Prov 20:2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. Prov 20:3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. Prov 20:4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. Prov 20:5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. Prov 20:6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? Prov 20:7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. Prov 20:8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. Prov 20:9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? Prov 20:10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. Prov 20:11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. Prov 20:12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. Prov 20:13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. Prov 20:14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. Prov 20:15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
Prov 20:16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. Prov 20:17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. Prov 20:18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. Prov 20:19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. Prov 20:20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris: Prov 20:21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Prov 20:22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. Prov 20:23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona. Prov 20:24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? Prov 20:25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Prov 20:26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Prov 20:27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. Prov 20:28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. Prov 20:29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Prov 20:30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. Prov 21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. Prov 21:2 Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. Prov 21:3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. Prov 21:4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. Prov 21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est. Prov 21:6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. Prov 21:7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. Prov 21:8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. Prov 21:9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. Prov 21:10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. Prov 21:11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. Prov 21:12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. Prov 21:13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Prov 21:14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Prov 21:15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. Prov 21:16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. Prov 21:17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. Prov 21:18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. Prov 21:19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. Prov 21:20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. Prov 21:21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. Prov 21:22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. Prov 21:23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. Prov 21:24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Prov 21:25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. Prov 21:26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. Prov 21:27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. Prov 21:28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
Prov 21:29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. Prov 21:30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Prov 21:31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit. Prov 22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona. Prov 22:2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. Prov 22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. Prov 22:4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. Prov 22:5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis. Prov 22:6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Prov 22:7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. Prov 22:8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. Prov 22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium. Prov 22:10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
Prov 22:11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Prov 22:12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. Prov 22:13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum. Prov 22:14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. Prov 22:15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. Prov 22:16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. Prov 22:17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, Prov 22:18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: Prov 22:19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. Prov 22:20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: Prov 22:21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. Prov 22:22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta: Prov 22:23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. Prov 22:24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: Prov 22:25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. Prov 22:26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: Prov 22:27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? Prov 22:28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Prov 22:29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Prov 23:1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. Prov 23:2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. Prov 23:3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. Prov 23:4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. Prov 23:5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. Prov 23:6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: Prov 23:7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. Prov 23:8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. Prov 23:9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
Prov 23:10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: Prov 23:11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. Prov 23:12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. Prov 23:13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. Prov 23:14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. Prov 23:15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: Prov 23:16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. Prov 23:17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: Prov 23:18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. Prov 23:19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. Prov 23:20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: Prov 23:21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. Prov 23:22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. Prov 23:23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Prov 23:24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. Prov 23:25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. Prov 23:26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. Prov 23:27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Prov 23:28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Prov 23:29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Prov 23:30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Prov 23:31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, Prov 23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Prov 23:33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. Prov 23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. Prov 23:35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? Prov 24:1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: Prov 24:2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Prov 24:3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. Prov 24:4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. Prov 24:5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: Prov 24:6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. Prov 24:7 Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. Prov 24:8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: Prov 24:9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. Prov 24:10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. Prov 24:11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Prov 24:12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. Prov 24:13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. Prov 24:14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. Prov 24:15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. Prov 24:16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Prov 24:17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: Prov 24:18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Prov 24:19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios: Prov 24:20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. Prov 24:21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: Prov 24:22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? Prov 24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. Prov 24:24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. Prov 24:25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. Prov 24:26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet. Prov 24:27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. Prov 24:28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. Prov 24:29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum. Prov 24:30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: Prov 24:31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. Prov 24:32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. Prov 24:33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: Prov 24:34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. Prov 25:1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Prov 25:2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. Prov 25:3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. Prov 25:4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Prov 25:5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Prov 25:6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. Prov 25:7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. Prov 25:8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. Prov 25:9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: Prov 25:10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. Prov 25:11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Prov 25:12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. Prov 25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. Prov 25:14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Prov 25:15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. Prov 25:16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Prov 25:17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. Prov 25:18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Prov 25:19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, Prov 25:20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
Prov 25:21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: Prov 25:22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Prov 25:23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Prov 25:24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. Prov 25:25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. Prov 25:26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. Prov 25:27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. Prov 25:28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Prov 26:1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria. Prov 26:2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Prov 26:3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Prov 26:4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Prov 26:5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Prov 26:6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. Prov 26:7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. Prov 26:8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Prov 26:9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. Prov 26:10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. Prov 26:11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Prov 26:12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. Prov 26:13 Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. Prov 26:14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Prov 26:15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. Prov 26:16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Prov 26:17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius. Prov 26:18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, Prov 26:19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.
