Sir 5:1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Sir 5:2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, Sir 5:3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Sir 5:4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. Sir 5:5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. Sir 5:6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: Sir 5:7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Sir 5:8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: Sir 5:9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Sir 5:10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. Sir 5:11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. Sir 5:12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
Sir 5:13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. Sir 5:14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Sir 5:15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. Sir 5:16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: Sir 5:17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Sir 5:18 Justifica pusillum et magnum similiter. Sir 6:1 Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. Sir 6:2 Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: Sir 6:3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. Sir 6:4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. Sir 6:5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. Sir 6:6 Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille.
Sir 6:7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei. Sir 6:8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Sir 6:9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. Sir 6:10 Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. Sir 6:11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. Sir 6:12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. Sir 6:13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende. Sir 6:14 Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Sir 6:15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Sir 6:16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum. Sir 6:17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. Sir 6:18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Sir 6:19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
Sir 6:20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. Sir 6:21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors. Sir 6:22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam. Sir 6:23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. Sir 6:24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. Sir 6:25 Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. Sir 6:26 Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. Sir 6:27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. Sir 6:28 Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: Sir 6:29 in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. Sir 6:30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: Sir 6:31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. Sir 6:32 Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.
Sir 6:33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris. Sir 6:34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. Sir 6:35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. Sir 6:36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Sir 6:37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi. Sir 7:1 Noli facere mala, et non te apprehendent: Sir 7:2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Sir 7:3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum. Sir 7:4 Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. Sir 7:5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. Sir 7:6 Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. Sir 7:7 Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: Sir 7:8 neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. Sir 7:9 Noli esse pusillanimis in animo tuo: Sir 7:10 exorare et facere eleemosynam ne despicias. Sir 7:11 Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. Sir 7:12 Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. Sir 7:13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. Sir 7:14 Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. Sir 7:15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. Sir 7:16 Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. Sir 7:17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. Sir 7:18 Memento iræ, quoniam non tardabit. Sir 7:19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. Sir 7:20 Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. Sir 7:21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. Sir 7:22 Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
Sir 7:23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. Sir 7:24 Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te. Sir 7:25 Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. Sir 7:26 Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Sir 7:27 Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam. Sir 7:28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo Sir 7:29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris: Sir 7:30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. Sir 7:31 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. Sir 7:32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. Sir 7:33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. Sir 7:34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. Sir 7:35 Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.
Sir 7:36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. Sir 7:37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. Sir 7:38 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Sir 7:39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. Sir 7:40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Sir 8:1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. Sir 8:2 Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: Sir 8:3 multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. Sir 8:4 Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. Sir 8:5 Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. Sir 8:6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. Sir 8:7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. Sir 8:8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. Sir 8:9 Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: Sir 8:10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. Sir 8:11 Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: Sir 8:12 quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. Sir 8:13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. Sir 8:14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. Sir 8:15 Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe. Sir 8:16 Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. Sir 8:17 Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat. Sir 8:18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. Sir 8:19 Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. Sir 8:20 Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. Sir 8:21 Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.
Sir 8:22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. Sir 9:1 Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam. Sir 9:2 Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. Sir 9:3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. Sir 9:4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. Sir 9:5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. Sir 9:6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam. Sir 9:7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. Sir 9:8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Sir 9:9 Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Sir 9:10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Sir 9:11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Sir 9:12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum: Sir 9:13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
Sir 9:14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. Sir 9:15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. Sir 9:16 Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. Sir 9:17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. Sir 9:18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. Sir 9:19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. Sir 9:20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. Sir 9:21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. Sir 9:22 Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio: Sir 9:23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. Sir 9:24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. Sir 9:25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit. Sir 10:1 Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Sir 10:2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Sir 10:3 Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. Sir 10:4 In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. Sir 10:5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. Sir 10:6 Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. Sir 10:7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. Sir 10:8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. Sir 10:9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? Sir 10:10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Sir 10:11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. Sir 10:12 Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. Sir 10:13 Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. Sir 10:14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: Sir 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. Sir 10:16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. Sir 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Sir 10:18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Sir 10:19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Sir 10:20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. Sir 10:21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. Sir 10:22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. Sir 10:23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. Sir 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. Sir 10:25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. Sir 10:26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Sir 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. Sir 10:28 Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. Sir 10:29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. Sir 10:30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Sir 10:31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. Sir 10:32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? Sir 10:33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. Sir 10:34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Sir 11:1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. Sir 11:2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Sir 11:3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
Sir 11:4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. Sir 11:5 Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema. Sir 11:6 Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Sir 11:7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. Sir 11:8 Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. Sir 11:9 De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. Sir 11:10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. Sir 11:11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. Sir 11:12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: Sir 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. Sir 11:14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: Sir 11:15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. Sir 11:16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. Sir 11:17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. Sir 11:18 Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius. Sir 11:19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: Sir 11:20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. Sir 11:21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. Sir 11:22 Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. Sir 11:23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. Sir 11:24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. Sir 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? Sir 11:26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? Sir 11:27 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum: Sir 11:28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
Sir 11:29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. Sir 11:30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Sir 11:31 Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. Sir 11:32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. Sir 11:33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Sir 11:34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. Sir 11:35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. Sir 11:36 Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis. Sir 12:1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Sir 12:2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. Sir 12:3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
Sir 12:4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. Sir 12:5 Da bono, et non receperis peccatorem. Sir 12:6 Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: Sir 12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Sir 12:8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. Sir 12:9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. Sir 12:10 Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: Sir 12:11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. Sir 12:12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. Sir 12:13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. Sir 12:14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit.
Sir 12:15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. Sir 12:16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Sir 12:17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. Sir 12:18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. Sir 12:19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum. Sir 13:1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. Sir 13:2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. Sir 13:3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. Sir 13:4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. Sir 13:5 Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. Sir 13:6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. Sir 13:7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? Sir 13:8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Sir 13:9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. Sir 13:10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris. Sir 13:11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. Sir 13:12 Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. Sir 13:13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. Sir 13:14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Sir 13:15 Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. Sir 13:16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: Sir 13:17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. Sir 13:18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. Sir 13:19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Sir 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. Sir 13:21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Sir 13:22 Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem?
Sir 13:23 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. Sir 13:24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. Sir 13:25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. Sir 13:26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. Sir 13:27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. Sir 13:28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Sir 13:29 Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. Sir 13:30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. Sir 13:31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Sir 13:32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. Sir 14:1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Sir 14:2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. Sir 14:3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum?
Sir 14:4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. Sir 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. Sir 14:6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. Sir 14:7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. Sir 14:8 Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. Sir 14:9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. Sir 14:10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. Sir 14:11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Sir 14:12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. Sir 14:13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Sir 14:14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. Sir 14:15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? Sir 14:16 Da et accipe, et justifica animam tuam.
Sir 14:17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Sir 14:18 Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Sir 14:19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. Sir 14:20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. Sir 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. Sir 14:22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: Sir 14:23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: Sir 14:24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: Sir 14:25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. Sir 14:26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. Sir 14:27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
Sir 15:1 Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: Sir 15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Sir 15:3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: Sir 15:4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, Sir 15:5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. Sir 15:6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. Sir 15:7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. Sir 15:8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. Sir 15:9 Non est speciosa laus in ore peccatoris, Sir 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. Sir 15:11 Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. Sir 15:12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
Sir 15:13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. Sir 15:14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: Sir 15:15 adjecit mandata et præcepta sua. Sir 15:16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Sir 15:17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. Sir 15:18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: Sir 15:19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. Sir 15:20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. Sir 15:21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi: Sir 15:22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. Sir 16:1 Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. Sir 16:2 Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. Sir 16:3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: Sir 16:4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Sir 16:5 Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur.
Sir 16:6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. Sir 16:7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. Sir 16:8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. Sir 16:9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. Sir 16:10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. Sir 16:11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. Sir 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. Sir 16:13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. Sir 16:14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. Sir 16:15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Sir 16:16 Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? Sir 16:17 in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
Sir 16:18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. Sir 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Sir 16:20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. Sir 16:21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? Sir 16:22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. Sir 16:23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. Sir 16:24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: Sir 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. Sir 16:26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
Sir 16:27 Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. Sir 16:28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: Sir 16:29 non sis incredibilis verbo illius. Sir 16:30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: Sir 16:31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. Sir 17:1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum: Sir 17:2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. Sir 17:3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. Sir 17:4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. Sir 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Sir 17:6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. Sir 17:7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum: Sir 17:8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus. Sir 17:9 Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.
Sir 17:10 Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. Sir 17:11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. Sir 17:12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. Sir 17:13 Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius. Sir 17:14 In unamquamque gentem præposuit rectorem: Sir 17:15 et pars Dei Israël facta est manifesta. Sir 17:16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. Sir 17:17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. Sir 17:18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. Sir 17:19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. Sir 17:20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. Sir 17:21 Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: Sir 17:22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
Sir 17:23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: Sir 17:24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. Sir 17:25 In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Sir 17:26 Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. Sir 17:27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. Sir 17:28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! Sir 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. Sir 17:30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. Sir 17:31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. Sir 18:1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. Sir 18:2 Quis sufficit enarrare opera illius? Sir 18:3 quis enim investigabit magnalia ejus? Sir 18:4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?