SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 59 of 125

Ps 105:41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Ps 105:42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; Ps 105:43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. Ps 105:44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. Ps 105:45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: Ps 105:46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. Ps 105:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Ps 105:48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat. Ps 106:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps 106:2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, Ps 106:3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. Ps 106:4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. Ps 106:5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Ps 106:6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; Ps 106:7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Ps 106:8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Ps 106:9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Ps 106:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. Ps 106:11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. Ps 106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. Ps 106:13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ps 106:14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. Ps 106:15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Ps 106:16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Ps 106:17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. Ps 106:18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Ps 106:19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ps 106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

Ps 106:21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Ps 106:22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. Ps 106:23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: Ps 106:24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Ps 106:25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. Ps 106:26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. Ps 106:27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Ps 106:28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. Ps 106:29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. Ps 106:30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Ps 106:31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Ps 106:32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Ps 106:33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; Ps 106:34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

Ps 106:35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Ps 106:36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: Ps 106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Ps 106:38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. Ps 106:39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. Ps 106:40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. Ps 106:41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. Ps 106:42 Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. Ps 106:43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini? Ps 107:1 Canticum Psalmi, ipsi David. Ps 107:2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. Ps 107:3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. Ps 107:4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus: Ps 107:5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Ps 107:6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua: Ps 107:7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Ps 107:8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. Ps 107:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus; Ps 107:10 Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. Ps 107:11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? Ps 107:12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? Ps 107:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. Ps 107:14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Ps 108:1 In finem. Psalmus David. Ps 108:2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Ps 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. Ps 108:4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. Ps 108:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Ps 108:6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Ps 108:7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. Ps 108:8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Ps 108:9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Ps 108:10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Ps 108:11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Ps 108:12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. Ps 108:13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus. Ps 108:14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. Ps 108:15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: Ps 108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, Ps 108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. Ps 108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. Ps 108:19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. Ps 108:20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

Ps 108:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Ps 108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Ps 108:23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. Ps 108:24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Ps 108:25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Ps 108:26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam. Ps 108:27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. Ps 108:28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur. Ps 108:29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. Ps 108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum: Ps 108:31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Ps 109:1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ps 109:2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. Ps 109:3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.

Ps 109:4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ps 109:5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges. Ps 109:6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. Ps 109:7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput. Ps 110:1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. Ps 110:2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. Ps 110:3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. Ps 110:4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Ps 110:5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. Ps 110:6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, Ps 110:7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. Ps 110:8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. Ps 110:9 Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. Ps 110:10 Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

Ps 111:1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. Ps 111:2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. Ps 111:3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. Ps 111:4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus. Ps 111:5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: Ps 111:6 quia in æternum non commovebitur. Ps 111:7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, Ps 111:8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. Ps 111:9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. Ps 111:10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit. Ps 112:1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. Ps 112:2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. Ps 112:3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Ps 112:4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. Ps 112:5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, Ps 112:6 et humilia respicit in cælo et in terra? Ps 112:7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: Ps 112:8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Ps 112:9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem. Ps 113:1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, Ps 113:2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. Ps 113:3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. Ps 113:4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Ps 113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? Ps 113:6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? Ps 113:7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: Ps 113:8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Ps 113:9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: Ps 113:10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Ps 113:11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit. Ps 113:12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Ps 113:13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

Ps 113:14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. Ps 113:15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. Ps 113:16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Ps 113:17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. Ps 113:18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. Ps 113:19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. Ps 113:20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. Ps 113:21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. Ps 113:22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Ps 113:23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. Ps 113:24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum. Ps 113:25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: Ps 113:26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. Ps 114:1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. Ps 114:2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

Ps 114:3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, Ps 114:4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. Ps 114:5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. Ps 114:6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. Ps 114:7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: Ps 114:8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. Ps 114:9 Placebo Domino in regione vivorum. Ps 115:1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. Ps 115:2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Ps 115:3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Ps 115:4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Ps 115:5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. Ps 115:6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Ps 115:7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: Ps 115:8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Ps 115:9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; Ps 115:10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Ps 116:1 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. Ps 116:2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum. Ps 117:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps 117:2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps 117:3 Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps 117:4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps 117:5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Ps 117:6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo. Ps 117:7 Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. Ps 117:8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. Ps 117:9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Ps 117:10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Ps 117:11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Ps 117:12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Ps 117:13 Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.

Ps 117:14 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Ps 117:15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Ps 117:16 Dextera Domini fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem. Ps 117:17 Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. Ps 117:18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Ps 117:19 Aperite mihi portas justitiæ: ingressus in eas confitebor Domino. Ps 117:20 Hæc porta Domini: justi intrabunt in eam. Ps 117:21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Ps 117:22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. Ps 117:23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Ps 117:24 Hæc est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et lætemur in ea. Ps 117:25 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. Ps 117:26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. Ps 117:27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. Ps 117:28 Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

Ps 117:29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Ps 118:1 Alleluja. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Ps 118:2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. Ps 118:3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. Ps 118:4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Ps 118:5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. Ps 118:6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Ps 118:7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. Ps 118:8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. Ps 118:9 In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. Ps 118:10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Ps 118:11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Ps 118:12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. Ps 118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Ps 118:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Ps 118:15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Ps 118:16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

