Jas 1:16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Jas 1:17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Jas 1:18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Jas 1:19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Jas 1:20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Jas 1:21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Jas 1:22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. Jas 1:23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: Jas 1:24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Jas 1:25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. Jas 1:26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Jas 1:27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Jas 2:1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. Jas 2:2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, Jas 2:3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: Jas 2:4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Jas 2:5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? Jas 2:6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Jas 2:7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Jas 2:8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: Jas 2:9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Jas 2:10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Jas 2:11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. Jas 2:12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. Jas 2:13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. Jas 2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? Jas 2:15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, Jas 2:16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? Jas 2:17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Jas 2:18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Jas 2:19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. Jas 2:20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
Jas 2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? Jas 2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? Jas 2:23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. Jas 2:24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? Jas 2:25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? Jas 2:26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. Jas 3:1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. Jas 3:2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. Jas 3:3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. Jas 3:4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. Jas 3:5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
Jas 3:6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. Jas 3:7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: Jas 3:8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. Jas 3:9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Jas 3:10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. Jas 3:11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Jas 3:12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Jas 3:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Jas 3:14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: Jas 3:15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. Jas 3:16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
Jas 3:17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. Jas 3:18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. Jas 4:1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? Jas 4:2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. Jas 4:3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. Jas 4:4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. Jas 4:5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? Jas 4:6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Jas 4:7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. Jas 4:8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. Jas 4:9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
Jas 4:10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Jas 4:11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Jas 4:12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Jas 4:13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: Jas 4:14 qui ignoratis quid erit in crastino. Jas 4:15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. Jas 4:16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. Jas 4:17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Jas 5:1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. Jas 5:2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Jas 5:3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Jas 5:4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. Jas 5:5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. Jas 5:6 Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis. Jas 5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Jas 5:8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. Jas 5:9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. Jas 5:10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. Jas 5:11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Jas 5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. Jas 5:13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. Jas 5:14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: Jas 5:15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. Jas 5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. Jas 5:17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Jas 5:18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Jas 5:19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: Jas 5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
1Pet 1:1 Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, 1Pet 1:2 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. 1Pet 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, 1Pet 1:4 in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, 1Pet 1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 1Pet 1:6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: 1Pet 1:7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: 1Pet 1:8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: 1Pet 1:9 reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. 1Pet 1:10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: 1Pet 1:11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 1Pet 1:12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. 1Pet 1:13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: 1Pet 1:14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: 1Pet 1:15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 1Pet 1:16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. 1Pet 1:17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 1Pet 1:18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: 1Pet 1:19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: 1Pet 1:20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 1Pet 1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: 1Pet 1:22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 1Pet 1:23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: 1Pet 1:24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. 1Pet 1:25 Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. 1Pet 2:1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, 1Pet 2:2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: 1Pet 2:3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. 1Pet 2:4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 1Pet 2:5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. 1Pet 2:6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
1Pet 2:7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, 1Pet 2:8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. 1Pet 2:9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. 1Pet 2:10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 1Pet 2:11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, 1Pet 2:12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. 1Pet 2:13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: 1Pet 2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 1Pet 2:15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 1Pet 2:16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
1Pet 2:17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. 1Pet 2:18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. 1Pet 2:19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. 1Pet 2:20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. 1Pet 2:21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: 1Pet 2:22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 1Pet 2:23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: 1Pet 2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. 1Pet 2:25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. 1Pet 3:1 Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: 1Pet 3:2 considerantes in timore castam conversationem vestram.
1Pet 3:3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: 1Pet 3:4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 1Pet 3:5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. 1Pet 3:6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. 1Pet 3:7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. 1Pet 3:8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: 1Pet 3:9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. 1Pet 3:10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. 1Pet 3:11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: 1Pet 3:12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.
1Pet 3:13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? 1Pet 3:14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. 1Pet 3:15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. 1Pet 3:16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 1Pet 3:17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. 1Pet 3:18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 1Pet 3:19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: 1Pet 3:20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. 1Pet 3:21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
1Pet 3:22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. 1Pet 4:1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: 1Pet 4:2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 1Pet 4:3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. 1Pet 4:4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. 1Pet 4:5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. 1Pet 4:6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. 1Pet 4:7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. 1Pet 4:8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. 1Pet 4:9 Hospitales invicem sine murmuratione. 1Pet 4:10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
1Pet 4:11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. 1Pet 4:12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: 1Pet 4:13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. 1Pet 4:14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. 1Pet 4:15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. 1Pet 4:16 Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: 1Pet 4:17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? 1Pet 4:18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? 1Pet 4:19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. 1Pet 5:1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: 1Pet 5:2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: 1Pet 5:3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. 1Pet 5:4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. 1Pet 5:5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 1Pet 5:6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: 1Pet 5:7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 1Pet 5:8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: 1Pet 5:9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. 1Pet 5:10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 1Pet 5:11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
1Pet 5:12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. 1Pet 5:13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. 1Pet 5:14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
============================================================ II Peter ============================================================ 2Pet 1:1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. 2Pet 1:2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: 2Pet 1:3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, 2Pet 1:4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. 2Pet 1:5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 2Pet 1:6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 2Pet 1:7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 2Pet 1:8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 2Pet 1:9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 2Pet 1:10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. 2Pet 1:11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
2Pet 1:12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. 2Pet 1:13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: 2Pet 1:14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 2Pet 1:15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 2Pet 1:16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. 2Pet 1:17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. 2Pet 1:18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 2Pet 1:19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 2Pet 1:20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
2Pet 1:21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. 2Pet 2:1 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. 2Pet 2:2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: 2Pet 2:3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. 2Pet 2:4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. 2Pet 2:5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. 2Pet 2:6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: 2Pet 2:7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: 2Pet 2:8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
2Pet 2:9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. 2Pet 2:10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: 2Pet 2:11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. 2Pet 2:12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, 2Pet 2:13 percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, 2Pet 2:14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: 2Pet 2:15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: 2Pet 2:16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. 2Pet 2:17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
2Pet 2:18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: 2Pet 2:19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. 2Pet 2:20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. 2Pet 2:21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. 2Pet 2:22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti. 2Pet 3:1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: 2Pet 3:2 ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. 2Pet 3:3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, 2Pet 3:4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
2Pet 3:5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: 2Pet 3:6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. 2Pet 3:7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. 2Pet 3:8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 2Pet 3:9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. 2Pet 3:10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. 2Pet 3:11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, 2Pet 3:12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? 2Pet 3:13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. 2Pet 3:14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: 2Pet 3:15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, 2Pet 3:16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. 2Pet 3:17 Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate: 2Pet 3:18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.