2Cor 1:1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. 2Cor 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2Cor 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 2Cor 1:4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. 2Cor 1:5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. 2Cor 1:6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: 2Cor 1:7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 2Cor 1:8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. 2Cor 1:9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: 2Cor 1:10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, 2Cor 1:11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. 2Cor 1:12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. 2Cor 1:13 Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, 2Cor 1:14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. 2Cor 1:15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: 2Cor 1:16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. 2Cor 1:17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? 2Cor 1:18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. 2Cor 1:19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
2Cor 1:20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. 2Cor 1:21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: 2Cor 1:22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. 2Cor 1:23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. 2Cor 2:1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2Cor 2:2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? 2Cor 2:3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 2Cor 2:4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. 2Cor 2:5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. 2Cor 2:6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: 2Cor 2:7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 2Cor 2:8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 2Cor 2:9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. 2Cor 2:10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 2Cor 2:11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. 2Cor 2:12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 2Cor 2:13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. 2Cor 2:14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: 2Cor 2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: 2Cor 2:16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? 2Cor 2:17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. 2Cor 3:1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis?
2Cor 3:2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: 2Cor 3:3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. 2Cor 3:4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: 2Cor 3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: 2Cor 3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 2Cor 3:7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 2Cor 3:8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 2Cor 3:9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. 2Cor 3:10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 2Cor 3:11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. 2Cor 3:12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: 2Cor 3:13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 2Cor 3:14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), 2Cor 3:15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 2Cor 3:16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 2Cor 3:17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 2Cor 3:18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. 2Cor 4:1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, 2Cor 4:2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. 2Cor 4:3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: 2Cor 4:4 in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
2Cor 4:5 Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: 2Cor 4:6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. 2Cor 4:7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. 2Cor 4:8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: 2Cor 4:9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: 2Cor 4:10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. 2Cor 4:11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. 2Cor 4:12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. 2Cor 4:13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: 2Cor 4:14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. 2Cor 4:15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
2Cor 4:16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. 2Cor 4:17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, 2Cor 4:18 non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt. 2Cor 5:1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. 2Cor 5:2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: 2Cor 5:3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur. 2Cor 5:4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. 2Cor 5:5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. 2Cor 5:6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino 2Cor 5:7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): 2Cor 5:8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
2Cor 5:9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. 2Cor 5:10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. 2Cor 5:11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. 2Cor 5:12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. 2Cor 5:13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. 2Cor 5:14 Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: 2Cor 5:15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 2Cor 5:16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. 2Cor 5:17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. 2Cor 5:18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, 2Cor 5:19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 2Cor 5:20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 2Cor 5:21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. 2Cor 6:1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2Cor 6:2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. 2Cor 6:3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: 2Cor 6:4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 2Cor 6:5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, 2Cor 6:6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 2Cor 6:7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, 2Cor 6:8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: 2Cor 6:9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: 2Cor 6:10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. 2Cor 6:11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. 2Cor 6:12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: 2Cor 6:13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 2Cor 6:14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? 2Cor 6:15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? 2Cor 6:16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. 2Cor 6:17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 2Cor 6:18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. 2Cor 7:1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2Cor 7:2 Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. 2Cor 7:3 Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. 2Cor 7:4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. 2Cor 7:5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores. 2Cor 7:6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. 2Cor 7:7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. 2Cor 7:8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, 2Cor 7:9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. 2Cor 7:10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
2Cor 7:11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. 2Cor 7:12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis 2Cor 7:13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: 2Cor 7:14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, 2Cor 7:15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum. 2Cor 7:16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. 2Cor 8:1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: 2Cor 8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: 2Cor 8:3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, 2Cor 8:4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 2Cor 8:5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, 2Cor 8:6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. 2Cor 8:7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. 2Cor 8:8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. 2Cor 8:9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. 2Cor 8:10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: 2Cor 8:11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 2Cor 8:12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. 2Cor 8:13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. 2Cor 8:14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: 2Cor 8:15 Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. 2Cor 8:16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 2Cor 8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 2Cor 8:18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: 2Cor 8:19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: 2Cor 8:20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. 2Cor 8:21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
2Cor 8:22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, 2Cor 8:23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 2Cor 8:24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. 2Cor 9:1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. 2Cor 9:2 Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos. 2Cor 9:3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: 2Cor 9:4 ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. 2Cor 9:5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. 2Cor 9:6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
2Cor 9:7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. 2Cor 9:8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, 2Cor 9:9 sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi. 2Cor 9:10 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ: 2Cor 9:11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. 2Cor 9:12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, 2Cor 9:13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, 2Cor 9:14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. 2Cor 9:15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. 2Cor 10:1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
2Cor 10:2 Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. 2Cor 10:3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. 2Cor 10:4 Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, 2Cor 10:5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, 2Cor 10:6 et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. 2Cor 10:7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 2Cor 10:8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. 2Cor 10:9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas: 2Cor 10:10 quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: 2Cor 10:11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.
