SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 16 of 125

Num 26:29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. Num 26:30 Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum: Num 26:31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum: Num 26:32 et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum. Num 26:33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. Num 26:34 Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. Num 26:35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum. Num 26:36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. Num 26:37 Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. Num 26:38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum: Num 26:39 Supham, a quo familia Suphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum. Num 26:40 Filii Bela: Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum: de Noëman, familia Noëmanitarum. Num 26:41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti. Num 26:42 Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas. Num 26:43 Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti. Num 26:44 Filii Aser per cognationes suas: Jemna, a quo familia Jemnaitarum: Jessui, a quo familia Jessuitarum: Brie, a quo familia Brieitarum. Num 26:45 Filii Brie: Heber, a quo familia Heberitarum: et Melchiel, a quo familia Melchielitarum. Num 26:46 Nomen autem filiæ Aser fuit Sara. Num 26:47 Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. Num 26:48 Filii Nephthali per cognationes suas: Jesiel, a quo familia Jesielitarum: Guni, a quo familia Gunitarum: Num 26:49 Jeser, a quo familia Jeseritarum: Sellem, a quo familia Sellemitarum.

Num 26:50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. Num 26:51 Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. Num 26:52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 26:53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. Num 26:54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: Num 26:55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. Num 26:56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores. Num 26:57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. Num 26:58 Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram: Num 26:59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. Num 26:60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar: Num 26:61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. Num 26:62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est. Num 26:63 Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho: Num 26:64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: Num 26:65 prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. Num 27:1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. Num 27:2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: Num 27:3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. Num 27:4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. Num 27:5 Qui dixit ad eum: Num 27:6 Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. Num 27:7 Ad filios autem Israël loqueris hæc: Num 27:8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. Num 27:9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Num 27:10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. Num 27:11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. Num 27:12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. Num 27:13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: Num 27:14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

Num 27:15 Cui respondit Moyses: Num 27:16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: Num 27:17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. Num 27:18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. Num 27:19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: Num 27:20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. Num 27:21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. Num 27:22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. Num 27:23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus. Num 28:1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Num 28:2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

Num 28:3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: Num 28:4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: Num 28:5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. Num 28:6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. Num 28:7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. Num 28:8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. Num 28:9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba: Num 28:10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. Num 28:11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, Num 28:12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: Num 28:13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

Num 28:14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. Num 28:15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. Num 28:16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, Num 28:17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. Num 28:18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. Num 28:19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: Num 28:20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, Num 28:21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. Num 28:22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, Num 28:23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. Num 28:24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

Num 28:25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. Num 28:26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. Num 28:27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: Num 28:28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, Num 28:29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, Num 28:30 qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus. Num 28:31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. Num 29:1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. Num 29:2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: Num 29:3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, Num 29:4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: Num 29:5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, Num 29:6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. Num 29:7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. Num 29:8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: Num 29:9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, Num 29:10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: Num 29:11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. Num 29:12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

Num 29:13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, Num 29:15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: Num 29:16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. Num 29:17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Num 29:20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Num 29:23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Num 29:26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Num 29:29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Num 29:32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: Num 29:33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Num 29:35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, Num 29:36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: Num 29:37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: Num 29:38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Num 29:39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. Num 30:1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. Num 30:2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus: Num 30:3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. Num 30:4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: Num 30:5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

Num 30:6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. Num 30:7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: Num 30:8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. Num 30:9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. Num 30:10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. Num 30:11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, Num 30:12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. Num 30:13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. Num 30:14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. Num 30:15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. Num 30:16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.

Num 30:17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. Num 31:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 31:2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. Num 31:3 Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Num 31:4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. Num 31:5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: Num 31:6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. Num 31:7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, Num 31:8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. Num 31:9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: Num 31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. Num 31:11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, Num 31:12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. Num 31:13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. Num 31:14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, Num 31:15 ait: Cur feminas reservastis? Num 31:16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? Num 31:17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: Num 31:18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis: Num 31:19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. Num 31:20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

Num 31:21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: Num 31:22 aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, Num 31:23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: Num 31:24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. Num 31:25 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Num 31:26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: Num 31:27 dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. Num 31:28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, Num 31:29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. Num 31:30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

Num 31:31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. Num 31:32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, Num 31:33 boum septuaginta duo millia, Num 31:34 asinorum sexaginta millia et mille: Num 31:35 animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. Num 31:36 Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: Num 31:37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque: Num 31:38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: Num 31:39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: Num 31:40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. Num 31:41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, Num 31:42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant. Num 31:43 De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, Num 31:44 et de bobus triginta sex millibus, Num 31:45 et de asinis triginta millibus quingentis, Num 31:46 et de hominibus sedecim millibus, Num 31:47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. Num 31:48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: Num 31:49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. Num 31:50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. Num 31:51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, Num 31:52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. Num 31:53 Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. Num 31:54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. Num 32:1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, Num 32:2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: Num 32:3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, Num 32:4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima, Num 32:5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Num 32:6 Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Num 32:7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? Num 32:8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? Num 32:9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. Num 32:10 Qui iratus juravit, dicens: Num 32:11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me, Num 32:12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.

Num 32:13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. Num 32:14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. Num 32:15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. Num 32:16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: Num 32:17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. Num 32:18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam: Num 32:19 nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. Num 32:20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: Num 32:21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, Num 32:22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. Num 32:23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. Num 32:24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete. Num 32:25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. Num 32:26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: Num 32:27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. Num 32:28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: Num 32:29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. Num 32:30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. Num 32:31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: Num 32:32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. Num 32:33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. Num 32:34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, Num 32:35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, Num 32:36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. Num 32:37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, Num 32:38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. Num 32:39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. Num 32:40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. Num 32:41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. Num 32:42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe. Num 33:1 Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, Num 33:2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. Num 33:3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, Num 33:4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), Num 33:5 castrametati sunt in Soccoth. Num 33:6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis. Num 33:7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. Num 33:8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. Num 33:9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt. Num 33:10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, Num 33:11 castrametati sunt in deserto Sin. Num 33:12 Unde egressi, venerunt in Daphca. Num 33:13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. Num 33:14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. Num 33:15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

Num 33:16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ. Num 33:17 Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth. Num 33:18 Et de Haseroth venerunt in Rethma. Num 33:19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. Num 33:20 Unde egressi venerunt in Lebna. Num 33:21 De Lebna castrametati sunt in Ressa. Num 33:22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. Num 33:23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. Num 33:24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. Num 33:25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. Num 33:26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. Num 33:27 De Thahath, castrametati sunt in Thare. Num 33:28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca. Num 33:29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. Num 33:30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. Num 33:31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. Num 33:32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. Num 33:33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. Num 33:34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. Num 33:35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. Num 33:36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.

Num 33:37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom. Num 33:38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, Num 33:39 cum esset annorum centum viginti trium. Num 33:40 Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. Num 33:41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. Num 33:42 Unde egressi, venerunt in Phunon. Num 33:43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. Num 33:44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum. Num 33:45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad. Num 33:46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. Num 33:47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. Num 33:48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. Num 33:49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. Num 33:50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen: Num 33:51 Præcipe filiis Israël, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, Num 33:52 disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, Num 33:53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, Num 33:54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. Num 33:55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ: Num 33:56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. Num 34:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 34:2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. Num 34:3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.

Num 34:4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. Num 34:5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur. Num 34:6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur. Num 34:7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, Num 34:8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada: Num 34:9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. Num 34:10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, Num 34:11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, Num 34:12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. Num 34:13 Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.

Num 34:14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, Num 34:15 id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. Num 34:16 Et ait Dominus ad Moysen: Num 34:17 Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, Num 34:18 et singuli principes de tribubus singulis, Num 34:19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. Num 34:20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud. Num 34:21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon. Num 34:22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. Num 34:23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. Num 34:24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. Num 34:25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach. Num 34:26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan. Num 34:27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. Num 34:28 De tribu Nephthali, Phedaël filius Ammiud. Num 34:29 Hi sunt, quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan. Num 35:1 Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: Num 35:2 Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis Num 35:3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: Num 35:4 quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. Num 35:5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. Num 35:6 De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, Num 35:7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. Num 35:8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. Num 35:9 Ait Dominus ad Moysen: Num 35:10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,