SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 111 of 125

Acts 2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Acts 2:28 Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua. Acts 2:29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. Acts 2:30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: Acts 2:31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Acts 2:32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. Acts 2:33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. Acts 2:34 Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, Acts 2:35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Acts 2:36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Acts 2:37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

Acts 2:38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. Acts 2:39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Acts 2:40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. Acts 2:41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. Acts 2:42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. Acts 2:43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. Acts 2:44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. Acts 2:45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. Acts 2:46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, Acts 2:47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. Acts 3:1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Acts 3:2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. Acts 3:3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. Acts 3:4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. Acts 3:5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Acts 3:6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. Acts 3:7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. Acts 3:8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. Acts 3:9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.

Acts 3:10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. Acts 3:11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. Acts 3:12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Acts 3:13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Acts 3:14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: Acts 3:15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. Acts 3:16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Acts 3:17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

Acts 3:18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. Acts 3:19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: Acts 3:20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, Acts 3:21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. Acts 3:22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. Acts 3:23 Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. Acts 3:24 Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. Acts 3:25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. Acts 3:26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. Acts 4:1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, Acts 4:2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: Acts 4:3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. Acts 4:4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. Acts 4:5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: Acts 4:6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. Acts 4:7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? Acts 4:8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: Acts 4:9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, Acts 4:10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Acts 4:11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: Acts 4:12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Acts 4:13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: Acts 4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. Acts 4:15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, Acts 4:16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. Acts 4:17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. Acts 4:18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. Acts 4:19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Acts 4:20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. Acts 4:21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. Acts 4:22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

Acts 4:23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. Acts 4:24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: Acts 4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Acts 4:26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Acts 4:27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, Acts 4:28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Acts 4:29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, Acts 4:30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. Acts 4:31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

Acts 4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Acts 4:33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. Acts 4:34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, Acts 4:35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Acts 4:36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, Acts 4:37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. Acts 5:1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, Acts 5:2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. Acts 5:3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri?

Acts 5:4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. Acts 5:5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. Acts 5:6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. Acts 5:7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. Acts 5:8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. Acts 5:9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. Acts 5:10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. Acts 5:11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. Acts 5:12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Acts 5:13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. Acts 5:14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, Acts 5:15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Acts 5:16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. Acts 5:17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: Acts 5:18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. Acts 5:19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: Acts 5:20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus. Acts 5:21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. Acts 5:22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, Acts 5:23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. Acts 5:24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

Acts 5:25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. Acts 5:26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. Acts 5:27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, Acts 5:28 dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. Acts 5:29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Acts 5:30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. Acts 5:31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: Acts 5:32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. Acts 5:33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. Acts 5:34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, Acts 5:35 dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. Acts 5:36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. Acts 5:37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. Acts 5:38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: Acts 5:39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. Acts 5:40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. Acts 5:41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Acts 5:42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. Acts 6:1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.

Acts 6:2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Acts 6:3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Acts 6:4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Acts 6:5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Acts 6:6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. Acts 6:7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. Acts 6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Acts 6:9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: Acts 6:10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.

Acts 6:11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. Acts 6:12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, Acts 6:13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: Acts 6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. Acts 6:15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli. Acts 7:1 Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent? Acts 7:2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, Acts 7:3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. Acts 7:4 Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. Acts 7:5 Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.

Acts 7:6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: Acts 7:7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto. Acts 7:8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. Acts 7:9 Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, Acts 7:10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. Acts 7:11 Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. Acts 7:12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum: Acts 7:13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. Acts 7:14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. Acts 7:15 Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri.

Acts 7:16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. Acts 7:17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, Acts 7:18 quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. Acts 7:19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. Acts 7:20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. Acts 7:21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. Acts 7:22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. Acts 7:23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. Acts 7:24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio. Acts 7:25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.

Acts 7:26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? Acts 7:27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? Acts 7:28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? Acts 7:29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. Acts 7:30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. Acts 7:31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: Acts 7:32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. Acts 7:33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. Acts 7:34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.

Acts 7:35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. Acts 7:36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. Acts 7:37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. Acts 7:38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. Acts 7:39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, Acts 7:40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. Acts 7:41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. Acts 7:42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël?

Acts 7:43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem. Acts 7:44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. Acts 7:45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, Acts 7:46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. Acts 7:47 Salomon autem ædificavit illi domum. Acts 7:48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: Acts 7:49 Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? Acts 7:50 Nonne manus mea fecit hæc omnia? Acts 7:51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. Acts 7:52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: Acts 7:53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

Acts 7:54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Acts 7:55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Acts 7:56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Acts 7:57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. Acts 7:58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Acts 7:59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. Acts 8:1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. Acts 8:2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Acts 8:3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. Acts 8:4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.

Acts 8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum. Acts 8:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. Acts 8:7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. Acts 8:8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. Acts 8:9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: Acts 8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. Acts 8:11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. Acts 8:12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. Acts 8:13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. Acts 8:14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Acts 8:15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: Acts 8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Acts 8:17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Acts 8:18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, Acts 8:19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: Acts 8:20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Acts 8:21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. Acts 8:22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. Acts 8:23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. Acts 8:24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. Acts 8:25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. Acts 8:26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.

Acts 8:27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem: Acts 8:28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Acts 8:29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. Acts 8:30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? Acts 8:31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. Acts 8:32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. Acts 8:33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. Acts 8:34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? Acts 8:35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. Acts 8:36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?

Acts 8:37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Acts 8:38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Acts 8:39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Acts 8:40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. Acts 9:1 Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, Acts 9:2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. Acts 9:3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo. Acts 9:4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Acts 9:5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. Acts 9:6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?

Acts 9:7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Acts 9:8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Acts 9:9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. Acts 9:10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. Acts 9:11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. Acts 9:12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) Acts 9:13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: Acts 9:14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. Acts 9:15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.

Acts 9:16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Acts 9:17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. Acts 9:18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est. Acts 9:19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. Acts 9:20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. Acts 9:21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? Acts 9:22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. Acts 9:23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. Acts 9:24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. Acts 9:25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

Acts 9:26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Acts 9:27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. Acts 9:28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. Acts 9:29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum. Acts 9:30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. Acts 9:31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. Acts 9:32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ. Acts 9:33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. Acts 9:34 Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. Acts 9:35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.

Acts 9:36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. Acts 9:37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. Acts 9:38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. Acts 9:39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. Acts 9:40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. Acts 9:41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. Acts 9:42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. Acts 9:43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. Acts 10:1 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, Acts 10:2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. Acts 10:3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. Acts 10:4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Acts 10:5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: Acts 10:6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. Acts 10:7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. Acts 10:8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. Acts 10:9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. Acts 10:10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: Acts 10:11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,