SigPhi · Bonaventure

Tria Opuscula: Breviloquium, Itinerarium mentis in Deum, De reductione artium ad theologiam

Page 3 of 21

et habere (4); quinque ultima proprie spectant ad cor- poralia seu mutabilia; ideo non attribuuntur Deo nisi transsumtivo modo et figurativo. Alia vero quinque praecedentia Deo. attribuunttr, secundum id quod completionem dicunt, ita tamen, quod divinam simpli- citatem non impediunt. Omnia ergo haec praedica- menta sunt id ipsum, quod est illud, de quo praedi- cantur; et ita per comparationem ad. subiectum, in quo sunt, omnia dicuntur transire in substantiam, re- latione tamen excepta; quae, cum duplicem habeat comparationem, scilicet ut ad subiectum $n quo, et ut ad terminum ad. quem, primo modo transit, ne faciat compositionem, secundo modo manet, ut faciat distin- ctionem. Et hinc est, quod «substantia continet uni- tatem, et relatio multiplicat trinitatem (2) »; et ideo manent ibi hi tantum duo modi praedicandi differen- tes. — De quibus talis datur regula, quod quae di- cuntur secundum substantiam de. omnsbus. dicuntur et singillatim et simul et singulariter; quae. vero se- eundum elationem aut non. de omnibus dicuntur, aut si de pluribus, pluraliter, ut relati, distincti, similes, aequales, propter relationem intrinsecam. Nomen au- tem trinitatis comprehendit utrumque.

o. Et quoniam plures possunt esse relationes in una persona (5), sicut sunt. plures personae in una (1!) Ex Aristot, de Praedicam. (Edd., excepta 2, habifus; Aristot.: Exetv 1. e. habere). Cfr. Boeith., de Trin. c. 4. seqq., ubl ostendit, quaenam praedicamenta sint in Deo etc.

(3) Ut paternitas et spirntio activa in Patre.

49 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IV.

natura; ideo distinetio in. notione non infert diversili- cationem personae, nec distinctio personae pluriflca- tionem naturae. Et propterea. non quidquid. couvenit essentiae convenit no(ijont, vel personae, nec e con- verso. Et hinc est, quod sunt ibi tres modi suppo- nendi; de quibus talis consuevit dari regula: suppo- sita essentia, non supponitur notio nec persona; et supposita nottone, non supponitur essentia nec persona; el supposita persona, non Supponilur essentia nee no- tio, sicut patet per exempla (1).

4. Et quoniam vera distinctio est in suppositis substantiae, manente essentia una; ideo necesse est, ibi multipliciter significari substantiam, scilicet ut com- municabilem et incommunicabilem. Ut. communicabi- — lem, per modum aóbstractionis per nomen essentiae, et per modum concretionis per uomen substantiae; ut incommunicabilem vero, vel ut distinguibilem per no- men Agpostasis, vel ut distinctam per nomen personae. — Vel aliter, scilicet ut distinctam qualitercumque, et sie hypostasis; vel notabiliter et perfecte, e sie per- sona (2). — Exempla horum quatuor sunt in creatura: humanitas, homo, aliquis homo, Petrus; primum es- sentiam, secundum substantiam, tertium. Aypostasim, et quartum personam dicit.

(1) Alex. Hal., S. p. |. q. 585. m. 5. in corp. explicat sen- sum, quem hoc loco habet vocabulum supponend:: Mud dici- tur supponi, altero supposito, quod est in intentione (conce- ptu] eius in rectitudine, ut, supposito homine, supponitur ani- mal, et supposito Petro, supponitur homo; essentia &autem in ratione personae non est secundum rectitudinem, sed oblique; similiter, supposita notione, non supponitur persona. Cfr. tom. I.

BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IV. A3 5. Et quia in persona, quae distinguitur, non so- 1um est considerare eum qui distinguitur, sed etiam illud quo distinguitur; et hoc est proprtetas sive notio: ideo necesse est, quod in divinis sint quinque modi «dicendi pariter et quaerendi, scilicet quis, ratione per- sonae; qui, ratione hypostasis, quia dicit suppositum substantiae indistincte; quae, ratione notionis; quod, ratione substantiae; quid sive quo, ratione essentiae.

6. Et quoniam omnes hi modi in unitate essentiae radicantur, quia quidquid est in Deo est ipse Deus unus et solus; ideo non ponunt ibi differentiam, nec secundum essentiam nec secundum esse. Et propterea sunt ibi tantum tres modi diferendi, scilicet secundum modos essendi sivc emanandi, sicut differt persona a persona; secundum modos se Aabendi, sicut differt persona et essentia — quia una persona ad alteram refertur, et idco distinguitur, essentia vero non refer- tur ad alteram, et ideo non distinguitur — secundum modos etiam t£ntel/igendi, sicut. differt una proprietas substantialis ab altera, ut bonitas et sapientia. — Prima differentia est mator, quae possit reperiri in divinis; est enim in suppositis, ita quod unum non dicitur de altero. — Secunda differentia est minor, quia est in auributis; licet enim unum possit dici de alio, ut per- sona de essentia, aliquid tamen dicitur de uno, quod non de altero, ut: persona distinguitur et refertur, essentia vero non. — Tertia vero differentia cst. mi- n1ma, quia est in connotatis. Licet enim unum de al- tero dicatur ad invicem, et idem possit dici de utris- que; non tamen idem connotatur utrobique, nec per idem intelligi datur utrumque. — Ex primo modo dif- ferendi oritur pluralitas personarum; ex secundo modo plurilitas praedicationum substantialium et relativarum; 44 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V. ex tertio pluralitas proprietatum essentialium et no- tionum, sive ab aeterno, sive ex tempore; sive pro- prie, sive transsuintive; sive communiter, sive appro- priate (1). Dictorum exempla mauifesta sunt. — His in- tellectis, satis claret, et quid sentiendum, et qualiter lo- quendum sit de summa trinitate divinarum personarum.

Cav. V.

De unitate divinae naturae tn. multiformitate apparttionum.

1. Secundo autem de pluralitate apparttionum do- cet divina doctrina hoc esse tenendum, quod cuin Deus sit incireumscriptibilis, invisibilis et. incommuta- bilis; nihilominus tamen Aabilat specialiter in. sanctis viris, apparuit Patriarchis et Prophetis, descendit «de caelis, misit etiam Filium et Spiritum sanctum ad sa- lutem humani generis. — Et licet in Deo sint indivisa natura, virtus et operatio Trinitatis; 7253t0 tamen. vel apparitio unius personae non est missio vel apparitio alterius. Licet etiam sit ibi summa aequalitas, solius ta- men Patris est mittere et non mitti; Spiritus sancti est tantummodo mt(&i respectu divinarum personaruin, nisi forte dicatur mittere hominem assumtum; Filii autem est millere et mitti, sicut ex Scripturis potest colligi (2).

(1) Cfr. I. Sent. d. 30. q. 1. seqq., ubi de propietatibus ex respectu ad tempus; d. 22. q. 3, ubi de propriis et translativis; d. 34. q. 3, ubi de appropriatis, de quibus vide etiam infra c. 6.

(2) De habitatione Dei In viris sanctis cfr. 1. Sent. d. 21. dub. 2; vide etiain ibid. d. 14. a. 2. q.!. et d. 15. p. I. q. 4. seqq. De apparitione et missione visibili cfr. ibid. d. 16. per totam. De missione In genere, et cul competat mittere vel mitti, vide ibid. d. 15. p. I. q. 1-4, ubi etiain loci Scripturae afferuntur.

BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V. A5 2. intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia, licet primum principium sit immensum et incircumscriptibile, sit incorporeum et invisibile, sit ae- ternum et incommutabile; principium tamen est rerum spiritalium. et corporalium, naturalium et gratnitarum, ac per hoc rerum. etiam. mutabilium, sensibilium ct . eireuimnscriptarum, per quas, licet ipse sit immutabilis, insensibilis, incireumscriptibilis, se ipsum reddit mani- festum et notum. Reddit autem se manifestum et no- tum generaliter per. universitatem suorum effectuum ab ipso emanantium, in quibus dicitur esse per essen- ttam, potentiam et praesentiam, quod se extendit ad omnia creata. — Reddit etiam se specialiter notum per aliquos effectus, qui in ipsum specialiter ducunt, ratione quorum dicitur habitare, apparere, descendere, mitti et mittere. — Habitare namque. dicit. effectum spiritualem cum acceptatione, sicut est effectus gratiae gratum facientis, quae est deiformis et in Deum redu- cit et Deum facit nos liabere, et haberi a nobis, ac per hoc et inhabitare in nobis. Et quia gratiae effectus commtnis est omnibus personis; ideo una persona non inhabitat sine alia, immo simul tota Trinitas (4).

9. Apparere vero dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus sanctus apparuit in columba. Et quoniam, sicut personae divinae distin- ctae sunt, sic distincte significari possunt et signis et nominibus; ideo quaelibet persona potest per se ap- parere, et apparitio potest. omntbus competere, sive insimul, sive cuilibet per se. Unde quod Spiritus san- (4^) Cfr. loan. 14, 23: Et ad eum veniemus et mansionem spud eum faciemus. inferius respicitur loan. 14, 32, ubi de sp- paritione Spiritus sancti in coltimba, et subinde Act. 2, 3, ubi de ipsius apparitione in linguis igneis.

46 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V.

ctus dicitur in linguis igneis et in columba apparuisse, hoc non est propter. novum vinculum, vel effectum specialem; sed propter unionem, quae est inter s:gna- (um et signum sibi specialiter et inodo et origine de- putatum (1).

4. Descendere autem dicit. utruimlibet effectuum praedictorum cum znchoatione. Deus enin beatissimis Angelis semper est praeseus in caelis, quia in eis sem- per inhabitat et apparet. Peecatoribus autem in terris est inodo ut absens et quantum ad. gratiam et. quan- tum ad n0ti(am; et ideo, cum tnctpit. apparere vel inhabitare, de praesente caelis et quasi absente nobis flt praesens terris: et ideo, lieet in se non mute.ur, nobis tamen descendere dicitur.

à. Mitt. vero dicit effectus praedictos cum aeterna productione. Tune enim Pater. mittit. Filium, «quando, faciendo eum nobis praesentem per notitiam vel. gra- tiun, insinuat, quod ab ipso procedit. Et quia Pater a nullo procedit, ideo nusquam dicitur^ »:4& (2). Quia vero lilius et producit et producitur, ideo mut et mittitur. Quia vero Spiritus sanctus aeternaliter pro- ducitur, scd non producit nisi ex tempore; ideo ipsius est proprie miti, mittere vero non competit sibi uisi respectu ereaturae,. — Ex quo apparet, quod liae sunt impropriae et exponendae: Spiritus sanctus mittit se; Spiritus sanetus mittit Filium; Filius inittit se. ipsuin, nisi intelligatur: in quantum est de Virgine natus. — Patet etiam, quare miltere et mitti non competit omni- bus: «quia, licet dicat. effeetum in ereatura, dicit tamen (2) August, Il. de Trin. c. 5. n. 8: Pater enim solus nus- quain legitur missus.

BREVILOQUIUM. PARS I. CAD. VI. M relationem intrinsecam, ita quod mittere dicit auctori- tatem, mt/ti subauctoritatem, ratione productionis ae- ternae interius importatae.

Car. VI.

De unilate divinae naturae $n mulliplicitate appropriatorum.

1. Tertio vero de pluralitate appropriatorum do- cet sacra Scriptura esse tenendum, quod, licet omnia esseutialia omnibus personis aequaliter et indifferenter conveniant, tamen Patri dicitur appropriari wni!as, Filio verttos, Spiritui saneto bonitas. — Et iuxta. hane sumitur secunda appropriatio Hilarii (1), scilicet « ae- ternitlas in Patre, spectes in Imagine, usus in Munere ». — [uxta hanc sumitur tertia, scilicet in Patre ratio principtandi, in Filio ratto exemplandi, in Spiritu saneto ratto fintends. — Et iuxta hanc. sumitur quarta, scilicet. omnipotentia. Patri, omnisctentia Filio, voluntas seu benevolentia. Spiritui saneto. — Ilaec autem. di- cuntur appropriari, non quia flant propria, cum sem- per sint commun:ia; sed quia ducunt ad intelligentiam et notitiam propriorum, videlicet trium personarum.

9. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est. Quia enim principium est nobilissimun et. perfe- ctissimum, ideo conditiones entis nobilissimae et gcene- ralissimae in ea reperiuntur in summo. Hae autem 48 BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. VI.

sunt unum, verum, bonum, quae nou coutrabunt ens secundum suppostia, sed secundum rationem. Nam unum noininat eus ut. connumeralile, et hoe. habet per indivisionem sui in se; verum, secuuduim quod cognoscibile, e& hoc habet per iudivisioneimn sui a. pro- pria specie; bonum, secundum quod communtcabile, et lioc habet per indivisionein sui a propria opera- tione (1). Et quia haec triplex indivisio se habet. se- cundum ordinem quantum ad rationem intelligendi, ita quod verum praesupponit unum, et bonum praesup- ponit unum et verum: hine est, quod haec attribuun- tur primo principio in summo, quia perfecta et gene- ralia; et appropriantur tribus personis, quia ordinata; et ideo summe unum Patri, qui est origo personarum; summe verum Filio, qui est a Patre ut verbum; summe bonum Spiritui sancto, qui est ab. utroque. ut. amor et donum.

3. Et quia sumine tnum est summe primum, quia caret. omni inceptione; et «quia summe verum esl summe aequale et pulcrum; et. quia summe bonum est summe utile et proficuum: hine oritur secunda appropriatio Milarii, quae est aeternitas in. Patre, quia non habet initium, sed est omnino primum; spectes in Imagine, id est in. Verbo, quia summe pulcrum; (1) Cfr. IV. Sent. d. 14. p. Il. a. 4. q. 4. In. corp. Vide August, de Vera Relig. c. 7. n. 43; 83 Qq. q. 48; XI. de Civ. Dei, c. 28. et VI. de Trin. c. 10. n. 42. — lro seq. pro- positione Alex. Hal., S. p. fl. q. 13. m. 9. in flne hanc affert rationem: Absolutior [est] intentio unius, quae est entis, in quantum consideratur absolutum, quam intentiones veri et boni, quae sunt entis comparati. ltem, intentio veri absolutior est intentione boni, sicut esse rei consideratum sine sua utilitate vel ordine, et esse rei cum sua utilitate et ordine.

BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. VI. A9 usus in. Munere, id est in Spiritu sancto, quia summe proficuum et communicativum. Quod per alia verba sic insinuat Augustinus (4): «In Patre wn:tas, in Filio ae- qualitas, in Spiritu sancto unitatis aequalttatisque con- cordia ».

4. Rursus, quii summe unum et primum tenet rationem. princtpiandi ct originandi; summe pulcrum et speciosum tenet rationem exprimendi et exemplandi; summe proficuum et bonum Aenet. rattonem. finsendi, quia « bonum et finis idem (2) »: hinc oritur tertia ratio appropriandi e/ficientiam | Putri, exemplaritatem Filio, finalitatem Spiritui sancto.

5. Rursus, quia à primo et summo principio fluit omne posse, a primo et summo exemplari omne scire, — ad summum finem tendit omne velle (5); ideo uecesse est, primum esse omnuipotentissimum, omnisapientissi- mum et benevolentissimum. Unitas autem prima et (3) Aristot, 1. Ethic. c. 2, loquens de flne ultimo seu summo bono, oit, quod sit ille, « quem propter ipsum et pro- pter quem alia volumus». — Paulo inferius respicitur Lib. de Causis, propos. 15: Omnis sciens, qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa...et hoc non est ita, nisi quia sciens et scitum sunt res una etc. Cfr. ibid. propos. 17: Omnis virtus unita plus est infinita. quom multi- plicata [i. e. divisa]...Quod est quia virtus quando incipit mul- tiplicari, tanc destruitur unitas eius, et quando destruitur eius unitas, destruitur eius infinitas...Virtus, quanto plus opprozi- mat uni puro et vero, flt vehementior eius unitas, et quanto vehementior fit eius unitas, est iflnitos In ea magis apporcnus etc.

4 50 BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. Vil.

sunma, rediens supra se ipsam reditione completa et perfecta, est omunipotentissina, sie. et. veritas sapien- tissima, et bonitas beuevolentissima; et haee appro- priantur, quia. ordinem | iusinuant.. Voluntas enim. dat praeintelligere cognitionem, et. voluntas et. cognitio praesupponuut potentiun et virtuteu quia « posse $cire est aliquid posse (1) ».

Ex his apparet, quae sint appropriata et. quibus el qua de causa. Maec Gunen ultima, scilicet potentia, sapientia et voluntas, sunt potissime illa, ey. quibus iu Scripturis laudatur. Trinitas summa. Et ideo de his aliquid. dicendum est breviter et summatim.

Car. VII. De omnipotentia. Dei.

4. De omnipotentia Dei seeundum «doctriuim — sa- eram haec tenenda sunt: quod. Deus est. oinnipotens, ità tamen, quod ei non attribuuntur actus. culpabiles, utpote mentiri et immale. velle; nec actus. poenales, ut metuere et dolere; nee actus corporales sive materia- les, ut dormire et ambulare, nisi forte traussumtive; nec aetus t£nconvenientes, ut posse facere inaiorem se, vel alium Deui sibi aequalem, vel infinitum actu, et consimilia: «quia, ut. dicit Anselmus (2), quodlibet in- convenieus, etium minimum, apud. Deuin est. impossi- bile ». Licet autem haec non possit, est tamen. ouni- potens vere, proprie et perfecte.

(1!) Ut dicit ltichard. a S. Vict, tom. V. pag. 39, noto 7. allegatus. Vide etiam Collationes ip llexaém. coll. 91.

(2) Libr. I. Cur Deus homo, c. 20. et de Fide Trin. c. 5. Cfr. tom. |. pag. 52, nota 4. — Vide de his |. Sent. d. 42. (praecipue q. 2.) et d. 43.

BREVILOQUIUM. PARS 1]. CAP. VII. 54 9. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia primum principium est potens potentia, quae est potentia simpiteiter; et ideo distributio addita ei (4) distribuit pro his «quae posse est posse simplici- ler. Maec autem. sunt, quae. cgredinntur a potentia completa et ordtinala. — Votentiam atitem. completam dico, quae non potest deficere nec potest succumbere nec potest?ndigere. Potentia autem in peccando defi- cit, in patiendo succumbtt, in corporalibus actionibus tndigentiam includit. Divina. vero potentia, quia po- tentia summa et perfectissima, ideo nec est de nihilo nec est sub aliquo nec eget aliquo alio, ac per hoc nec culpabtlia nec poenalia nec materalia potest; et hoc, quia oinipotens est potentia completa.

9. Potentiam autem. ordinatam | contingit triplici- ter dici; vel secundum actum, vel secundum aptitudt- nem ex parte creaturae, vel secundum apttudinem ex parte solius virtutis increatae. Quod possibile est po- lentiae primo modo dictae est non. tantum possibile, sed etiam actuale; «quod sceundo modo et non. primo, est. possibile simpliciter, licet non. actuale; quod au- tem tertio modo, non primo vel secundo, est possi- bile Deo, sed impossibile creaturae. Quod autem nullo praedictorum modorum est possibile, sicut illud quod directe repugnat ordini secundum rationes et causas primordiales (2) et aeternas, simpétciter est impossit- bile: sicut quod Deus faciat aliquod actu infinitum, quod simul facict aliquid esse et nullo modo esse, (1) Scil. signum distributivum omne (cfr. 1. Sent. d. 4. q. 4. scholion.), quod intrat in nomen omnipolentia.

(2) Cfr. 1. Sent. 18. a. t. q. 2. in corp., ubi dicitur, quod causae primordiales dicuntur primordiales « per privationem prioris...(et) in quantum respiciunt Deum ut principium primum».

59 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. VIII.

quod faciat id quod. fuit, nou fuisse, et. cetera. talia; quae posse est contra ordinem et complementum di- vinae potentiae. — Ex his patet, respectu quorun est divina potentia; patet etiam, «quae debent diei simpl citer possibilia, el quae simpliciter. impossibilia, et quod ajiquorum impossibilitas simul stet cum vera omnipotentia.

Car. VIII.

De Dei sapientia, praedestinatione et. praescientia.

1. De sapientia vero Dei haee. tenenda. sunt, sci- licet quod ipsa divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et possibilia, ac per hoe incomprehensibilia nobis et infinita; ita tamen, quod ipsa in se nullo modo diversificatur, lieet diversa nomina sortiatur. — In quantum euim est cognoseitiva omnium possibilium, dicitur scientia sive cognitio; in quantum est cogno- scitiva omnium, quae in universo liunt, dicitur visio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae bene fiunt, dicitur approbatio; in. quantum est. cognoscitiva eo- rum quae futura. sunt, dicitur praescentia. sive. prae- visio; in quantum est cognoscitiva eorum quae ab ipso Deo flenda sunt, dieltur dispositio; in quautum est cognoscitiva eorum quae praemianda sunt, dicitur praedestinatio; in quantum vero est coguoscitivi eo- rum quae damnanda sunt, dicitur reprobatio (1).

3. Et quia ipsa non tantum est cognosciliva, sed est etiam ra4o cognoscendi; ideo, in quamtum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur Zur; in BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. VIII. 55 quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, di- citur speculum; in quantum est ratio cognoscendi praevisa et disposita, dicitur exemplar; in quantum vero est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata dicitur Jber vitae. — Est igitur Jiber vitae respectu rerum, ut redeuntium; exemplar, ut exeuntium; spe- culum, ut euntium; /uz vero respectu omnium (1). — Ad exemplar autem spectat idea, verbum, ars et ra- (0: idea, secundum actum praevidendi; verbum, se- cundum actum proponen(i; ars, secundum actum pro- sequendi; raí$o, secundum actum perficiendi, quia superaddit intentionem finis. — Quia vero haec omnia unum sunt in. Deo, ideo. unum frequenter accipitur pro alio.

9. Et licet divina sapientia ratione diversitatis sci- torum et connotatorum diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrin- secam. Cognoscit enim conttngentia.: infallibiliter, mu- tabilia immutabiliter, futura pracsentialiter, temporaita aeternaliter, dependentia independenter, creata incrcate, alta a se in se et per se (2). — Et cum infallibiliter (!) Vide IV. Sent. d. 43. a. 9. q. 1-3. De seqq. vide I. Sent. d. 27. p. Il. q. 3. seq.; d. 35. q. 4. seqq.; d. 36. a. 2. q. |. et supra Quaest. de scientia Christi, q. 2. seqq. — Alex. Hal, S. p. I. q. 23. m. &. a.!: Ratio respicit flnem, idea formam, exemplar efficientem, sapientia cognitionem, sicut ars operationem. Unde in quantum efficiens, scif, qualiter debeat operari; secundum exemplar dicitur sapiens; in quantum vero potest. operari, cnm «vult, dicitur arfifer. De Deo ut causa exemplari plura docentur Collationes in Hexaém. coll. 6. n. 92. seqq. et praecipue coll. 12. per totam.

54 DREVILOQUIUM. PARS L. CAP. VIII.

contingentia cognoscat, simul stat libertas et vertibili- tas voluntatis euim. praedestinatione el praescientia.

4. Intelligeutia autem et ratio. praedictorum haec est: quoniam primum principium hoc ipso quod pri- mum et summum, cognitionem habet simul sinpicis- simam eV per[ectissimam: quia perfeclissimam, ideo eognoscit omnia distinctissime sub omnibus condi- tionibus, «uas res habent vel habere possunt; et propterea futura scit esse futura, et praesentia prae- sentia; et bona scit approbanda, et inala reprobanda: hinc est, quod diversa sortitur vocabula, seeundum quod dictum est supra.

5. Sed quia simul stal perfectio sapientiae cum summa simplicilale, hine est, quod omnia a4a a se coguoscit iu se et per se; ex «quo sequitur secundum, quod creata cognoscit iuereate; ex quo sequitur. ter- - tium, quod dependentia cognoscit independenter; ex quo oritur quartum, quod /emporalia cognoscit aeter- naliter; ex quo quintum, quod /*ura. cognoscit prae- sentialiter; ex quo sextum, quod z»utabiia cognoscit immutabiliter; ex quo septimum, «quod contingentia cognoscit infallibiliter.

6. Et ita contingentia, manentiía contingentia, sunt divinae sapientiae prorsus infallibilia, tam iu contiu- gentibus, quae subiacent. naturae, quam libertati vo- luntatis humanae. — Unde qui vult hoc verum intel- ligere, quomodo simul stet libertas voluntatis creatae cum infallibilitate praedestinationis aeternae, resol- vendo ab hoc ultimo procedat per illos septem gradus usque ad primum, «quod. primum principium perfectis- sime cognoscit omnia per se ipsum, quod est verum cerlissimum; ex quo celera praedicta ratioeinando in- fallibiliter coneluduntur.

RREVILOQUIUM. PARS f. CAP. VI. bh!

7. Sicut autem divinae cognitionis cerifiudo simul stat cum contingentia rerum cognitarum, quia simul est simplicissima et perfeclissima divina sapientia; sic unitas simul stat cum multiformitate rationum et idea rum ex eadem eausa. Quia enim perfectissima. est, ideo distinetissime eognoscit universa. et. singula. et. illa omnia distinetissime et perfectissime repraesentat; et ideo singulorum dicitur habere rationes et ideas tan- quam rerum similitudines perfectissime expressivas. — Quia vero símplicissima est, ideo omnes similitudines illae sunt unum in ipsa. Unde sicut Deus wna. virtute omnia producit ex. tempore. seeundum. omnimodam rerum integritatem, Sic. 452a. vertlate (4) omuia. expri- mit sempiternaliter. Et sictit una. est in. Deo altissimo, omnipotente operatio activa secundum rem, dicuntur tamen plures rerum productiones ratione pluralitatis productorum; sic una est verias. unius actus | intelli- gentiae in. Deo; dicuntur. tamen. plures. similitudines, idene et rationes ratione pliralitatis ideatorum. vel ext- slentium, vel fulurorum, vel possibilium. Mac autem rationes vel idene, licet sint uha vertlas et lux et es- sentia, non tamen dicuntur. esse una ratto vel idea. Ratio enim vel idea dicitur ut ad alterum secundum rationem intelligendi. Nominat enim similitttdinem co- guiti quae realiter tenet se ex parte Dci, licet secttn- dum rationem intelligendi dicere videatur aliquid ex parte ideati.

8. Si autem huius simile in. creatura requiratut, dicendum, quod hoc est illirs exemplaris proprium; quia, sicut dictum est, simul est simplex ct infinitum (1) Cfr. Quaest, de scientia. Christi, q. 2. et 3; I. Sent.

56 ' BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IX.

el perfectissimum, quo praeintelleeto, cetera conse- quenter innotescunt. Quia enim exemplar illud est si8- plicissimum el perfectissimum, ideo actus. purus; quia vero infinitum el. immensum, ideo extra omne ge- nus (1). Et hine est, quod existens unum, potest esse similitudo expressiva multorum.

Cav. [X. De voluntate Dei et providentia.

1. De voluntate autem. Dei haec. tenenda. sunt, quod ipsa sie est recta, ut nullo modo possit obliquari; sic est e/Jicaz, ut nullo modo possit impediri; sie est una, ut tantum mulüformiter habeat. significari.

3. Siguilicatur enim divina voluntas, (quae est. vo- luntas benepíaeciti, per voluntatem signi secundum quinque differentias signorum, quae sunt praeceptto, prohibitio, consilium, impletio eA permissio;. secuu- dum quae disponuntur. a. voluntate. benepiaciti quae- cumque in universo fiunt. «Est enim. voluntas. Dei prima et summa eausa omnium specierum ac imotio- num. Nibil enim (It visibiliter et sensibiliter in ista to- tius ereaturae amplissima «quadam — imimensaque. repu- blica, quod non de interiore invisibili atque. intelligi- : bili aula summi Imperatoris aut iubeatur, aut. perimnit- tatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum (2) ».

(2) August., Ill. de Trin. c. 4. n. 9. -— De voluntate Dei cfr. l. Sent. d. 425-48, ubi etiain. quaedam de providentia di- vina tanguntur; plenius uutein. de ipsa agit Alex. Hal., S. p. Il. q. 26. per totam.

BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. IX. 57 3. Et quia ista voluntas, ratione regulata, dicitur providentia; hinc est, quod omnia, quae in universo fiunt, aguntur et reguntur divina providentia, quae per omnia est irreprehensibilis, quia nihil nisi iuste prae- ctpit, prohibet, vel consulit; nihil agit nisi bene, nihil permittit iniuste.

4. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est. Primum principium, cum sit summe nobile, et vo- luntatem. habet et nobili modo habet. Cum igitur vo- luntas de se dicat illud, secundum quod in agentibus a propostto (4) attenditur regula rectitudinis et eflica- eia operationis; necesse est, quod voluntas in Dco sit reclisstma et efficacissima: ideo reciissima, quia idem est in Deo voluntas et veritas; ideo e/ficacissima, quia idem prorsus in Deo est voluntas et virius sive po- testas. — Et quia non potest divina voluntas carere veritate, ideo non tantum est recta, verum etiam regula rectitudinis. Quia vero nullo modo potest carere vir- tute, ideo non tantum est. efficax, verum eliam fons et origo tolius efficactae, ita. ut nihil sinc illa possit effici, nihil contra illam possit fleri, nihil etiam sit, a . quo valeat impediri.

5. Et quia recttsstmma. est, nullus potest esse rectus nisi conformetur ei (2); nullus autem potest ei con- formari, nisi voluntas illa innotescat sibi: oportuit ergo, voluntatem divinam ut regulam rectitudinis no- tiicari nobis. Rectitudo autem quacdam est nmeces- sttatis, et haec. est. in. faciendo bonum necessarium declinando malum (3); quaedam est perfectionis, et (!) De hac dictione cfr. tom. I. pag. 714, nota 3. (3) Respicitur Ps. 36, 27: Declina a malo et fac bonum.

58 UREVILOQUIUM. PARS I. CAD. IX, et haec est in. supererogaudo ultra. debitum; et. se- eundum hoc innotescit nobis per triplex signum, sci- licet praeceptionem, prohibitionem et consilium; «quod quidem signiticat divinum beneplacitum acceptare tan- quam iustum: quod fit secundum divinum praeceptum, quod declinatur seeundum divinam prohibitionem et adimpletur secundum divinum consilium. Signa vero haec infallibilia signa sunt divinae voluntatis, ut. est regula rectitudinis.

6. Rursus, quia e/ficacissima est, nullo modo. po- test aliquis aliquid e/ficere, nisi ipsa operante et. coelf- ficiente; nullus deficere vel peccare potest, nisi. ipsa iuste deserente (4). Et secundum hoc duo sunt eius signa, scilicet $mpletto, quod est signum voluntatis ut ellicientis; et permtissio, quod est signum — voluntatis iuste. deserentis. Juste autein. deserit, quia. iustum. est, ut sie administret res, quas eondidit, ut non infringat leges, quas indidit; et sic cooperetur. « rebus, quas creavit, ut. eas. agere proprios motus sinat (3)»: et ideo si liberum arbitrium ad utrunque. vertibile de lege naturae in malum dimittat cadere, hoc non. per- mittit nisi iuste.

1. Rursus, si per gratiam praeveuiat et. sustentet, nulli iniurizuim facit; ideo non agit tütuste uec. omnino tusle secundum exigentiam meritorum, quia merita ad hoc non sufliciunt; sed gratis et. misericorditer. et quodam modo iuste, quantum est. ex condecentia bo- nitatis suae. Cum ergo damnat et. reprobat, operatur secundum $ustitiam; quando. vero praedestinat, seeun- (2) August, VII. de Civ. Dei, c. 30: Sic itaque admnini- suat omnia, quae creavit, ut. etiam ipsa proprios exercere et ogere motua sinat.

BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IX. a9 dum gratiam el misericordiam, quae non excludit iu- stitiam (4). Quia ergo omnes, secundum quod de massa perditionis erant, debebant damnari; ideo plures re- probantur quam. eligantur, ut. ostendatur, «quod. saiva- (io est. secundum gratiam specialem, sed damnatio secundum iustitiam. communem. Nullus ergo potest conqueri de divina voluntate, quia omnia agit rectis- sime, immo in omnibus debemus gratias agere et ho- norificare regimen divinae providentiae. — Si quis autem quaerat, quare magis uni peccatori munus gra- tiae largiatur quam alteri, hic oportet silentium im- ponere humanae loquacitati et. exclamare eum Apo- stolo (2): O altitudo divitiarum sapientiae el. scientiae Dei, quam tncomprehensibilia sunt tudicia eius, et in-: vestigabiles viae etus. Quis enim cognovit sensum Do- $ini, aut quis. eius. consiliarius. fuit, aut quis prior . dedit. il($, et retribuetur ei? Quoniam ex $pso et per $psum et 1n ipso sunt omnia. lpsi gloria in. saecula saeculorum.

(4) Cfr. Anselm., Proslog. c. 9-11, ex quo quaedam attu- limus tom. IV. pag. 964, nota 3. — August., Enchirid. c. 99. n. 25. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos tín unam perditionis concreverat. massam ab origine ducta causa communis.

PARS SECUNDA.

De creatura mundi.

Cav. ÉL.

De productione mundi totalis.

1. His summatim pracintelleetis de Trinitate Del, dicenda suut aliqua. de creatura mundi. Circa quain haec tenenda sunt in sumina: videlicet. quod. univer- sitas machinae mundialis producta est in. esse ex tem- pore et de uihilo ab uno principio primo, solo et summo; cuius potentia, licet sit iminensa, disposuit tamen omnia 1n cerlo pondere, numero et mensura (1).

2. Haec generaliter intelligenda sunt circa rerum productionem, ex quibus veritas colligitur, et error repudiatur. Per hoc enim, quod dicitur ex tempore, excluditur error ponentium mundun. aeternum. Per hoc, quod dicitur de n:h:/o, excluditur error ponen- tium aeternitatem cirea. principium materiale. Per hoc (1) Sap. 11, 24. — De seqq. cf. tl. Sent. d. 4. p. FJ. a. 4. et 2. Collationes in [Iexacm. coll. 3. n. 3. seqq. De creatura sub triplici respectu ad Creatorem cfr. |. Sent. d. 3. p. I. dub. 3, et Alex. Hal., S. p. Il. q. 7.

BREVILOQUIUM. PARS Il. CAP. I. 61