SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 39 of 125

2Kgs 25:4 Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. 2Kgs 25:5 Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. 2Kgs 25:6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. 2Kgs 25:7 Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. 2Kgs 25:8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem. 2Kgs 25:9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni. 2Kgs 25:10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum. 2Kgs 25:11 Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ. 2Kgs 25:12 Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.

2Kgs 25:13 Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. 2Kgs 25:14 Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt. 2Kgs 25:15 Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ, 2Kgs 25:16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum. 2Kgs 25:17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum. 2Kgs 25:18 Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores. 2Kgs 25:19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.

2Kgs 25:20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. 2Kgs 25:21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. 2Kgs 25:22 Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. 2Kgs 25:23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum. 2Kgs 25:24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 2Kgs 25:25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. 2Kgs 25:26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos.

2Kgs 25:27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. 2Kgs 25:28 Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. 2Kgs 25:29 Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. 2Kgs 25:30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.

1Chr 1:1 Adam, Seth, Enos, 1Chr 1:2 Cainan, Malaleel, Jared, 1Chr 1:3 Henoch, Mathusale, Lamech, 1Chr 1:4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth. 1Chr 1:5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. 1Chr 1:6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. 1Chr 1:7 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. 1Chr 1:8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. 1Chr 1:9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. 1Chr 1:10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. 1Chr 1:11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, 1Chr 1:12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. 1Chr 1:13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, 1Chr 1:14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, 1Chr 1:15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. 1Chr 1:16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. 1Chr 1:17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. 1Chr 1:18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 1Chr 1:19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan. 1Chr 1:20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, 1Chr 1:21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 1Chr 1:22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon 1Chr 1:23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan. 1Chr 1:24 Sem, Arphaxad, Sale, 1Chr 1:25 Heber, Phaleg, Ragau, 1Chr 1:26 Serug, Nachor, Thare, 1Chr 1:27 Abram: iste est Abraham. 1Chr 1:28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 1Chr 1:29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 1Chr 1:30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 1Chr 1:31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis. 1Chr 1:32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. 1Chr 1:33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. 1Chr 1:34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. 1Chr 1:35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. 1Chr 1:36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 1Chr 1:37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 1Chr 1:38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 1Chr 1:39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

1Chr 1:40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison. 1Chr 1:41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. 1Chr 1:42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran. 1Chr 1:43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. 1Chr 1:44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. 1Chr 1:45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 1Chr 1:46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. 1Chr 1:47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 1Chr 1:48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. 1Chr 1:49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 1Chr 1:50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. 1Chr 1:51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 1Chr 1:52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 1Chr 1:53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 1Chr 1:54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom. 1Chr 2:1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, 1Chr 2:2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. 1Chr 2:3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. 1Chr 2:4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. 1Chr 2:5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul. 1Chr 2:6 Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. 1Chr 2:7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. 1Chr 2:8 Filii Ethan: Azarias. 1Chr 2:9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. 1Chr 2:10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. 1Chr 2:11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 1Chr 2:12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 1Chr 2:13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, 1Chr 2:14 quartum Nathanaël, quintum Raddai, 1Chr 2:15 sextum Asom, septimum David.

1Chr 2:16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres. 1Chr 2:17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. 1Chr 2:18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. 1Chr 2:19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. 1Chr 2:20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. 1Chr 2:21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. 1Chr 2:22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. 1Chr 2:23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad. 1Chr 2:24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ. 1Chr 2:25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 1Chr 2:26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

1Chr 2:27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. 1Chr 2:28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. 1Chr 2:29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. 1Chr 2:30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 1Chr 2:31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 1Chr 2:32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. 1Chr 2:33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. 1Chr 2:34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. 1Chr 2:35 Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. 1Chr 2:36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 1Chr 2:37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. 1Chr 2:38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, 1Chr 2:39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 1Chr 2:40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 1Chr 2:41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. 1Chr 2:42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. 1Chr 2:43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

1Chr 2:44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. 1Chr 2:45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. 1Chr 2:46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 1Chr 2:47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 1Chr 2:48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 1Chr 2:49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. 1Chr 2:50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. 1Chr 2:51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 1Chr 2:52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. 1Chr 2:53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. 1Chr 2:54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: 1Chr 2:55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

1Chr 3:1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, 1Chr 3:2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, 1Chr 3:3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. 1Chr 3:4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. 1Chr 3:5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel: 1Chr 3:6 Jebaar quoque et Elisama, 1Chr 3:7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, 1Chr 3:8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: 1Chr 3:9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. 1Chr 3:10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, 1Chr 3:11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: 1Chr 3:12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham 1Chr 3:13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. 1Chr 3:14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.

1Chr 3:15 Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 1Chr 3:16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. 1Chr 3:17 Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, 1Chr 3:18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. 1Chr 3:19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: 1Chr 3:20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. 1Chr 3:21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. 1Chr 3:22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. 1Chr 3:23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. 1Chr 3:24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. 1Chr 4:1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. 1Chr 4:2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi. 1Chr 4:3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.

