SigPhi · Cicero

Academica Priora

Page 2 of 4

Sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione, quod uisum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt, primum quia eis uisis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides, deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut, cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit, exsistat aliquid quod et ueri simile uideatur et absit longissime a uero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad uerum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt. Vt enim confidant, notum eis esse debebit insigne ueri, quo obscurato et oppresso quod tandem uerum sibi uidebuntur attingere? Quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: “est hoc quidem illius rei signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino”. Sed de perceptione hactenus. Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare uolet, facile etiam absentibus nobis ueritas se ipsa defendet.

---- XII.

---- XII.

His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione atque approbatione, quam Graeci @sugkata/qesin uocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam cum uim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid — nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit — aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda adsensio.

At uero animus quodam modo eripitur eis, quos neque sentire neque adsentiri uolunt. Vt enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere; nam quo modo non potest anima ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat — Graeci id @oi)kei=on appellant — sic non ptest obiectam rem perspicuam non approbare. Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, uera sunt nihil attinet de adsensione omnino loqui; qui enim quid percipit, adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum anec artis, idque, quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit.

Vbi igitur uirtus, si nihil situm est in ipsis nobis? Maxime autem absurdum uitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in uirtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex eis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbauit, omninoque ante uideri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod uisum sit, adsentiatur. Qua re qui aut uisum aut adsensum tollit, is omnem actionem tollit e uita.

---- XIII.

---- XIII.

Nunc ea uideamus, quae contra ab his disputari solent. Sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Componunt igitur primum artem quandam de eis, quae uisa dicimus, eorumque et uim et genera definiunt, in his, quale sit id, quod percipi et comprehendi possit, totidem uerbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita uideantur, ut etiam alia eodem modo uideri possint nec in eis quicquam intersit, non posse eorum alia percipi, alia non percipi: nihil interesse autem, non modo si omni ex parte eiusdem modi sint, sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his caussa comprehenditur. Composita autem ea conclusio sic est: “eorum, quae uidentur, alia uera sunt, alia falsa, et quod falsum est, id percipi non potest: quod autem uerum uisum est id omne tale est, ut eiusdem modi falsum etiam possit uideri”. Et “quae uisa sint eius modi, ut in eis nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint, alia non possint.

nullum igitur est uisum quod percipi possit”. Quae autem sumunt, ut concludant id quod uolunt, ex his duo sibi putant concedi: neque enim quisquam repugnat. Ea sunt haec: “quae uisa falsa sint, ea percipi non posse”, et alterum: “inter quae uisa nihil intersit, ex eis non posse alia talia esse, ut percipi possint, alia ut non possint”: reliqua uero multa et uaria oratione defendunt, quae sunt item duo, unum: “quae uideantur, eorum alia uera esse, alia falsa”, alterum: “omne uisum, quod sit a uero, tale esse, quale etiam a falso possit esse”.

Haec duo proposita non praeteruolant, sed ita dilatant, ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam; diuidunt enim in partis et eas quidem magnas: primum in sensus, deinde in ea, quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari uolunt. Tum perueniunt ad eam partem, ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem uniuersa concidunt etiam minutius. Vt enim de sensibus hesterno sermone uidistis, item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, uolunt efficere eis omnibus, quae uisa sint, ueris adiuncta esse falsa, quae a ueris nihil differant: ea cum talia sint, non posse comprehendi.

---- XIV.

---- XIV.

Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissmam iudico, sed ab eorum caussa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa uera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis uera illa esse quam falsa. Quid enim agant si, cum aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa uera definitio sit? Si negauerint, fatendum sit, quoniam uel illa uera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur, id percipi posse, quod minime illi uolunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus.

Si enim dicent ea, de quibus disserent, se dilucide perspicere nec ulla communione uisorum impediri, comprehendere ea se fatebuntur. Sin autem negabunt uera uisa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi? Occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi eis quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis, ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus comprehensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse comprehendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? Cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat et, quo id facilius adsequatur, adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse quam uideri uolunt? Maxime autem conuincuntur, cum haec duo pro congruentibus sumunt tam uehementer repugnantia: primum esse quaedam falsa uisa, quod cum uolunt, declarant quaedam esse uera: deinde ibidem, inter falsa uisa et uera nihil interesse. At primum sumpseras, tamquam interesset: ita priori posterius, posteriori superius non iungitur.

Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse uideamur, quaeque ab eis dicuntur, sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus, satis magnam habet uim ut ipsa per sese ea quae sint, nobis ita ut sint indicet. Sed tamen, ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est uel arte uel diligentia, ne ab eis quae clara sint ipsa per sese, quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui uoluit subuenire erroribus Epicurus eis qui uidentur conturbare ueri cognitionem, dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere, nihil profecit: ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

---- XV.

Quam ob rem cum duae caussae perspicuis et euidentibus rebus aduersentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Aduersatur enim primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscre; alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam, cum eas dissoluere non possunt, desciscunt a ueritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere constitui.

Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse uideri esse, quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moueantur eodem modo rebus eis, quae nullae sint ut eis, quae sint. Nam cum dicatis, inquiunt, uisa quaedam mitti a deo, uelut ea quae in somnis uideantur quaeque oraclis auspiciis extis declarentur — haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra disputant — quaerunt quonam modo, falsa uisa quae sint, ea deus efficere possit probabilia: quae autem plane proxime ad uerum accedant, efficere non possit, aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae perdifficiliter, internoscantur tamen? Et, si haec, cur non inter quae nihil sit omnino?

Deinde, cum mens moueatur ipsa per sese, ut et ea declarant, quae cogitatione depingimus, et ea quae uel dormientibus uel furiosis uidentur non numquam, ueri simile est sic etiam mentem moueri, ut non modo non internoscat uera uisa illa sint anne falsa, sed ut in eis nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent uel ipsi per se motu mentis aliquo uel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset, qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam intresset inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla uisa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur? Cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in uisis distinctio appareat?

---- XVI.

---- XVI.

Ad has omnis uisiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc uocant, quia aceruom efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: si tale uisum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut ualde ueri simile, cur deinde non ut difficiliter a uero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perueneris me tibi primum quidque concedente, meum uitium fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.

Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? Quo modo autem sumis ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sint? Vt, si lupi canibus similes, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem uidemus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur ut inter uisa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno.

Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium uisorum una depulsio est, siue illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, siue in quete siue per uinum siue per insaniam. Nam ab omnibus eius modi uisis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commouit atque ad se reuocauit, sentit quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somiuorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba uicino suo ambulauisset, dixisse: “uisus sum mihi cum Galba ambulare”? At, cum somniauit, ita narrauit: “uisus Homerus adesse poeta”. Idemque in Epicarmo: “nam uidebar somniare med ego esse mortuom”. Itaque, simul ut experrecti sumus, uisa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus.

---- XVII.

---- XVII.

At enim dum uidentur, eadem est in somnis species eorumque, quae uigilantes uidemus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse uim neque integritatem dormientium et uigilantium nec mente nec sensu. Ne uinulenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, reuocant se interdum eisque quae uidentur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiuerunt, illa uisa quam leuia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id uideri sibi, et, cum relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis: “sed mihi ne utiquam cor consentiti cum oculorum adspectu”...

At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro ueris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte grauitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae uidentur aut a perspiciendo temporis breuitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra uos est; si enim inter uisa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest leuitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus grauitatis constantiae, firmitatis sapientiae iudicium: utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus uino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter uigilantium uisa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse.

Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? Ea dico incerta, quae @a)/dhla Graeci. Si enim res se ita habeant, ut nihil intersit utrum ita cui uideatur ut insano, an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? Quod uelle efficere non mediociris insaniae est. Similitudines uero aut geminorum aut signorum anulis impressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis, quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? Vt si sint et oua ouorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur, aut quid tibi uis in geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras; tu autem uis eosdem plane esse, non similis, quod fieri nullo modo potest.

Dein confugis ad physicos, eos qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabilis esse mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique perfecte et absolute ita paris, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos quidem innumerabilis] itemque homines. Deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat, nihil intersit. Cur enim, inquies, ex illis indiuiduis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in eis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse, sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?

---- XVIII.

Primum quidem me ad Democritum uocas, cui non adsentior potiusque refello propter id, quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Seruilios, qui gemini fuerunt, tam similis quam diciuntur, num censes etiam eosdem fuisse? Non cognoscebantur foris, at domi; non ab alienis, at a suis. An non uidemus hoc usu uenire ut, quos numquam putassemus a nobis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes uiderentur?

Hic, pugnes licet, non repugnabo: quin etiam concedam illum ipsum sapientem de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli uiso adsensurum, nisi quod tale fuerit, quale falsum esse non possit. Sed et ad ceteras res habet quandam artem, qua uera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est. Vt mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces, si adsueueris. Videsne ut in prouerbio sit ouorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse compluris saluis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus caussa solerent: ei cum ouom inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant.

