Isa 1:20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. Isa 1:21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. Isa 1:22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua. Isa 1:23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. Isa 1:24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Isa 1:25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. Isa 1:26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Isa 1:27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. Isa 1:28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur. Isa 1:29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis, Isa 1:30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isa 1:31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. Isa 2:1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. Isa 2:2 Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, Isa 2:3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Isa 2:4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. Isa 2:5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Isa 2:6 Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. Isa 2:7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
Isa 2:8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. Isa 2:9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis. Isa 2:10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Isa 2:11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. Isa 2:12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; Isa 2:13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, Isa 2:14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, Isa 2:15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, Isa 2:16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, Isa 2:17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa; Isa 2:18 et idola penitus conterentur; Isa 2:19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Isa 2:20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. Isa 2:21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Isa 2:22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. Isa 3:1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ; Isa 3:2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; Isa 3:3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. Isa 3:4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis; Isa 3:5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Isa 3:6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
Isa 3:7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. Isa 3:8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Isa 3:9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala! Isa 3:10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Isa 3:11 Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei. Isa 3:12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Isa 3:13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Isa 3:14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. Isa 3:15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.
Isa 3:16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; Isa 3:17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. Isa 3:18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, Isa 3:19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, Isa 3:20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, Isa 3:21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes, Isa 3:22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, Isa 3:23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra. Isa 3:24 Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Isa 3:25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. Isa 3:26 Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Isa 4:1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.
Isa 4:2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël. Isa 4:3 Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Isa 4:4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Isa 4:5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. Isa 4:6 Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. Isa 5:1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Isa 5:2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Isa 5:3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
Isa 5:4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? Isa 5:5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Isa 5:6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Isa 5:7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor. Isa 5:8 Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? Isa 5:9 In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. Isa 5:10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Isa 5:11 Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis!
Isa 5:12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Isa 5:13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Isa 5:14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. Isa 5:15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. Isa 5:16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. Isa 5:17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. Isa 5:18 Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum! Isa 5:19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud! Isa 5:20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum! Isa 5:21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Isa 5:22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! Isa 5:23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo! Isa 5:24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. Isa 5:25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Isa 5:26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. Isa 5:27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. Isa 5:28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. Isa 5:29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Isa 5:30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. Isa 6:1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. Isa 6:2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Isa 6:3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. Isa 6:4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. Isa 6:5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Isa 6:6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, Isa 6:7 et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Isa 6:8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
Isa 6:9 Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. Isa 6:10 Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Isa 6:11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. Isa 6:12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ. Isa 6:13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea. Isa 7:1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt Isa 7:2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
Isa 7:3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis; Isa 7:4 et dices ad eum: Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ; Isa 7:5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes: Isa 7:6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Isa 7:7 Hæc dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud; Isa 7:8 sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; Isa 7:9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis. Isa 7:10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: Isa 7:11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. Isa 7:12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Isa 7:13 Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
Isa 7:14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Isa 7:15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Isa 7:16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. Isa 7:17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. Isa 7:18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur; Isa 7:19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. Isa 7:20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. Isa 7:21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves, Isa 7:22 et præ ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
Isa 7:23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. Isa 7:24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra. Isa 7:25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Isa 8:1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. Isa 8:2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: Isa 8:3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: Isa 8:4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. Isa 8:5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: Isa 8:6 Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ: Isa 8:7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; Isa 8:8 et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel! Isa 8:9 Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. Isa 8:10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. Isa 8:11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: Isa 8:12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Isa 8:13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester: Isa 8:14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. Isa 8:15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Isa 8:16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Isa 8:17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. Isa 8:18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: Isa 8:19 et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? Isa 8:20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Isa 8:21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, Isa 8:22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. Isa 9:1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Isa 9:2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Isa 9:3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. Isa 9:4 Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
Isa 9:5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Isa 9:6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Isa 9:7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. Isa 9:8 Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. Isa 9:9 Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes: Isa 9:10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. Isa 9:11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet. Isa 9:12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Isa 9:13 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Isa 9:14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. Isa 9:15 Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. Isa 9:16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati. Isa 9:17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Isa 9:18 Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. Isa 9:19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet. Isa 9:20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam. Isa 9:21 In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Isa 10:1 Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, Isa 10:2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. Isa 10:3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, Isa 10:4 ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Isa 10:5 Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. Isa 10:6 Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Isa 10:7 Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Isa 10:8 Dicet enim: Isa 10:9 Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? Isa 10:10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. Isa 10:11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?
Isa 10:12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Isa 10:13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Isa 10:14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Isa 10:15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. Isa 10:16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. Isa 10:17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. Isa 10:18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus. Isa 10:19 Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
Isa 10:20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. Isa 10:21 Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. Isa 10:22 Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. Isa 10:23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. Isa 10:24 Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. Isa 10:25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. Isa 10:26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. Isa 10:27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. Isa 10:28 Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua. Isa 10:29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Isa 10:30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth. Isa 10:31 Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini. Isa 10:32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem. Isa 10:33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. Isa 10:34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet. Isa 11:1 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Isa 11:2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; Isa 11:3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; Isa 11:4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Isa 11:5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
Isa 11:6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Isa 11:7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas. Isa 11:8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. Isa 11:9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. Isa 11:10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. Isa 11:11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. Isa 11:12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ. Isa 11:13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.
Isa 11:14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. Isa 11:15 Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. Isa 11:16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti. Isa 12:1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. Isa 12:2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Isa 12:3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Isa 12:4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus. Isa 12:5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra. Isa 12:6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. Isa 13:1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.
Isa 13:2 Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. Isa 13:3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. Isa 13:4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli, Isa 13:5 venientibus de terra procul, a summitate cæli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. Isa 13:6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. Isa 13:7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, Isa 13:8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. Isa 13:9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. Isa 13:10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Isa 13:11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Isa 13:12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Isa 13:13 Super hoc cælum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. Isa 13:14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Isa 13:15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio; Isa 13:16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. Isa 13:17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint; Isa 13:18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. Isa 13:19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. Isa 13:20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. Isa 13:21 Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; Isa 13:22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis. Isa 14:1 Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. Isa 14:2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. Isa 14:3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, Isa 14:4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? Isa 14:5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, Isa 14:6 cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. Isa 14:7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit; Isa 14:8 abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Isa 14:9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. Isa 14:10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. Isa 14:11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Isa 14:12 Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? Isa 14:13 Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; Isa 14:14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo? Isa 14:15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. Isa 14:16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, Isa 14:17 qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? Isa 14:18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; Isa 14:19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. Isa 14:20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. Isa 14:21 Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. Isa 14:22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus; Isa 14:23 et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. Isa 14:24 Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, Isa 14:25 sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Isa 14:26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et hæc est manus extenta super universas gentes. Isa 14:27 Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?