Prov 26:20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. Prov 26:21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. Prov 26:22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. Prov 26:23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. Prov 26:24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Prov 26:25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. Prov 26:26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. Prov 26:27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. Prov 26:28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. Prov 27:1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Prov 27:2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Prov 27:3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Prov 27:4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? Prov 27:5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
Prov 27:6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. Prov 27:7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Prov 27:8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum. Prov 27:9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. Prov 27:10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. Prov 27:11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. Prov 27:12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. Prov 27:13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. Prov 27:14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. Prov 27:15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. Prov 27:16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit. Prov 27:17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. Prov 27:18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
Prov 27:19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Prov 27:20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. Prov 27:22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Prov 27:23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera: Prov 27:24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. Prov 27:25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. Prov 27:26 Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium. Prov 27:27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis. Prov 28:1 Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Prov 28:3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. Prov 28:4 Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. Prov 28:5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. Prov 28:6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. Prov 28:7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. Prov 28:8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. Prov 28:9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. Prov 28:11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum. Prov 28:12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum. Prov 28:13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Prov 28:14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum. Prov 28:15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Prov 28:16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. Prov 28:17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. Prov 28:18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel. Prov 28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate. Prov 28:20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens. Prov 28:21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. Prov 28:22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Prov 28:23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. Prov 28:24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. Prov 28:25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur. Prov 28:26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Prov 28:27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Prov 28:28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi. Prov 29:1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Prov 29:2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. Prov 29:3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. Prov 29:4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. Prov 29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. Prov 29:6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. Prov 29:7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. Prov 29:8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. Prov 29:9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. Prov 29:10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. Prov 29:11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. Prov 29:12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Prov 29:13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. Prov 29:14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. Prov 29:15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. Prov 29:16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. Prov 29:17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. Prov 29:18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. Prov 29:19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Prov 29:20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. Prov 29:21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. Prov 29:22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. Prov 29:23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Prov 29:24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. Prov 29:25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Prov 29:26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. Prov 29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. Prov 30:1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: Prov 30:2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Prov 30:3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. Prov 30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Prov 30:5 Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. Prov 30:6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. Prov 30:7 Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar: Prov 30:8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, Prov 30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
Prov 30:10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. Prov 30:11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit; Prov 30:12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis; Prov 30:13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ; Prov 30:14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. Prov 30:15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. Prov 30:16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. Prov 30:17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ! Prov 30:18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: Prov 30:19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. Prov 30:20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. Prov 30:21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: Prov 30:22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo; Prov 30:23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. Prov 30:24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: Prov 30:25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi; Prov 30:26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum; Prov 30:27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas; Prov 30:28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. Prov 30:29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: Prov 30:30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum; Prov 30:31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei. Prov 30:32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. Prov 30:33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias. Prov 31:1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
Prov 31:2 Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? Prov 31:3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. Prov 31:4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; Prov 31:5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Prov 31:6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Prov 31:7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Prov 31:8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. Prov 31:9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. Prov 31:10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. Prov 31:11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Prov 31:12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. Prov 31:13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. Prov 31:14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Prov 31:15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Prov 31:16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Prov 31:17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Prov 31:18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. Prov 31:19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Prov 31:20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Prov 31:21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Prov 31:22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. Prov 31:23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Prov 31:24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. Prov 31:25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Prov 31:26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. Prov 31:27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. Prov 31:28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. Prov 31:29 Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. Prov 31:30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Prov 31:31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Eccl 1:1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. Eccl 1:2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Eccl 1:3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? Eccl 1:4 Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat. Eccl 1:5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, Eccl 1:6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Eccl 1:7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Eccl 1:8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Eccl 1:9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. Eccl 1:10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. Eccl 1:11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Eccl 1:12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; Eccl 1:13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Eccl 1:14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Eccl 1:15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Eccl 1:16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. Eccl 1:17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: Eccl 1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. Eccl 2:1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Eccl 2:2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Eccl 2:3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. Eccl 2:4 Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas; Eccl 2:5 feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus; Eccl 2:6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.