Jonah 4:11 et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?
Mic 1:1 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. Mic 1:2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. Mic 1:3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ. Mic 1:4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps. Mic 1:5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? Mic 1:6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. Mic 1:7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. Mic 1:8 Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum: Mic 1:9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. Mic 1:10 In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
Mic 1:11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. Mic 1:12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. Mic 1:13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël. Mic 1:14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël. Mic 1:15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël. Mic 1:16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. Mic 2:1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. Mic 2:2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus. Mic 2:3 Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est.
Mic 2:4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? Mic 2:5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini. Mic 2:6 Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio. Mic 2:7 Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? Mic 2:8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. Mic 2:9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. Mic 2:10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima. Mic 2:11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem; et erit super quem stillatur populus iste. Mic 2:12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te; in unum conducam reliquias Israël: pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum: tumultuabuntur a multitudine hominum.
Mic 2:13 Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. Mic 3:1 Et dixi: Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judicium, Mic 3:2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum; Mic 3:3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ? Mic 3:4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Mic 3:5 Hæc dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium. Mic 3:6 Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. Mic 3:7 Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
Mic 3:8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. Mic 3:9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis: Mic 3:10 qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Mic 3:11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. Mic 3:12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. Mic 4:1 Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi, Mic 4:2 et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Mic 4:3 Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. Mic 4:4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. Mic 4:5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra. Mic 4:6 In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram: Mic 4:7 et ponam claudicantem in reliquias, et eam quæ laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum. Mic 4:8 Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. Mic 4:9 Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? Mic 4:10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Mic 4:11 Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. Mic 4:12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ. Mic 4:13 Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ. Mic 5:1 Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël. Mic 5:2 Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. Mic 5:3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. Mic 5:4 Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ. Mic 5:5 Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines; Mic 5:6 et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. Mic 5:7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum. Mic 5:8 Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat. Mic 5:9 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Mic 5:10 Et erit in die illa, dicit Dominus: auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. Mic 5:11 Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas: et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te: Mic 5:12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum: Mic 5:13 et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas. Mic 5:14 Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quæ non audierunt. Mic 6:1 Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Mic 6:2 Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur. Mic 6:3 Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Mic 6:4 Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Mic 6:5 Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. Mic 6:6 Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? Mic 6:7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ? Mic 6:8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Mic 6:9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? Mic 6:10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.
Mic 6:11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? Mic 6:12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. Mic 6:13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis. Mic 6:14 Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo. Mic 6:15 Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. Mic 6:16 Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. Mic 7:1 Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. Mic 7:2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur. Mic 7:3 Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.
Mic 7:4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. Mic 7:5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. Mic 7:6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Mic 7:7 Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. Mic 7:8 Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est. Mic 7:9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. Mic 7:10 Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. Mic 7:11 Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ; in die illa longe fiet lex. Mic 7:12 In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
Mic 7:13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. Mic 7:14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. Mic 7:15 Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia. Mic 7:16 Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt. Mic 7:17 Lingent pulverem sicut serpentes; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. Mic 7:18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Mic 7:19 Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Mic 7:20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.
Nah 1:1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi. Nah 1:2 Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. Nah 1:3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. Nah 1:4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. Nah 1:5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. Nah 1:6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. Nah 1:7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Nah 1:8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. Nah 1:9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio, Nah 1:10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena. Nah 1:11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. Nah 1:12 Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
Nah 1:13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. Nah 1:14 Et præcipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. Nah 1:15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. Nah 2:1 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. Nah 2:2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. Nah 2:3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. Nah 2:4 In itineribus conturbati sunt; quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Nah 2:5 Recordabitur fortium suorum; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum. Nah 2:6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
Nah 2:7 Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis. Nah 2:8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus; ipsi vero fugerunt. State, state! et non est qui revertatur. Nah 2:9 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. Nah 2:10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. Nah 2:11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat? Nah 2:12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina. Nah 2:13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum. Nah 3:1 Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina. Nah 3:2 Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis, Nah 3:3 et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. Nah 3:4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. Nah 3:5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Nah 3:6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. Nah 3:7 Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi? Nah 3:8 Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuitu ejus; cujus divitiæ, mare; aquæ, muri ejus. Nah 3:9 Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. Nah 3:10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. Nah 3:11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico.
Nah 3:12 Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concussæ fuerint, cadent in os comedentis. Nah 3:13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. Nah 3:14 Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. Nah 3:15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. Nah 3:16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli; bruchus expansus est, et avolavit. Nah 3:17 Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. Nah 3:18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. Nah 3:19 Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?
Hab 1:1 Onus quod vidit Habacuc propheta. Hab 1:2 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? Hab 1:3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre prædam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior. Hab 1:4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Hab 1:5 Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. Hab 1:6 Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua. Hab 1:7 Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. Hab 1:8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Hab 1:9 Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem. Hab 1:10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. Hab 1:11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: hæc est fortitudo ejus dei sui.
Hab 1:12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Hab 1:13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? Hab 1:14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. Hab 1:15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit. Hab 1:16 Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. Hab 1:17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet. Hab 2:1 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. Hab 2:2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Hab 2:3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
Hab 2:4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet. Hab 2:5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Hab 2:6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? Hab 2:7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Hab 2:8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. Hab 2:9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali! Hab 2:10 Cogitasti confusionem domui tuæ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. Hab 2:11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit. Hab 2:12 Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate!
Hab 2:13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. Hab 2:14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. Hab 2:15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus! Hab 2:16 Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam. Hab 2:17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea. Hab 2:18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. Hab 2:19 Væ qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Hab 2:20 Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra! Hab 3:1 Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis.
Hab 3:2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Hab 3:3 Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Hab 3:4 Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. Hab 3:5 Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. Hab 3:6 Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. Hab 3:7 Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ; turbabuntur pelles terræ Madian. Hab 3:8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. Hab 3:9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es; fluvios scindes terræ. Hab 3:10 Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit. Hab 3:11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ. Hab 3:12 In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes.
Hab 3:13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. Hab 3:14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. Hab 3:15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Hab 3:16 Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Hab 3:17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. Hab 3:18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo. Hab 3:19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
Zeph 1:1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. Zeph 1:2 Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus: Zeph 1:3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. Zeph 1:4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus; Zeph 1:5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom; Zeph 1:6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. Zeph 1:7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos. Zeph 1:8 Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina; Zeph 1:9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. Zeph 1:10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. Zeph 1:11 Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Zeph 1:12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. Zeph 1:13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. Zeph 1:14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. Zeph 1:15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, Zeph 1:16 dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. Zeph 1:17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Zeph 1:18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Zeph 2:1 Convenite, congregamini, gens non amabilis,