SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 9 of 125

Exod 29:44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. Exod 29:45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, Exod 29:46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. Exod 30:1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, Exod 30:2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. Exod 30:3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, Exod 30:4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. Exod 30:5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis. Exod 30:6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. Exod 30:7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: Exod 30:8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

Exod 30:9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. Exod 30:10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. Exod 30:11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Exod 30:12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. Exod 30:13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. Exod 30:14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. Exod 30:15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. Exod 30:16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. Exod 30:17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Exod 30:18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, Exod 30:19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, Exod 30:20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, Exod 30:21 ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. Exod 30:22 Locutusque est Dominus ad Moysen, Exod 30:23 dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, Exod 30:24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: Exod 30:25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, Exod 30:26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, Exod 30:27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, Exod 30:28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet. Exod 30:29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. Exod 30:30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. Exod 30:31 Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

Exod 30:32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. Exod 30:33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. Exod 30:34 Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia: Exod 30:35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. Exod 30:36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. Exod 30:37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. Exod 30:38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. Exod 31:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Exod 31:2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, Exod 31:3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, Exod 31:4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære, Exod 31:5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. Exod 31:6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, Exod 31:7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, Exod 31:8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, Exod 31:9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, Exod 31:10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris: Exod 31:11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient. Exod 31:12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Exod 31:13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Exod 31:14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. Exod 31:15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

Exod 31:16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum Exod 31:17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. Exod 31:18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. Exod 32:1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. Exod 32:2 Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Exod 32:3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. Exod 32:4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Exod 32:5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.

Exod 32:6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Exod 32:7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Exod 32:8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Exod 32:9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: Exod 32:10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Exod 32:11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Exod 32:12 Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

Exod 32:13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Exod 32:14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. Exod 32:15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, Exod 32:16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. Exod 32:17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. Exod 32:18 Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. Exod 32:19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: Exod 32:20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. Exod 32:21 Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Exod 32:22 Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: Exod 32:23 dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. Exod 32:24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Exod 32:25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), Exod 32:26 et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: Exod 32:27 quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Exod 32:28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. Exod 32:29 Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. Exod 32:30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

Exod 32:31 Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, Exod 32:32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Exod 32:33 Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: Exod 32:34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Exod 32:35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. Exod 33:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: Exod 33:2 et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, Exod 33:3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via. Exod 33:4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. Exod 33:5 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

Exod 33:6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. Exod 33:7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. Exod 33:8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. Exod 33:9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, Exod 33:10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. Exod 33:11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Exod 33:12 Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

Exod 33:13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc. Exod 33:14 Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. Exod 33:15 Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto. Exod 33:16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? Exod 33:17 Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Exod 33:18 Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. Exod 33:19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Exod 33:20 Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. Exod 33:21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Exod 33:22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam: Exod 33:23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.

Exod 34:1 Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. Exod 34:2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Exod 34:3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. Exod 34:4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. Exod 34:5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. Exod 34:6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, Exod 34:7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. Exod 34:8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans Exod 34:9 ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. Exod 34:10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. Exod 34:11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. Exod 34:12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam: Exod 34:13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: Exod 34:14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator. Exod 34:15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. Exod 34:16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. Exod 34:17 Deos conflatiles non facies tibi.

Exod 34:18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. Exod 34:19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. Exod 34:20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. Exod 34:21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere. Exod 34:22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. Exod 34:23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. Exod 34:24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. Exod 34:25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. Exod 34:26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

Exod 34:27 Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. Exod 34:28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. Exod 34:29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. Exod 34:30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. Exod 34:31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, Exod 34:32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. Exod 34:33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. Exod 34:34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. Exod 34:35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. Exod 35:1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

Exod 35:2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. Exod 35:3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. Exod 35:4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: Exod 35:5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, Exod 35:6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, Exod 35:7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, Exod 35:8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, Exod 35:9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. Exod 35:10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: Exod 35:11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: Exod 35:12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: Exod 35:13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: Exod 35:14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: Exod 35:15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: Exod 35:16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: Exod 35:17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, Exod 35:18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: Exod 35:19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. Exod 35:20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, Exod 35:21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, Exod 35:22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Exod 35:23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, Exod 35:24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. Exod 35:25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, Exod 35:26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. Exod 35:27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, Exod 35:28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. Exod 35:29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. Exod 35:30 Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, Exod 35:31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, Exod 35:32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, Exod 35:33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, Exod 35:34 dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: Exod 35:35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

Exod 36:1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. Exod 36:2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, Exod 36:3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. Exod 36:4 Unde artifices venire compulsi, Exod 36:5 dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. Exod 36:6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, Exod 36:7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent. Exod 36:8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: Exod 36:9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum. Exod 36:10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

Exod 36:11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, Exod 36:12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. Exod 36:13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. Exod 36:14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: Exod 36:15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensuræ erant omnia saga: Exod 36:16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. Exod 36:17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. Exod 36:18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. Exod 36:19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. Exod 36:20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. Exod 36:21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. Exod 36:22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

Exod 36:23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, Exod 36:24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. Exod 36:25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, Exod 36:26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. Exod 36:27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, Exod 36:28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: Exod 36:29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: Exod 36:30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. Exod 36:31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, Exod 36:32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. Exod 36:33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

Exod 36:34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. Exod 36:35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum: Exod 36:36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. Exod 36:37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii: Exod 36:38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas. Exod 37:1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. Exod 37:2 Et fecit illi coronam auream per gyrum, Exod 37:3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. Exod 37:4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, Exod 37:5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

Exod 37:6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. Exod 37:7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: Exod 37:8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, Exod 37:9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. Exod 37:10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem. Exod 37:11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, Exod 37:12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. Exod 37:13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ Exod 37:14 contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. Exod 37:15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. Exod 37:16 Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

Exod 37:17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: Exod 37:18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera: Exod 37:19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. Exod 37:20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia: Exod 37:21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. Exod 37:22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. Exod 37:23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. Exod 37:24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis. Exod 37:25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua. Exod 37:26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

Exod 37:27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. Exod 37:28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. Exod 37:29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. Exod 38:1 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine: Exod 38:2 cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis. Exod 38:3 Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula. Exod 38:4 Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam, Exod 38:5 fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum: Exod 38:6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis: Exod 38:7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum. Exod 38:8 Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.

Exod 38:9 Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, Exod 38:10 columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. Exod 38:11 Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. Exod 38:12 In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. Exod 38:13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria: Exod 38:14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus: Exod 38:15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. Exod 38:16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. Exod 38:17 Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

Exod 38:18 Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. Exod 38:19 Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ. Exod 38:20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. Exod 38:21 Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis: Exod 38:22 quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat, Exod 38:23 juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. Exod 38:24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. Exod 38:25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.

Exod 38:26 Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. Exod 38:27 Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. Exod 38:28 De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. Exod 38:29 Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, Exod 38:30 ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent, Exod 38:31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum. Exod 39:1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. Exod 39:2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, Exod 39:3 opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, Exod 39:4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, Exod 39:5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

Exod 39:6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël: Exod 39:7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. Exod 39:8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: Exod 39:9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. Exod 39:10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. Exod 39:11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. Exod 39:12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus. Exod 39:13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. Exod 39:14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. Exod 39:15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo: Exod 39:16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, Exod 39:17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.