SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 12 of 125

Lev 19:20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. Lev 19:21 Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem: Lev 19:22 orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. Lev 19:23 Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Lev 19:24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. Lev 19:25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. Lev 19:26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Lev 19:27 Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. Lev 19:28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. Lev 19:29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Lev 19:30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.

Lev 19:31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. Lev 19:32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. Lev 19:33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: Lev 19:34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. Lev 19:35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Lev 19:36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. Lev 19:37 Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. Lev 20:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 20:2 Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. Lev 20:3 Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.

Lev 20:4 Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: Lev 20:5 ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. Lev 20:6 Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Lev 20:7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. Lev 20:8 Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. Lev 20:9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. Lev 20:10 Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. Lev 20:11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. Lev 20:12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. Lev 20:13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.

Lev 20:14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. Lev 20:15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. Lev 20:16 Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. Lev 20:17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. Lev 20:18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. Lev 20:19 Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. Lev 20:20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. Lev 20:21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.

Lev 20:22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. Lev 20:23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. Lev 20:24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. Lev 20:25 Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. Lev 20:26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. Lev 20:27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. Lev 21:1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, Lev 21:2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, Lev 21:3 et sorore virgine quæ non est nupta viro: Lev 21:4 sed nec in principe populi sui contaminabitur. Lev 21:5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. Lev 21:6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Lev 21:7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, Lev 21:8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. Lev 21:9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. Lev 21:10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: Lev 21:11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. Lev 21:12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. Lev 21:13 Virginem ducet uxorem: Lev 21:14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: Lev 21:15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum. Lev 21:16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 21:17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, Lev 21:18 nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, Lev 21:19 si fracto pede, si manu, Lev 21:20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. Lev 21:21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: Lev 21:22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, Lev 21:23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. Lev 21:24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata. Lev 22:1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 22:2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. Lev 22:3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. Lev 22:4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, Lev 22:5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus, Lev 22:6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua, Lev 22:7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. Lev 22:8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus. Lev 22:9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. Lev 22:10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.

Lev 22:11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis. Lev 22:12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur. Lev 22:13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. Lev 22:14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. Lev 22:15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: Lev 22:16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos. Lev 22:17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 22:18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, Lev 22:19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris: Lev 22:20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.

Lev 22:21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. Lev 22:22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. Lev 22:23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. Lev 22:24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. Lev 22:25 De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. Lev 22:26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 22:27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. Lev 22:28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. Lev 22:29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, Lev 22:30 eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. Lev 22:31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

Lev 22:32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, Lev 22:33 et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus. Lev 23:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 23:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. Lev 23:3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. Lev 23:4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. Lev 23:5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: Lev 23:6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. Lev 23:7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, Lev 23:8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. Lev 23:9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 23:10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem: Lev 23:11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. Lev 23:12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. Lev 23:13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. Lev 23:14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. Lev 23:15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, Lev 23:16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino Lev 23:17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.

Lev 23:18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. Lev 23:19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. Lev 23:20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. Lev 23:21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. Lev 23:22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. Lev 23:23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 23:24 Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: Lev 23:25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. Lev 23:26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 23:27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Lev 23:28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Lev 23:29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: Lev 23:30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. Lev 23:31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. Lev 23:32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. Lev 23:33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 23:34 Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. Lev 23:35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. Lev 23:36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.

Lev 23:37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: Lev 23:38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. Lev 23:39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. Lev 23:40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. Lev 23:41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, Lev 23:42 et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, Lev 23:43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. Lev 23:44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël. Lev 24:1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 24:2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, Lev 24:3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. Lev 24:4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. Lev 24:5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: Lev 24:6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: Lev 24:7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. Lev 24:8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: Lev 24:9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. Lev 24:10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. Lev 24:11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

Lev 24:12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. Lev 24:13 Qui locutus est ad Moysen, Lev 24:14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. Lev 24:15 Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; Lev 24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Lev 24:17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. Lev 24:18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. Lev 24:19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: Lev 24:20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Lev 24:21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. Lev 24:22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. Lev 24:23 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. Lev 25:1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: Lev 25:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. Lev 25:3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: Lev 25:4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. Lev 25:5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: Lev 25:6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: Lev 25:7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. Lev 25:8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: Lev 25:9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. Lev 25:10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: Lev 25:11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, Lev 25:12 ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis. Lev 25:13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. Lev 25:14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, Lev 25:15 et juxta supputationem frugum vendet tibi. Lev 25:16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. Lev 25:17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. Lev 25:18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, Lev 25:19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. Lev 25:20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? Lev 25:21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: Lev 25:22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. Lev 25:23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: Lev 25:24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. Lev 25:25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. Lev 25:26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, Lev 25:27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. Lev 25:28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. Lev 25:29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. Lev 25:30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. Lev 25:31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.

Lev 25:32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi: Lev 25:33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. Lev 25:34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. Lev 25:35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, Lev 25:36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Lev 25:37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. Lev 25:38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. Lev 25:39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, Lev 25:40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te, Lev 25:41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. Lev 25:42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: Lev 25:43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. Lev 25:44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: Lev 25:45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: Lev 25:46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. Lev 25:47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: Lev 25:48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, Lev 25:49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, Lev 25:50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. Lev 25:51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: Lev 25:52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, Lev 25:53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.

Lev 25:54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. Lev 25:55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. Lev 26:1 Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. Lev 26:2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. Lev 26:3 Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, Lev 26:4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. Lev 26:5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. Lev 26:6 Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Lev 26:7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Lev 26:8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. Lev 26:9 Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.

Lev 26:10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Lev 26:11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Lev 26:12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. Lev 26:13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. Lev 26:14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, Lev 26:15 si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum: Lev 26:16 ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. Lev 26:17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. Lev 26:18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, Lev 26:19 et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam.

Lev 26:20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. Lev 26:21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra: Lev 26:22 immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. Lev 26:23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: Lev 26:24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra, Lev 26:25 inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, Lev 26:26 postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. Lev 26:27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me: Lev 26:28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra: Lev 26:29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. Lev 26:30 Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, Lev 26:31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. Lev 26:32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. Lev 26:33 Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. Lev 26:34 Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ: quando fueritis Lev 26:35 in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea. Lev 26:36 Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, Lev 26:37 et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. Lev 26:38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. Lev 26:39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: Lev 26:40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.

Lev 26:41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. Lev 26:42 Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: Lev 26:43 quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. Lev 26:44 Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, Lev 26:45 et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. Lev 27:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 27:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium.

Lev 27:3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii: Lev 27:4 si mulier, triginta. Lev 27:5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem. Lev 27:6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres. Lev 27:7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. Lev 27:8 Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. Lev 27:9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, Lev 27:10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. Lev 27:11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem: Lev 27:12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. Lev 27:13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem. Lev 27:14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: Lev 27:15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. Lev 27:16 Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. Lev 27:17 Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur. Lev 27:18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. Lev 27:19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum. Lev 27:20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. Lev 27:21 Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. Lev 27:22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, Lev 27:23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino.

Lev 27:24 In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. Lev 27:25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. Lev 27:26 Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. Lev 27:27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. Lev 27:28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: Lev 27:29 et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. Lev 27:30 Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. Lev 27:31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. Lev 27:32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.