2Cor 10:12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. 2Cor 10:13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. 2Cor 10:14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. 2Cor 10:15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, 2Cor 10:16 etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. 2Cor 10:17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. 2Cor 10:18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. 2Cor 11:1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: 2Cor 11:2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. 2Cor 11:3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
2Cor 11:4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. 2Cor 11:5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. 2Cor 11:6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. 2Cor 11:7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? 2Cor 11:8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 2Cor 11:9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 2Cor 11:10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. 2Cor 11:11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit. 2Cor 11:12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 2Cor 11:13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 2Cor 11:14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
2Cor 11:15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. 2Cor 11:16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 2Cor 11:17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. 2Cor 11:18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. 2Cor 11:19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 2Cor 11:20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. 2Cor 11:21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: 2Cor 11:22 Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. 2Cor 11:23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. 2Cor 11:24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. 2Cor 11:25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 2Cor 11:26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: 2Cor 11:27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, 2Cor 11:28 præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 2Cor 11:29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 2Cor 11:30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. 2Cor 11:31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. 2Cor 11:32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: 2Cor 11:33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. 2Cor 12:1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. 2Cor 12:2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. 2Cor 12:3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: 2Cor 12:4 quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. 2Cor 12:5 Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. 2Cor 12:6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. 2Cor 12:7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. 2Cor 12:8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: 2Cor 12:9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. 2Cor 12:10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. 2Cor 12:11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: 2Cor 12:12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
2Cor 12:13 Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. 2Cor 12:14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. 2Cor 12:15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. 2Cor 12:16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. 2Cor 12:17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos? 2Cor 12:18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? 2Cor 12:19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. 2Cor 12:20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: 2Cor 12:21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. 2Cor 13:1 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2Cor 13:2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. 2Cor 13:3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? 2Cor 13:4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. 2Cor 13:5 Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. 2Cor 13:6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. 2Cor 13:7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. 2Cor 13:8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
2Cor 13:9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. 2Cor 13:10 Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. 2Cor 13:11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. 2Cor 13:12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. 2Cor 13:13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
Gal 1:1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: Gal 1:2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. Gal 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, Gal 1:4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, Gal 1:5 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. Gal 1:6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: Gal 1:7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Gal 1:8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Gal 1:9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Gal 1:10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Gal 1:11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: Gal 1:12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Gal 1:13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, Gal 1:14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. Gal 1:15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, Gal 1:16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, Gal 1:17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: Gal 1:18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: Gal 1:19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Gal 1:20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Gal 1:21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. Gal 1:22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: Gal 1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: Gal 1:24 et in me clarificabant Deum. Gal 2:1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
Gal 2:2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Gal 2:3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: Gal 2:4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Gal 2:5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: Gal 2:6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Gal 2:7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis Gal 2:8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): Gal 2:9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: