SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 109 of 125

John 7:18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. John 7:19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? John 7:20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quærit interficere? John 7:21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: John 7:22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. John 7:23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? John 7:24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. John 7:25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? John 7:26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? John 7:27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. John 7:28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

John 7:29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. John 7:30 Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. John 7:31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? John 7:32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. John 7:33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. John 7:34 Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. John 7:35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? John 7:36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? John 7:37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. John 7:38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. John 7:39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

John 7:40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. John 7:41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? John 7:42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? John 7:43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. John 7:44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. John 7:45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? John 7:46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. John 7:47 Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? John 7:48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? John 7:49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. John 7:50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: John 7:51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? John 7:52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. John 7:53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

John 8:1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti: John 8:2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. John 8:3 Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, John 8:4 et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. John 8:5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? John 8:6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. John 8:7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. John 8:8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra. John 8:9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. John 8:10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? John 8:11 Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.

John 8:12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. John 8:13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. John 8:14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. John 8:15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; John 8:16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. John 8:17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. John 8:18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. John 8:19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. John 8:20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. John 8:21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.

John 8:22 Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? John 8:23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. John 8:24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. John 8:25 Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. John 8:26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. John 8:27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. John 8:28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: John 8:29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. John 8:30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. John 8:31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, John 8:32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

John 8:33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? John 8:34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. John 8:35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. John 8:36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. John 8:37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. John 8:38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. John 8:39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. John 8:40 Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. John 8:41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. John 8:42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. John 8:43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.

John 8:44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. John 8:45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. John 8:46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? John 8:47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. John 8:48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? John 8:49 Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. John 8:50 Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. John 8:51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. John 8:52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. John 8:53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?

John 8:54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, John 8:55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. John 8:56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. John 8:57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? John 8:58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. John 8:59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. John 9:1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: John 9:2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? John 9:3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. John 9:4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: John 9:5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

John 9:6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, John 9:7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. John 9:8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. John 9:9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. John 9:10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? John 9:11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. John 9:12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. John 9:13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. John 9:14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. John 9:15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. John 9:16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.

John 9:17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. John 9:18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: John 9:19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? John 9:20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: John 9:21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. John 9:22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. John 9:23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. John 9:24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. John 9:25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. John 9:26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? John 9:27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?

John 9:28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. John 9:29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. John 9:30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: John 9:31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. John 9:32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. John 9:33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. John 9:34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. John 9:35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? John 9:36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? John 9:37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. John 9:38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. John 9:39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. John 9:40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?

John 9:41 Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. John 10:1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. John 10:2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. John 10:3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. John 10:4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. John 10:5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. John 10:6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. John 10:7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. John 10:8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. John 10:9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. John 10:10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. John 10:11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

John 10:12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; John 10:13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. John 10:14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. John 10:15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. John 10:16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. John 10:17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. John 10:18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. John 10:19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. John 10:20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? John 10:21 Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? John 10:22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. John 10:23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.

John 10:24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. John 10:25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: John 10:26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. John 10:27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: John 10:28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. John 10:29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. John 10:30 Ego et Pater unum sumus. John 10:31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. John 10:32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? John 10:33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. John 10:34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? John 10:35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: John 10:36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?

John 10:37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. John 10:38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. John 10:39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. John 10:40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; John 10:41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. John 10:42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. John 11:1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. John 11:2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) John 11:3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. John 11:4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. John 11:5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. John 11:6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; John 11:7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. John 11:8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? John 11:9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: John 11:10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. John 11:11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. John 11:12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. John 11:13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. John 11:14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: John 11:15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. John 11:16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. John 11:17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. John 11:18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) John 11:19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. John 11:20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.

John 11:21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: John 11:22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. John 11:23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. John 11:24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. John 11:25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: John 11:26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? John 11:27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. John 11:28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. John 11:29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; John 11:30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. John 11:31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.

John 11:32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. John 11:33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, John 11:34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. John 11:35 Et lacrimatus est Jesus. John 11:36 Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. John 11:37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? John 11:38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. John 11:39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. John 11:40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? John 11:41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. John 11:42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.

John 11:43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. John 11:44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. John 11:45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. John 11:46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. John 11:47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? John 11:48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. John 11:49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, John 11:50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. John 11:51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, John 11:52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. John 11:53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

John 11:54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. John 11:55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. John 11:56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. John 12:1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. John 12:2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. John 12:3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. John 12:4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: John 12:5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

John 12:6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. John 12:7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. John 12:8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. John 12:9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. John 12:10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: John 12:11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. John 12:12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, John 12:13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. John 12:14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: John 12:15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. John 12:16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. John 12:17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

John 12:18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. John 12:19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. John 12:20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. John 12:21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. John 12:22 Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. John 12:23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. John 12:24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, John 12:25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. John 12:26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. John 12:27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: John 12:28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. John 12:29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. John 12:30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. John 12:31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. John 12:32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. John 12:33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) John 12:34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? John 12:35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. John 12:36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. John 12:37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; John 12:38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?

John 12:39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: John 12:40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. John 12:41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. John 12:42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. John 12:43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. John 12:44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. John 12:45 Et qui videt me, videt eum qui misit me. John 12:46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. John 12:47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. John 12:48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. John 12:49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. John 12:50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

John 13:1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. John 13:2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: John 13:3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: John 13:4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. John 13:5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. John 13:6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? John 13:7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. John 13:8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. John 13:9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. John 13:10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. John 13:11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.

John 13:12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? John 13:13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. John 13:14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. John 13:15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. John 13:16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. John 13:17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. John 13:18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. John 13:19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. John 13:20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. John 13:21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. John 13:22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. John 13:23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

John 13:24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? John 13:25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? John 13:26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. John 13:27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. John 13:28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. John 13:29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. John 13:30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. John 13:31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. John 13:32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. John 13:33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. John 13:34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. John 13:35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

John 13:36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. John 13:37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. John 13:38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. John 14:1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. John 14:2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. John 14:3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. John 14:4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. John 14:5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? John 14:6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. John 14:7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. John 14:8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. John 14:9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?

John 14:10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. John 14:11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? John 14:12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. John 14:13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. John 14:14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. John 14:15 Si diligitis me, mandata mea servate: John 14:16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, John 14:17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. John 14:18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. John 14:19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. John 14:20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.