Gen 24:32 Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. Gen 24:33 Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. Gen 24:34 At ille: Servus, inquit, Abraham sum: Gen 24:35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. Gen 24:36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. Gen 24:37 Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito: Gen 24:38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. Gen 24:39 Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? Gen 24:40 Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. Gen 24:41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. Gen 24:42 Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, Gen 24:43 ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua: Gen 24:44 et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei. Gen 24:45 Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. Gen 24:46 Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. Gen 24:47 Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. Gen 24:48 Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. Gen 24:49 Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
Gen 24:50 Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. Gen 24:51 En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. Gen 24:52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. Gen 24:53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. Gen 24:54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum. Gen 24:55 Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. Gen 24:56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. Gen 24:57 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem. Gen 24:58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. Gen 24:59 Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, Gen 24:60 imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Gen 24:61 Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. Gen 24:62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: Gen 24:63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. Gen 24:64 Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, Gen 24:65 et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. Gen 24:66 Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. Gen 24:67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Gen 25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: Gen 25:2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Gen 25:3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. Gen 25:4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. Gen 25:5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: Gen 25:6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. Gen 25:7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. Gen 25:8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. Gen 25:9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, Gen 25:10 quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. Gen 25:11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. Gen 25:12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et Gen 25:13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, Gen 25:14 Masma quoque, et Duma, et Massa, Gen 25:15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. Gen 25:16 Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Gen 25:17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. Gen 25:18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. Gen 25:19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: Gen 25:20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. Gen 25:21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. Gen 25:22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. Gen 25:23 Qui respondens ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Gen 25:24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. Gen 25:25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. Gen 25:26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Gen 25:27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Gen 25:28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. Gen 25:29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, Gen 25:30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. Gen 25:31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Gen 25:32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? Gen 25:33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. Gen 25:34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. Gen 26:1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. Gen 26:2 Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, Gen 26:3 et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Gen 26:4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, Gen 26:5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. Gen 26:6 Mansit itaque Isaac in Geraris. Gen 26:7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. Gen 26:8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. Gen 26:9 Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. Gen 26:10 Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: Gen 26:11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. Gen 26:12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
Gen 26:13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: Gen 26:14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, Gen 26:15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: Gen 26:16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. Gen 26:17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi, Gen 26:18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. Gen 26:19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. Gen 26:20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. Gen 26:21 Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. Gen 26:22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. Gen 26:23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, Gen 26:24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. Gen 26:25 Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. Gen 26:26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, Gen 26:27 locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? Gen 26:28 Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, Gen 26:29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. Gen 26:30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum Gen 26:31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. Gen 26:32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. Gen 26:33 Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
Gen 26:34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: Gen 26:35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. Gen 27:1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. Gen 27:2 Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. Gen 27:3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, Gen 27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Gen 27:5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, Gen 27:6 dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: Gen 27:7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. Gen 27:8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: Gen 27:9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: Gen 27:10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Gen 27:11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: Gen 27:12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. Gen 27:13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. Gen 27:14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. Gen 27:15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: Gen 27:16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: Gen 27:17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. Gen 27:18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? Gen 27:19 Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. Gen 27:20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. Gen 27:21 Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
Gen 27:22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. Gen 27:23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, Gen 27:24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. Gen 27:25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, Gen 27:26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Gen 27:27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Gen 27:28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. Gen 27:29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Gen 27:30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, Gen 27:31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. Gen 27:32 Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. Gen 27:33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? Gen 27:34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. Gen 27:35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. Gen 27:36 At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? Gen 27:37 Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
Gen 27:38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, Gen 27:39 motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper, Gen 27:40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. Gen 27:41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Gen 27:42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. Gen 27:43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: Gen 27:44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, Gen 27:45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? Gen 27:46 Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. Gen 28:1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: Gen 28:2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Gen 28:3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. Gen 28:4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo. Gen 28:5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. Gen 28:6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: Gen 28:7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: Gen 28:8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus: Gen 28:9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth. Gen 28:10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
Gen 28:11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. Gen 28:12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, Gen 28:13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Gen 28:14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. Gen 28:15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi. Gen 28:16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Gen 28:17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. Gen 28:18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. Gen 28:19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.
Gen 28:20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, Gen 28:21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, Gen 28:22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. Gen 29:1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. Gen 29:2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. Gen 29:3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. Gen 29:4 Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. Gen 29:5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. Gen 29:6 Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. Gen 29:7 Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. Gen 29:8 Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
Gen 29:9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. Gen 29:10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. Gen 29:11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, Gen 29:12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. Gen 29:13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, Gen 29:14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, Gen 29:15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. Gen 29:16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. Gen 29:17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. Gen 29:18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. Gen 29:19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
Gen 29:20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Gen 29:21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. Gen 29:22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. Gen 29:23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, Gen 29:24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: Gen 29:25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? Gen 29:26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Gen 29:27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Gen 29:28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: Gen 29:29 cui pater servam Balam tradiderat. Gen 29:30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. Gen 29:31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Gen 29:32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. Gen 29:33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. Gen 29:34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. Gen 29:35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. Gen 30:1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. Gen 30:2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? Gen 30:3 At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. Gen 30:4 Deditque illi Balam in conjugium: quæ, Gen 30:5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. Gen 30:6 Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. Gen 30:7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, Gen 30:8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. Gen 30:9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. Gen 30:10 Qua post conceptum edente filium, Gen 30:11 dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. Gen 30:12 Peperit quoque Zelpha alterum. Gen 30:13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. Gen 30:14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. Gen 30:15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. Gen 30:16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. Gen 30:17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, Gen 30:18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
Gen 30:19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, Gen 30:20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. Gen 30:21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam. Gen 30:22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. Gen 30:23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. Gen 30:24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. Gen 30:25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. Gen 30:26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. Gen 30:27 Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: Gen 30:28 constitue mercedem tuam quam dem tibi. Gen 30:29 At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. Gen 30:30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Gen 30:31 Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. Gen 30:32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. Gen 30:33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. Gen 30:34 Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis. Gen 30:35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. Gen 30:36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus. Gen 30:37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
Gen 30:38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. Gen 30:39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. Gen 30:40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. Gen 30:41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: Gen 30:42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. Gen 30:43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. Gen 31:1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: Gen 31:2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, Gen 31:3 maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. Gen 31:4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, Gen 31:5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. Gen 31:6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. Gen 31:7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. Gen 31:8 Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. Gen 31:9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. Gen 31:10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. Gen 31:11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. Gen 31:12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
Gen 31:13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. Gen 31:14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? Gen 31:15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? Gen 31:16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. Gen 31:17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. Gen 31:18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. Gen 31:19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. Gen 31:20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. Gen 31:21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, Gen 31:22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. Gen 31:23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad.
Gen 31:24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Gen 31:25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. Gen 31:26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? Gen 31:27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? Gen 31:28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem Gen 31:29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. Gen 31:30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? Gen 31:31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. Gen 31:32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Gen 31:33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, Gen 31:34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, Gen 31:35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. Gen 31:36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, Gen 31:37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. Gen 31:38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: Gen 31:39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: Gen 31:40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. Gen 31:41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Gen 31:42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. Gen 31:43 Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? Gen 31:44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. Gen 31:45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: Gen 31:46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: Gen 31:47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. Gen 31:48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. Gen 31:49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, Gen 31:50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. Gen 31:51 Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,