1Chr 4:4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. 1Chr 4:5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. 1Chr 4:6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara. 1Chr 4:7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. 1Chr 4:8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. 1Chr 4:9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. 1Chr 4:10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. 1Chr 4:11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 1Chr 4:12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. 1Chr 4:13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. 1Chr 4:14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.

1Chr 4:15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. 1Chr 4:16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. 1Chr 4:17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. 1Chr 4:18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. 1Chr 4:19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. 1Chr 4:20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. 1Chr 4:21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. 1Chr 4:22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera. 1Chr 4:23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi. 1Chr 4:24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. 1Chr 4:25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. 1Chr 4:26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.

1Chr 4:27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. 1Chr 4:28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, 1Chr 4:29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 1Chr 4:30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, 1Chr 4:31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David. 1Chr 4:32 Villæ quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. 1Chr 4:33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. 1Chr 4:34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, 1Chr 4:35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, 1Chr 4:36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, 1Chr 4:37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. 1Chr 4:38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. 1Chr 4:39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.

1Chr 4:40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. 1Chr 4:41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. 1Chr 4:42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: 1Chr 4:43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. 1Chr 5:1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. 1Chr 5:2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) 1Chr 5:3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. 1Chr 5:4 Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, 1Chr 5:5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, 1Chr 5:6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 1Chr 5:7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. 1Chr 5:8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. 1Chr 5:9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. 1Chr 5:10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. 1Chr 5:11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: 1Chr 5:12 Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. 1Chr 5:13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. 1Chr 5:14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. 1Chr 5:15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.

1Chr 5:16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. 1Chr 5:17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. 1Chr 5:18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. 1Chr 5:19 Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab 1Chr 5:20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 1Chr 5:21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. 1Chr 5:22 Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. 1Chr 5:23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.

1Chr 5:24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. 1Chr 5:25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. 1Chr 5:26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. 1Chr 6:1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. 1Chr 6:2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. 1Chr 6:3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 1Chr 6:4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. 1Chr 6:5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 1Chr 6:6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 1Chr 6:7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 1Chr 6:8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, 1Chr 6:9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, 1Chr 6:10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. 1Chr 6:11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 1Chr 6:12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 1Chr 6:13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, 1Chr 6:14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. 1Chr 6:15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. 1Chr 6:16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. 1Chr 6:17 Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. 1Chr 6:18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 1Chr 6:19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. 1Chr 6:20 Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, 1Chr 6:21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. 1Chr 6:22 Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, 1Chr 6:23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, 1Chr 6:24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. 1Chr 6:25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth 1Chr 6:26 et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, 1Chr 6:27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. 1Chr 6:28 Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. 1Chr 6:29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, 1Chr 6:30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. 1Chr 6:31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: 1Chr 6:32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. 1Chr 6:33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, 1Chr 6:34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, 1Chr 6:35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, 1Chr 6:36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, 1Chr 6:37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, 1Chr 6:38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. 1Chr 6:39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, 1Chr 6:40 filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ, 1Chr 6:41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, 1Chr 6:42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, 1Chr 6:43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. 1Chr 6:44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, 1Chr 6:45 filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, 1Chr 6:46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer, 1Chr 6:47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. 1Chr 6:48 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. 1Chr 6:49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. 1Chr 6:50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, 1Chr 6:51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, 1Chr 6:52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, 1Chr 6:53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. 1Chr 6:54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.

1Chr 6:55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum: 1Chr 6:56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. 1Chr 6:57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, 1Chr 6:58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, 1Chr 6:59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. 1Chr 6:60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. 1Chr 6:61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. 1Chr 6:62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. 1Chr 6:63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. 1Chr 6:64 Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum: 1Chr 6:65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, 1Chr 6:66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. 1Chr 6:67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, 1Chr 6:68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, 1Chr 6:69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. 1Chr 6:70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. 1Chr 6:71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. 1Chr 6:72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, 1Chr 6:73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. 1Chr 6:74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, 1Chr 6:75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. 1Chr 6:76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.

1Chr 6:77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus: 1Chr 6:78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, 1Chr 6:79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. 1Chr 6:80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, 1Chr 6:81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis. 1Chr 7:1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. 1Chr 7:2 Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. 1Chr 7:3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes. 1Chr 7:4 Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. 1Chr 7:5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

1Chr 7:6 Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres. 1Chr 7:7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. 1Chr 7:8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor. 1Chr 7:9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. 1Chr 7:10 Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar: 1Chr 7:11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. 1Chr 7:12 Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. 1Chr 7:13 Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala. 1Chr 7:14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. 1Chr 7:15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.

1Chr 7:16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. 1Chr 7:17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. 1Chr 7:18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. 1Chr 7:19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. 1Chr 7:20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad, 1Chr 7:21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. 1Chr 7:22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. 1Chr 7:23 Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: 1Chr 7:24 filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. 1Chr 7:25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 1Chr 7:26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, 1Chr 7:27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. 1Chr 7:28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus. 1Chr 7:29 Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. 1Chr 7:30 Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. 1Chr 7:31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. 1Chr 7:32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. 1Chr 7:33 Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat. 1Chr 7:34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. 1Chr 7:35 Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. 1Chr 7:36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, 1Chr 7:37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. 1Chr 7:38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara. 1Chr 7:39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.