Ps 118:17 Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. Ps 118:18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Ps 118:19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Ps 118:20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Ps 118:21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. Ps 118:22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. Ps 118:23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Ps 118:24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. Ps 118:25 Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Ps 118:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. Ps 118:27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. Ps 118:28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. Ps 118:29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. Ps 118:30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. Ps 118:31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. Ps 118:32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Ps 118:33 Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. Ps 118:34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Ps 118:35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Ps 118:36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Ps 118:37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. Ps 118:38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Ps 118:39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. Ps 118:40 Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me. Ps 118:41 Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. Ps 118:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Ps 118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. Ps 118:44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. Ps 118:45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. Ps 118:46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Ps 118:47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

Ps 118:48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. Ps 118:49 Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Ps 118:50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. Ps 118:51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi. Ps 118:52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. Ps 118:53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Ps 118:54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. Ps 118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Ps 118:56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. Ps 118:57 Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Ps 118:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. Ps 118:59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ps 118:60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Ps 118:61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. Ps 118:62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.

Ps 118:63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Ps 118:64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me. Ps 118:65 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Ps 118:66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Ps 118:67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. Ps 118:68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Ps 118:69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Ps 118:70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. Ps 118:71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Ps 118:72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. Ps 118:73 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. Ps 118:74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. Ps 118:75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Ps 118:76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Ps 118:77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.

Ps 118:78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. Ps 118:79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. Ps 118:80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Ps 118:81 Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. Ps 118:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Ps 118:83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. Ps 118:84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? Ps 118:85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Ps 118:86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. Ps 118:87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. Ps 118:88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. Ps 118:89 In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. Ps 118:90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Ps 118:91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Ps 118:92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.

Ps 118:93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Ps 118:94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. Ps 118:95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi. Ps 118:96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Ps 118:97 Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est. Ps 118:98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. Ps 118:99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Ps 118:100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. Ps 118:101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Ps 118:102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. Ps 118:103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo. Ps 118:104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. Ps 118:105 Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ps 118:106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. Ps 118:107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. Ps 118:108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.

Ps 118:109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. Ps 118:110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. Ps 118:111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. Ps 118:112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. Ps 118:113 Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Ps 118:114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. Ps 118:115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Ps 118:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Ps 118:117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Ps 118:118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. Ps 118:119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua. Ps 118:120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Ps 118:121 Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me. Ps 118:122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. Ps 118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.

Ps 118:124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Ps 118:125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Ps 118:126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. Ps 118:127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. Ps 118:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui. Ps 118:129 Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. Ps 118:130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Ps 118:131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. Ps 118:132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. Ps 118:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. Ps 118:134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. Ps 118:135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Ps 118:136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Ps 118:137 Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Ps 118:138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

Ps 118:139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Ps 118:140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Ps 118:141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus. Ps 118:142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. Ps 118:143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est. Ps 118:144 Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam. Ps 118:145 Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Ps 118:146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua. Ps 118:147 Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. Ps 118:148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Ps 118:149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. Ps 118:150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. Ps 118:151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. Ps 118:152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. Ps 118:153 Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

Ps 118:154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Ps 118:155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. Ps 118:156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me. Ps 118:157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. Ps 118:158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. Ps 118:159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. Ps 118:160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. Ps 118:161 Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Ps 118:162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Ps 118:163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. Ps 118:164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. Ps 118:165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ps 118:166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. Ps 118:167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Ps 118:168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

Ps 118:169 Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. Ps 118:170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. Ps 118:171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. Ps 118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. Ps 118:173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. Ps 118:174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Ps 118:175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. Ps 118:176 Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Ps 119:1 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Ps 119:2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Ps 119:3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Ps 119:4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. Ps 119:5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; Ps 119:6 multum incola fuit anima mea. Ps 119:7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Ps 120:1 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Ps 120:2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. Ps 120:3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Ps 120:4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. Ps 120:5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. Ps 120:6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ps 120:7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus. Ps 120:8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum. Ps 121:1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Ps 121:2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. Ps 121:3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Ps 121:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. Ps 121:5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Ps 121:6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. Ps 121:7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Ps 121:8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. Ps 121:9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. Ps 122:1 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.

Ps 122:2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Ps 122:3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; Ps 122:4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Ps 123:1 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, Ps 123:2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, Ps 123:3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, Ps 123:4 forsitan aqua absorbuisset nos; Ps 123:5 torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Ps 123:6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Ps 123:7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Ps 123:8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram. Ps 124:1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat Ps 124:2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Ps 124:3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, Ps 124:4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Ps 124:5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël! Ps 125:1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Ps 125:2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. Ps 125:3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes. Ps 125:4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Ps 125:5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. Ps 125:6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Ps 126:1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Ps 126:2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, Ps 126:3 ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris. Ps 126:4 Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum. Ps 126:5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. Ps 127:1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Ps 127:2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Ps 127:3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. Ps 127:4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Ps 127:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. Ps 127:6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël. Ps 128:1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël; Ps 128:2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Ps 128:3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. Ps 128:4 Dominus justus concidit cervices peccatorum. Ps 128:5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Ps 128:6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit: Ps 128:7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.