Tob 11:11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. Tob 11:12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. Tob 11:13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. Tob 11:14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. Tob 11:15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus: statimque visum recepit. Tob 11:16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. Tob 11:17 Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. Tob 11:18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. Tob 11:19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. Tob 11:20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. Tob 11:21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Tob 12:1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? Tob 12:2 Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus? Tob 12:3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare? Tob 12:4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. Tob 12:5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere. Tob 12:6 Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Tob 12:7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Tob 12:8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere: Tob 12:9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam. Tob 12:10 Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. Tob 12:11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. Tob 12:12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Tob 12:13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Tob 12:14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. Tob 12:15 Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Tob 12:16 Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. Tob 12:17 Dixitque eis angelus: Pax vobis: nolite timere. Tob 12:18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi. Tob 12:19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. Tob 12:20 Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
Tob 12:21 Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. Tob 12:22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. Tob 13:1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum: Tob 13:2 quoniam tu flagellas, et salvas; deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam. Tob 13:3 Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum: Tob 13:4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. Tob 13:5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Tob 13:6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. Tob 13:7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. Tob 13:8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. Tob 13:9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
Tob 13:10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi. Tob 13:11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. Tob 13:12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. Tob 13:13 Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te. Tob 13:14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt: Tob 13:15 nomen enim magnum invocabunt in te. Tob 13:16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te. Tob 13:17 Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. Tob 13:18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. Tob 13:19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. Tob 13:20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
Tob 13:21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. Tob 13:22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur. Tob 13:23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen. Tob 14:1 Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. Tob 14:2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. Tob 14:3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. Tob 14:4 Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. Tob 14:5 In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis: Tob 14:6 Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. Tob 14:7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, Tob 14:8 et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea: Tob 14:9 et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël. Tob 14:10 Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi: Tob 14:11 et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. Tob 14:12 Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: Tob 14:13 video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. Tob 14:14 Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos: Tob 14:15 invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. Tob 14:16 Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
Tob 14:17 Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Jdt 1:1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, Jdt 1:2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. Jdt 1:3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: Jdt 1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. Jdt 1:5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum Jdt 1:6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. Jdt 1:7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, Jdt 1:8 et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, Jdt 1:9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. Jdt 1:10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: Jdt 1:11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.
Jdt 1:12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. Jdt 2:1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. Jdt 2:2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: Jdt 2:3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. Jdt 2:4 Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ, Jdt 2:5 et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum. Jdt 2:6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. Jdt 2:7 Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. Jdt 2:8 Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. Jdt 2:9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
Jdt 2:10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. Jdt 2:11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis: qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ. Jdt 2:12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ: ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. Jdt 2:13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon. Jdt 2:14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: Jdt 2:15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum. Jdt 2:16 Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. Jdt 2:17 Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: Jdt 2:18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
Jdt 3:1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ: qui venientes ad Holofernem, dixerunt: Jdt 3:2 Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur. Jdt 3:3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt: Jdt 3:4 sint omnia nostra sub lege tua. Jdt 3:5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus. Jdt 3:6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. Jdt 3:7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. Jdt 3:8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. Jdt 3:9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, Jdt 3:10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.
Jdt 3:11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: Jdt 3:12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. Jdt 3:13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. Jdt 3:14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, Jdt 3:15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ. Jdt 4:1 Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. Jdt 4:2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. Jdt 4:3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium: Jdt 4:4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ. Jdt 4:5 Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat, Jdt 4:6 ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. Jdt 4:7 Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. Jdt 4:8 Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. Jdt 4:9 Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: Jdt 4:10 et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus. Jdt 4:11 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos, Jdt 4:12 dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. Jdt 4:13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: Jdt 4:14 sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod cœpistis. Jdt 4:15 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, Jdt 4:16 ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. Jdt 4:17 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël. Jdt 5:1 Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent: Jdt 5:2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, Jdt 5:3 et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum: quæ etiam sit virtus eorum, aut quæ sit multitudo eorum, vel quis rex militiæ illorum: Jdt 5:4 et quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? Jdt 5:5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Jdt 5:6 Populus iste ex progenie Chaldæorum est. Jdt 5:7 Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum. Jdt 5:8 Deserentes itaque cæremonias patrum suorum, quæ in multitudine deorum erant, Jdt 5:9 unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. Jdt 5:10 Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis. Jdt 5:11 Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, Jdt 5:12 fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. Jdt 5:13 In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret.
Jdt 5:14 Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. Jdt 5:15 Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt. Jdt 5:16 Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. Jdt 5:17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. Jdt 5:18 Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium. Jdt 5:19 Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi. Jdt 5:20 Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt: Jdt 5:21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. Jdt 5:22 Nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
Jdt 5:23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. Jdt 5:24 Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ. Jdt 5:25 Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ. Jdt 5:26 Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: Jdt 5:27 Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ? Jdt 5:28 Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur: Jdt 5:29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et præter ipsum alius non est. Jdt 6:1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: Jdt 6:2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, Jdt 6:3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet: Jdt 6:4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. Jdt 6:5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. Jdt 6:6 Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. Jdt 6:7 Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. Jdt 6:8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.
Jdt 6:9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. Jdt 6:10 Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. Jdt 6:11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. Jdt 6:12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, Jdt 6:13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est. Jdt 6:14 Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, Jdt 6:15 dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. Jdt 6:16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, Jdt 6:17 dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. Jdt 6:18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. Jdt 6:19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. Jdt 6:20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. Jdt 6:21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël. Jdt 7:1 Holofernes autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam. Jdt 7:2 Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis.
Jdt 7:3 Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. Jdt 7:4 Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum. Jdt 7:5 Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte. Jdt 7:6 Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat, aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi præcepit aquæductum illorum. Jdt 7:7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. Jdt 7:8 Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti.
Jdt 7:9 Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. Jdt 7:10 Et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes. Jdt 7:11 Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie. Jdt 7:12 Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce Jdt 7:13 dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. Jdt 7:14 Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna. Jdt 7:15 Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. Jdt 7:16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.
Jdt 7:17 Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. Jdt 7:18 Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes: Jdt 7:19 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus. Jdt 7:20 Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, Jdt 7:21 ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum? Jdt 7:22 Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent, Jdt 7:23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. Jdt 7:24 Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. Jdt 7:25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis.
Jdt 8:1 Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, Jdt 8:2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ: Jdt 8:3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. Jdt 8:4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. Jdt 8:5 Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, Jdt 8:6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël. Jdt 8:7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. Jdt 8:8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. Jdt 8:9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.
Jdt 8:10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? Jdt 8:11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum? Jdt 8:12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. Jdt 8:13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. Jdt 8:14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus: Jdt 8:15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. Jdt 8:16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi Jdt 8:17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: Jdt 8:18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, Jdt 8:19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum.
Jdt 8:20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. Jdt 8:21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. Jdt 8:22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Jdt 8:23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Jdt 8:24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, Jdt 8:25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. Jdt 8:26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur, Jdt 8:27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
Jdt 8:28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. Jdt 8:29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. Jdt 8:30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis, Jdt 8:31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. Jdt 8:32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël. Jdt 8:33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. Jdt 8:34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt. Jdt 9:1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: Jdt 9:2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: Jdt 9:3 et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. Jdt 9:4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. Jdt 9:5 Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. Jdt 9:6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. Jdt 9:7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. Jdt 9:8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. Jdt 9:9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, Jdt 9:10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. Jdt 9:11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. Jdt 9:12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: