Mark 15:24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Mark 15:25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. Mark 15:26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. Mark 15:27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. Mark 15:28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. Mark 15:29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, Mark 15:30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. Mark 15:31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. Mark 15:32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. Mark 15:33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. Mark 15:34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Mark 15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
Mark 15:36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. Mark 15:37 Jesus autem emissa voce magna expiravit. Mark 15:38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. Mark 15:39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. Mark 15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: Mark 15:41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. Mark 15:42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), Mark 15:43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Mark 15:44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. Mark 15:45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Mark 15:46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. Mark 15:47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. Mark 16:1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. Mark 16:2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Mark 16:3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Mark 16:4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Mark 16:5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Mark 16:6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Mark 16:7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Mark 16:8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. Mark 16:9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. Mark 16:10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Mark 16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Mark 16:12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: Mark 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. Mark 16:14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Mark 16:15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. Mark 16:16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Mark 16:17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: Mark 16:18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. Mark 16:19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. Mark 16:20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Luke 1:1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: Luke 1:2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: Luke 1:3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, Luke 1:4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. Luke 1:5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Luke 1:6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Luke 1:7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Luke 1:8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, Luke 1:9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: Luke 1:10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Luke 1:11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. Luke 1:12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Luke 1:13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: Luke 1:14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: Luke 1:15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: Luke 1:16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: Luke 1:17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Luke 1:18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Luke 1:19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. Luke 1:20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. Luke 1:21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Luke 1:22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Luke 1:23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: Luke 1:24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: Luke 1:25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. Luke 1:26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, Luke 1:27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. Luke 1:28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Luke 1:29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Luke 1:30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. Luke 1:31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: Luke 1:32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, Luke 1:33 et regni ejus non erit finis. Luke 1:34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Luke 1:35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Luke 1:36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: Luke 1:37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Luke 1:38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. Luke 1:39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: Luke 1:40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. Luke 1:41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: Luke 1:42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Luke 1:43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Luke 1:44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Luke 1:45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. Luke 1:46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: Luke 1:47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Luke 1:48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, Luke 1:49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, Luke 1:50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Luke 1:51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. Luke 1:52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Luke 1:53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. Luke 1:54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: Luke 1:55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. Luke 1:56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. Luke 1:57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Luke 1:58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Luke 1:59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Luke 1:60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. Luke 1:61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. Luke 1:62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. Luke 1:63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Luke 1:64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. Luke 1:65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: Luke 1:66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. Luke 1:67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: Luke 1:68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: Luke 1:69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, Luke 1:70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: Luke 1:71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: Luke 1:72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: Luke 1:73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis Luke 1:74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi Luke 1:75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Luke 1:76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, Luke 1:77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum Luke 1:78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: Luke 1:79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Luke 1:80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. Luke 2:1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. Luke 2:2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: Luke 2:3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. Luke 2:4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, Luke 2:5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. Luke 2:6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Luke 2:7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. Luke 2:8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Luke 2:9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Luke 2:10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: Luke 2:11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Luke 2:12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Luke 2:13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: Luke 2:14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Luke 2:15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Luke 2:16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. Luke 2:17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Luke 2:18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. Luke 2:19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. Luke 2:20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Luke 2:21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Luke 2:22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, Luke 2:23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: Luke 2:24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Luke 2:25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. Luke 2:26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Luke 2:27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, Luke 2:28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: Luke 2:29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: Luke 2:30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, Luke 2:31 quod parasti ante faciem omnium populorum: Luke 2:32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. Luke 2:33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
Luke 2:34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: Luke 2:35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Luke 2:36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Luke 2:37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Luke 2:38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. Luke 2:39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. Luke 2:40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. Luke 2:41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. Luke 2:42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, Luke 2:43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
Luke 2:44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. Luke 2:45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Luke 2:46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. Luke 2:47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. Luke 2:48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. Luke 2:49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Luke 2:50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Luke 2:51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Luke 2:52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. Luke 3:1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, Luke 3:2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Luke 3:3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, Luke 3:4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: Luke 3:5 omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: Luke 3:6 et videbit omnis caro salutare Dei. Luke 3:7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Luke 3:8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Luke 3:9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Luke 3:10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? Luke 3:11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. Luke 3:12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
Luke 3:13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. Luke 3:14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. Luke 3:15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, Luke 3:16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: Luke 3:17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Luke 3:18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. Luke 3:19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, Luke 3:20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. Luke 3:21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: Luke 3:22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. Luke 3:23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, Luke 3:24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, Luke 3:25 qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, Luke 3:26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, Luke 3:27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, Luke 3:28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, Luke 3:29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, Luke 3:30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, Luke 3:31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David, Luke 3:32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, Luke 3:33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ, Luke 3:34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,