Neque id est contra nos, nam nobis satis est oua illa non internoscere: nihil enim magis adsentiri par est hoc illud esse, quasi inter illa omnino nihil interesset; habeo enim regulam, ut talia uisa uera iudicem, qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transuersum, ut aiunt, digitum discedere, ne confundam omnia. Veri enim et falsi non modo cognitio, sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit, ut etiam illud absurdum sit, quod interdum soletis dicere, cum uisa in animos imprimantur, non uos id dicere, inter ipsas impressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. Quasi uero non specie uisa iudicentur, quae fidem nullam habebunt sublat ueri et falsi nota.

Illud uero perabsurdum, quod dicitis, probabilia uos sequi, si re nulla impediamini. Primum qui potestis non impediri, cum a ueris falsa non distent, deinde quod iudicium est ueri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est @e)poxh/, id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si uera sunt quae de Carneade non nulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique uisum est, tollendus adsensus est. Quid enim est tam futile quam quicquam aprobare non cognitum? Carneaden autem etiam heri audiebamus solitum esse eo delabi interdum ut diceret opinaturum, id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est esse aliquid quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari, id est, numquam adsentiri rei uel falsae uel incognitae.

Restat illud, quod dicunt ueri inueniendi caussa contra omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur uidere quid inuenerint. Non solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam uestram? Vt qui audient, inquit, ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid si utroque? Num peius est? Vnum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest? Mihi quidem uidetur uel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et peruersa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi uis fuisset?

---- XIX.

---- XIX.

Haec Antiochus fere et Alexandriae tum et multis annis post, multo etiam adseuerantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuos. Sed iam confirmata caussa te, hominem amicissimum — me autem appellabat — et aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoueris, eam philosophiam sequere quae confundit uera cum falsis, spoliat nos iudicio, priuat approbatione, comnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis siue deus aliquis siue natura ademerat siue eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas,tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt; quos si sequamur, eis uinculis simus adstricti, ut nos commouere nequeamus.

Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt, quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest. Prouide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi quoque licebat, qui ex te illa cognoueram, negabis esse rem ullam quae cognosci comprehendi percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum, quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas”. Quae cum dixisset ille, finem fecit.

Hortensius autem uehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, nec mirum, nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens — non enim satis intellegebam — coepit hortari ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus “si te” inquit, “Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus, si tibi ita uideatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud uero non censuerim, ut eius auctoritate moueare. Tantum enim te non modo monuit, inquit adridens, ut caueres ne quis improbus tribunus plebis, quorum uides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses? Hoc, quaeso, caue ne te terreat. De caussa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magno opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac uisum sit, sententia destitisse”. Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.

---- XX.

---- XX.

Tum ego non minus commotus quam soleo in caussis maioribus, huius modi quadam oratione sum exorsus. “Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita mouit, ut docti hominis et copiosi et prati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa caussa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me mouebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.

Ego enim si aut ostentatine aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicaui, non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius uitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum uelim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Iouem deosque penates me et ardere studio ueri reperiendi et ea sentire quae dicerem.

Qui enim possum non cupere uerum inuenire, cum gaudeam, si simile ueri quid inuenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, uera uidere, sic pro ueris probare falsa turpissumum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umqua falsi approbem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego uero ipse et magnus quidem sum opinator — non enim sum sapiens — et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam paruolam Cynosuram, “qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto”, ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent, “quae cursu interiore, breui conuertitur orbe”, sed Helicen et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has latiore specie, non ad tenue elimatas. Eo fit ut errem et uager latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista cum acriter mentem sensumue pepulerunt, accipio eisque interdum etiam adsentior, nec percipio tamen; nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque uisis cedo nec possum resistere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas uim esse maximam, Zenoni adsentiens, cauere ne capiatur, ne fallatur uidere; nihil est enim ab ea cogitatione quam habemus de grauitate sapientis, errore leuitate temeritate diiunctius. Quid igitur loquar de firmitate sapientis? Quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis. Quod quoniam a te probatur — ut praepostere tecum agam, nox referam me ad ordinem — haec primum conclusio quam habeat uim considera.

---- XXI.

---- XXI.

Si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur: numquam autem opinabitur: nulli igitur rei adsentietur. Hanc conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando. Ita sequebatur etiam opinari, quod tu non uis et recte, ut mihi uideris. Sed illud primum, sapientem, si adsensurus esset, etiam opinaturum, falsum esse et Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus: posse enim eum falsa a ueris et quae non possint percipi ab eis quae possint, distinguere.

Nobis autem primum, etiam si quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse uidetur et lubrica. Quam ob rem cum tam uitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet, si temere processerit. Ita enim finitima sunt falsa ueris, eaque quae percipi non possunt, eis quae possunt — si modo ea sunt quaedam: iam enim uidebimus — ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnis cohibiturum, ut uidendum tibi sit idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. Neutrum, inquies, illorum. Nitamur igitur nihil posse percipi: etenim de eo omnis est controuersia.

---- XXII.

---- XXII.

Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philonem tam diu ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haec non acrius accusauit in senectute quam antea defensitauerat. Quamuis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia leuatur auctoritas. Quis enim iste dies illuxerit quaero, qui illi ostenderit eam quam multos annos esse negitauisset, ueri et falsi notam. Excogitauit aliquid? Eadem dicit quae Stoici. Poenituit illa sensisse? Cur non se transtulit ad alios et maxime ad Stoicos? Eorum enim erat propria ista dissensio. Quid? Eum Mnesarchi poenitebat? Quid? Dardani? Qui erant Athenis tum principes Stoicorum. Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere.

Vnde autem subito uetus Academia reuocata est? Nominis dignitatem uidetur, cum a re ipsa descisceret, retinere uoluisse, quod erant qui illum gloriae caussa facere dicerent, sperare etiam fore ut ei qui se sequerentur, Antiochii uocarentur. Mihi autem magis uidetur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de cetris sunt inter illos non nulla communia: haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit, et ut ei, qui sub Nouis solem non ferunt, item ille, cum aestuaret, ueterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est.

Quoque solebat uti argumento tum, cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracliotes utrum comprehendisset certa illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitauisset, honesti inane nomen esse, uoluptatem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere uellet nihil ita signari in animis nostris a uero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curauit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.

---- XXIII.

Et primum quod initio dixisti uideamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros uiros, sed tamen popularis aliquos nominare. Illi cum res non bonas tractent, similes bonorum uideri uolunt. Nos autem dicimus ea nobis uideri, quae uosmet ipsi nobilissimis philosops placuisse conceditis. Anaxagoras niuem nigram dixit esse. Ferres me, si ego idem dicerem? Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est? Num hic sophistes? Sic enim appellabantur ei, qui ostentationis aut quaestus caussa philosophabantur. Maxuma fuit et grauitatis et ingeni gloria.

Quid loquar de Democrito? Quem cum eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri, “haec loquor de uniuersis”? Nihil excipit de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra uniuersa? Quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis? Qui mihi cum illo collati quintae classis uidentur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui ueri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille uerum plane negat esse: sensusque idem non obscuros dicit, sed tenebricosos, sic enim appellat eos. Is, qui hunc maxume est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura: “nege”, inquit, “scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit”.

Furere tibi Empedocles uidetur, at mihi dignissimum rebus eis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam uim censet in eis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam uersibus, sed tamen illi uersibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab eis aiebas remouendum Socraten et Platonem. Cur? An de ullis certius possum dicere? Vixisse cum eis equidem uideor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit uisum sciri posse. Excepit unum tantum, “scire se nihil se scire”, nihil amplius. Quid dicam de Platone? Qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probauisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

---- XXIV.

---- XXIV.

Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo illustris homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi nobilem? Atqui habebam molestos uobis, sed minutos, Stilponem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam @sofi/smata: sic enim appellantur fallaces conclusiunculae. Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissoluit idem. Mihi quidem non uidetur, sed dissoluerit sane. Certe tam multa non collegisset, quae nos fallerent probabilitate magna, nisi uideret eis resisti non facile posse.

Quid Cyrenaici tibi uidentur, minime contempti philosophi? Qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut uoluptatem; neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.

Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post illos ueteres tot saeculis inueniri uerum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quarentibus. Quid inuentum sit paulo post uidero, te ipso quidem iudice. Arcesilan uero non obtrectandi caussa cum Zenone pugnauisse, sed uerum inuenire sic intellegitur.

Nemo umquam superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum uera sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesiuit de Zenone fortasse quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur uisum? Tum illum ita definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset uisum uerum, quale uel falsum. Hic Zenonem uidisse acute nullum esse uisum quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse neque uerum, si esset tale, quale uel falsum. Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse uisum a uero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse.