Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt: qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo, quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreverat, disciplinam. Itaque ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. 3. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis totiusque belli instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit. Nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri: cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset: quod hoc tempore non est necesse. Itaque privabo illum potius debito testimonio quam id cum mea laude communicem.
II. 4. Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. Maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum, sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, cumque esset ea memoria, quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognovit, quae vel semel audita meminisse potuisset.
Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat.
5. Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim, minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant. Ego autem, cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P.
autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. 6. Restat ut iis respondeam, qui sermonibus eius modi nolint personas tam gravis illigari.
Quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum colloquia leviorum! Etenim, si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu collocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. Quod si, cum fungi munere debebamus, non modo operam nostram numquam a populari coetu removimus, sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprehendet nostrum otium, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus, sed etiam ut plurimis prosimus enitimur? Gloriam vero non modo non minui, sed etiam augeri arbitramur eorum, quorum ad popularis illustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus. 7. Sunt etiam qui negent in iis, qui in nostris libris disputent, fuisse earum rerum, de quibus disputatur, scientiam: qui mihi videntur non solum vivis, sed etiam mortuis invidere.
III. Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.
Quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam, quam ipse sequeretur. Nos autem, quoniam contra omnis dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare: quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus, idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defetigati relinquemus, neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat. 8. Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas, nec ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti de rebus incognitis iudicant et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. 9. Nam, quod dicunt omnino se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent--statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis--, sed ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis, iudicaverunt autem re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensii villa, quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus, quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum, si ventus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in Pompeianum navigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
IV. 10. Hic Catulus: Etsi heri, inquit, id, quod quaerebatur, paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen exspecto ea, quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum. Equidem, inquit Hortensius, feci plus quam vellem: totam enim rem Lucullo integram servatam oportuit. Et tamen fortasse servata est: a me enim ea, quae in promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille: Non sane, inquit, Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis, qui placere volunt, tam adversarium, sed quia non laboro quam valde ea, quae dico, probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus, si non fuerint, _non_ vinci me malim quam vincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur, sicut Antiochus agebat: nota enim mihi res est. Nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius. Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. 11. At ille: Cum Alexandriae pro quaestore, inquit, essem, fuit Antiochus mecum et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis: cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant: et homo natura lenissimus--nihil enim poterat fieri illo mitius--stomachari tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante videram. At ille, Heracliti memoriam implorans, quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando? Negabat. Philonis tamen scriptum agnoscebat: nec id quidem dubitari poterat: nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse. 12. Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. Tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. Itaque compluris dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in iis Antiochi fratre, Aristo, et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars, quae contra Philonem erat, praetermittenda est: minus enim acer est adversarius is, qui ista, quae sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere. Etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. Ad Arcesilam Carneademque veniamus.
V. 13. Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: Primum mihi videmini--me autem nomine appellabat, cum veteres physicos nominatis, facere idem, quod seditiosi cives solent, cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt, quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse videantur.
Repetunt ii a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos, qui leges popularis de provocationibus tulerint, cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium: illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent. Duos vero sapientissimos et clarissimos fratres, P. Crassum et P. Scaevolam, aiunt Ti. Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem, ut videmus, palam, alterum, ut suspicantur, obscurius. Addunt etiam C. Marium. Et de hoc quidem nihil mentiuntur. Horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. 14. Similiter vos, cum perturbare, ut illi rem publicam, sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Parmenidem, Xenophanem, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem, ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse reperire: maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. 15. Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? nonne, cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent, tum exortus est ut in optima re publica Ti. Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret, qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse? quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates: alter, quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos, nominibus differentis, re congruentis, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt. Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis, quos volebat refellere. Ita, cum aliud agnosceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione, quam Graeci ειρωνειαν vocant: quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum, quod idem fuerit in Socrate.
VI. 16. Sed fuerint illa veteribus, si voltis, incognita. Nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni, ut putatur, obtrectans nihil novi reperienti, sed emendanti superiores immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere? Cuius primo non admodum probata ratio, quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi, proxime a Lacyde solo retenta est: post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Arcesila: audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat, Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenuit: nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant, admodum floruerunt: e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit--declarat multitudo librorum--ingeni non minus in [Aeschine], in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis. Bene autem nosse Carneadem Stratoniceus Metrodorus putabatur. 17. Iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et ii quidem non mediocres faciendum omnino non putabant: nec vero esse ullam rationem disputare cum iis, qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant, nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam καταληψιν illi vocant, eosque, qui persuadere vellent, esse aliquid quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius εναργειαι, ut Graeci: perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus fabricemurque, si opus erit, verba, ne hic sibi--me appellabat iocans--hoc licere putet soli: sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa evidentia reperiri posse nec ea, quae tam clara essent, definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui fallerentur. 18. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non improbant et rem idoneam, de qua quaeratur, et homines dignos, quibuscum disseratur, putant. Philo autem, dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur, ut est reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat. Cum enim ita negaret, quicquam esse, quod comprehendi posset--id enim volumus esse ακαταληπτον--, si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum--iam enim hoc pro φαντασιαι verbum satis hesterno sermone trivimus--visum igitur impressum effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset, ex eo, unde non esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus: qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale, quale vel falsum esse possit? hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti: ex quo efficitur nihil posse comprehendi. Ita imprudens eo, quo minime volt, revolvitur. Qua re omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem, quam Philo voluit evertere. Quam nisi obtinemus, percipi nihil posse concedimus.
VII. 19. Ordiamur igitur a sensibus: quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam: non enim is sum, qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur. Epicurus hoc viderit et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur, quae obstant et impediunt.
Itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum, quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum adspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. 20. Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus? Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia, quae nos non videmus! quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati! qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, quum id nos ne suspicemur quidem. Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi vitiosa, est quaedam tamen.
Quid de tactu, et eo quidem, quem philosophi interiorem vocant, aut doloris aut voluptatis? in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur:--potestne igitur quisquam dicere inter eum, qui doleat, et inter eum, qui in voluptate sit, nihil interesse? aut, ita qui sentiet non apertissime insaniat? 21. Atqui qualia sunt haec, quae sensibus percipi dicimus, talia secuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum.' Animo iam haec tenemus comprehensa, non sensibus. 'Ille' deinceps 'equus est, ille canis.' Cetera series deinde sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale, rationis particeps.' Quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri disputarive potest. 22. Quod si essent falsae notitiae--εννοιας enim notitias appellare tu videbare--, si igitur essent hae falsae aut eius modi visis impressae, qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur? quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset, quid repugnaret videremus? Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam, sed omnis vitae usus omnisque artis una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria falsorum? aut quid quisquam meminit, quod non animo comprehendit et tenet?
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus, sed ex multis animi perceptionibus constat? Quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio? Non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensa tenere videmus, alterum non item.
Cumque artium aliud eius modi genus sit, ut tantum modo animo rem cernat, aliud, ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest, quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is, qui fidibus utitur, explere numeros et conficere versus? Quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. Quid enim est quod arte effici possit, nisi is, qui artem tractabit, multa perceperit?
VIII. 23. Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse. In quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam, artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo? Quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has igitur sibi tam gravis leges imposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet comprehensi, percepti, cogniti, constituti? Nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem, ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi iis rebus adsensus sit, quae falsae esse non possint. 24. Ipsa vero sapientia, si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat, sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter appetitio--eam enim volumus esse ‛ορμην--, qua ad agendum impellimur, et id appetimus, quod est visum, moveri non potest. 25. Illud autem, quod movet, prius oportet videri eique credi: quod fieri non potest, si id, quod visum erit, discerni non poterit a falso. Quo modo autem moveri animus ad appetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum? Itemque, si quid offici sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam movebitur. Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum, quod occurrit, videri. 26. Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur, quasi quaedam lux lumenque vitae, tamenne in ista pravitate perstabitis? Nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo. Quaestio autem est appetitio cognitionis quaestionisque finis inventio. At nemo invenit falsa, nec ea, quae incerta permanent, inventa esse possunt, sed, cum ea, quae quasi involuta fuerunt, aperta sunt, tum inventa dicuntur. Sic et initium quaerendi et exitus percipiendi et comprehendendi tenet_ur_. Itaque argumenti conclusio, quae est Graece αποδειξις, ita definitur: 'ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit.'
IX. 27. Quod si omnia visa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent, neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides? Ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? Sapientiae vero quid futurum est? quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis, quae philosophi vocant δογματα, quorum nullum sine scelere prodi poterit. Cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent. Non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientique satis non sit non esse falsum, sed etiam stabile, fixum, ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat. Talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione, qui illa visa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse. 28. Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei, qui adfirmaret nihil posse percipi, consentaneum esse unum tamen illud dicere percipi posse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat, ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. Qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere: ita necesse esse, ne id ipsum quidem, quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse.
29. Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. Quoniam enim id haberent Academici decretum,--sentitis enim iam hoc me δογμα dicere--, nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto, sicut in ceteris rebus, fluctuare, praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi, cogniti incogniti: quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae vis_a_ accipi oporteret et quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse: etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse, qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat: haec autem habere dubia neque iis ita confidere, ut moveri non possint, abhorrere a sapientia plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum, ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae, si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil approbantis, sit, ut opinor, dictum satis.
X. 30. Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior--habet enim aliquantum a physicis--, ut verear ne maiorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam. Nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? Sed disputari poterat subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum primum visa nos pellerent, deinde appetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea, quibus movetur. Itaque alia visa sic adripit, ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum εννοιας, tum προληψεις vocant. Eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta his gradibus ad sapientiam pervenit. 31. Ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis, amplectitur maxime cognitionem, et istam καταληψιν, quam, ut dixi, verbum e verbo exprimentes comprehensionem dicemus, cum ipsam per se amat--nihil est enim ei veritatis luce dulcius--tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus utitur et artis efficit, quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam ipsam corroborat, ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit.
Ergo ii, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate eorum, perinde ut causa postulat, dicere.
32. Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi: 'Si ea, quae disputentur, vera sint, tum omnia fore incerta,' respondent: 'Quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit.' Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distinguunt: illos, qui omnia sic incerta dicunt, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim--et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri--probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
XI. 33. Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi, propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus? Nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum, sic inter verum et falsum. Si nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est visio veri falsique communis, ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere: ut si quis quem oculis privaverit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non ademisse. Ut enim illa oculis modo agnoscuntur, sic reliqua visis, sed propria veri, non communi veri et falsi nota. Quam ob rem, sive tu probabilem visionem sive probabilem et quae non impediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud, de quo agimus, tibi erit revertendum. 34. In eo autem, si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod volo: id enim quaero, quod ita mihi videatur verum, ut non possit item falsum videri. Simili in errore versantur, cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque comprehendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id, quod nigrum sit, album esse videatur? aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur? Ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35. Ex hoc illud iis usu venire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur: 'Ergo istuc quidem percipis?' Sed qui ita interrogant, ab iis irridentur.
Non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere neque adseverare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? Nam si, quod cuique occurrit et primo quasi adspectu probabile videtur, id confirmatur, quid eo levius? 36. Sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione, quod visum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt: primum quia iis visis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides: deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut, cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit, exsistat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt.
Ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri, quo obscurato et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? Quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'Est hoc quidem illius rei signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino.' Sed de perceptione hactenus. Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.
XII. 37. His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione atque approbatione, quam Graeci συγκαταθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam cum vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid--nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit--, aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda adsensio. 38. At vero animus quodam modo eripitur iis, quos neque sentire neque adsentiri volunt. Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quo modo non potest animal ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat--Graeci id οικειον appellant--, sic non potest obiectam rem perspicuam non approbare. Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui. Qui enim quid percipit, adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artis, idque, quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit.
39. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis? Maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione: hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbavit, omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod visum sit, adsentiatur. Qua re qui aut visum aut adsensum tollit, is omnem actionem tollit e vita.
XIII. 40. Nunc ea videamus, quae contra ab his disputari solent. Sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Componunt igitur primum artem quandam de iis, quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his, quale sit id, quod percipi et comprehendi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita videantur, ut etiam alia eodem modo videri possint nec in iis quicquam intersit, non posse eorum alia percipi, alia non percipi: nihil interesse autem, non modo si omni ex parte eiusdem modi sint, sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa comprehenditur. Composita ea conclusio sic est: 'Eorum, quae videntur, alia vera sunt, alia falsa, et quod falsum est, id percipi non potest: quod autem verum visum est, id omne tale est, ut eiusdem modi etiam falsum possit videri.' Et, 'quae visa sint eius modi, ut in iis nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint, alia non possint. 41. Nullum igitur est visum quod percipi possit.' Quae autem sumunt, ut concludant id, quod volunt, ex his duo sibi putant concedi: neque enim quisquam repugnat. Ea sunt haec: 'Quae visa falsa sint, ea percipi non posse,' et alterum: 'Inter quae visa nihil intersit, ex iis non posse alia talia esse, ut percipi possint, alia ut non possint:' reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo, unum: 'quae videantur, eorum alia vera esse, alia falsa,' alterum: 'omne visum, quod sit a vero, tale esse, quale etiam a falso possit esse.' 42. Haec duo proposita non praetervolant, sed ita dilatant, ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. Dividunt enim in partis et eas quidem magnas: primum in sensus, deinde in ea, quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt. Tum perveniunt ad eam partem, ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem universa concidunt etiam minutius. Ut enim de sensibus hesterno sermone vidistis, item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus, quae visa sint, veris adiuncta esse falsa, quae a veris nihil differant: ea cum talia sint, non posse comprehendi.
XIV. 43. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, cum aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa vera definitio sit? si_n_ negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur,