Rom 9:5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. Rom 9:6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: Rom 9:7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: Rom 9:8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Rom 9:9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. Rom 9:10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Rom 9:11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), Rom 9:12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, Rom 9:13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Rom 9:14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Rom 9:15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. Rom 9:16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Rom 9:17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
Rom 9:18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Rom 9:19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? Rom 9:20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? Rom 9:21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Rom 9:22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, Rom 9:23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. Rom 9:24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, Rom 9:25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Rom 9:26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. Rom 9:27 Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. Rom 9:28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: Rom 9:29 et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Rom 9:30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. Rom 9:31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. Rom 9:32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, Rom 9:33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. Rom 10:1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Rom 10:2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Rom 10:3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Rom 10:4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Rom 10:5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Rom 10:6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: Rom 10:7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Rom 10:8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Rom 10:9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Rom 10:10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Rom 10:11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. Rom 10:12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Rom 10:13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Rom 10:14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? Rom 10:15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Rom 10:16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Rom 10:17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Rom 10:18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Rom 10:19 Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. Rom 10:20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. Rom 10:21 Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. Rom 11:1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: Rom 11:2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: Rom 11:3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. Rom 11:4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Rom 11:5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Rom 11:6 Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Rom 11:7 Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: Rom 11:8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Rom 11:9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. Rom 11:10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. Rom 11:11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. Rom 11:12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? Rom 11:13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, Rom 11:14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Rom 11:15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? Rom 11:16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. Rom 11:17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, Rom 11:18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
Rom 11:19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Rom 11:20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. Rom 11:21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. Rom 11:22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. Rom 11:23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Rom 11:24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? Rom 11:25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, Rom 11:26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. Rom 11:27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. Rom 11:28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. Rom 11:29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
Rom 11:30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: Rom 11:31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. Rom 11:32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Rom 11:33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Rom 11:34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Rom 11:35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Rom 11:36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. Rom 12:1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Rom 12:2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Rom 12:3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Rom 12:4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: Rom 12:5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Rom 12:6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, Rom 12:7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, Rom 12:8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Rom 12:9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: Rom 12:10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: Rom 12:11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: Rom 12:12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: Rom 12:13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. Rom 12:14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. Rom 12:15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: Rom 12:16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: Rom 12:17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Rom 12:18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: Rom 12:19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. Rom 12:20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Rom 12:21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Rom 13:1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Rom 13:2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: Rom 13:3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: Rom 13:4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. Rom 13:5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Rom 13:6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Rom 13:7 Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Rom 13:8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Rom 13:9 Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. Rom 13:10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. Rom 13:11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Rom 13:12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Rom 13:13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: Rom 13:14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Rom 14:1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Rom 14:2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Rom 14:3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.
Rom 14:4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. Rom 14:5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Rom 14:6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Rom 14:7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Rom 14:8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Rom 14:9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. Rom 14:10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Rom 14:11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Rom 14:12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Rom 14:13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Rom 14:14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. Rom 14:15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Rom 14:16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Rom 14:17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: Rom 14:18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Rom 14:19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. Rom 14:20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. Rom 14:21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Rom 14:22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Rom 14:23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. Rom 15:1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Rom 15:2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Rom 15:3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Rom 15:4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Rom 15:5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: Rom 15:6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. Rom 15:7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Rom 15:8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: Rom 15:9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Rom 15:10 Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. Rom 15:11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. Rom 15:12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Rom 15:13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
Rom 15:14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. Rom 15:15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, Rom 15:16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. Rom 15:17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Rom 15:18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: Rom 15:19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Rom 15:20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: Rom 15:21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. Rom 15:22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Rom 15:23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: Rom 15:24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Rom 15:25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. Rom 15:26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Rom 15:27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. Rom 15:28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. Rom 15:29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Rom 15:30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, Rom 15:31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, Rom 15:32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. Rom 15:33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Rom 16:1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: Rom 16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. Rom 16:3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu Rom 16:4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), Rom 16:5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. Rom 16:6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. Rom 16:7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. Rom 16:8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Rom 16:9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. Rom 16:10 Salutate Apellen probum in Christo. Rom 16:11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. Rom 16:12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. Rom 16:13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
Rom 16:14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. Rom 16:15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. Rom 16:16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. Rom 16:17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Rom 16:18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Rom 16:19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Rom 16:20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Rom 16:21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. Rom 16:22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. Rom 16:23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. Rom 16:24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Rom 16:25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti Rom 16:26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, Rom 16:27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
1Cor 1:1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, 1Cor 1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. 1Cor 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 1Cor 1:4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: 1Cor 1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 1Cor 1:6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 1Cor 1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 1Cor 1:8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 1Cor 1:9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. 1Cor 1:10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. 1Cor 1:11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. 1Cor 1:12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. 1Cor 1:13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
1Cor 1:14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: 1Cor 1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 1Cor 1:16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 1Cor 1:17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. 1Cor 1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 1Cor 1:19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 1Cor 1:20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 1Cor 1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 1Cor 1:22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: 1Cor 1:23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 1Cor 1:24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: 1Cor 1:25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
1Cor 1:26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: 1Cor 1:27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: 1Cor 1:28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: 1Cor 1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. 1Cor 1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: 1Cor 1:31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. 1Cor 2:1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. 1Cor 2:2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 1Cor 2:3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: 1Cor 2:4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: 1Cor 2:5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. 1Cor 2:6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: 1Cor 2:7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, 1Cor 2:8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. 1Cor 2:9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: 1Cor 2:10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 1Cor 2:11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. 1Cor 2:12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: 1Cor 2:13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. 1Cor 2:14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. 1Cor 2:15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. 1Cor 2:16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
1Cor 3:1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, 1Cor 3:2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. 1Cor 3:3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 1Cor 3:4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? 1Cor 3:5 ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. 1Cor 3:6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. 1Cor 3:7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. 1Cor 3:8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. 1Cor 3:9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. 1Cor 3:10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. 1Cor 3:11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. 1Cor 3:12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, 1Cor 3:13 uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. 1Cor 3:14 Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. 1Cor 3:15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 1Cor 3:16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 1Cor 3:17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 1Cor 3:18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. 1Cor 3:19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. 1Cor 3:20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. 1Cor 3:21 Nemo itaque glorietur in hominibus. 1Cor 3:22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: 1Cor 3:23 vos autem Christi: Christus autem Dei. 1Cor 4:1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 1Cor 4:2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
1Cor 4:3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. 1Cor 4:4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. 1Cor 4:5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. 1Cor 4:6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. 1Cor 4:7 Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 1Cor 4:8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. 1Cor 4:9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. 1Cor 4:10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. 1Cor 4:11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, 1Cor 4:12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: 1Cor 4:13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. 1Cor 4:14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. 1Cor 4:15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. 1Cor 4:16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 1Cor 4:17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. 1Cor 4:18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 1Cor 4:19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. 1Cor 4:20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. 1Cor 4:21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? 1Cor 5:1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
1Cor 5:2 Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 1Cor 5:3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, 1Cor 5:4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, 1Cor 5:5 tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. 1Cor 5:6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? 1Cor 5:7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 1Cor 5:8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis. 1Cor 5:9 Scripsi vobis in epistola: Ne commisceamini fornicariis: 1Cor 5:10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. 1Cor 5:11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
1Cor 5:12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? 1Cor 5:13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. 1Cor 6:1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? 1Cor 6:2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? 1Cor 6:3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? 1Cor 6:4 Sæcularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. 1Cor 6:5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? 1Cor 6:6 Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? 1Cor 6:7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? 1Cor 6:8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. 1Cor 6:9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,