SigPhi · Cicero

Academica Priora

Page 4 of 4

Quamcumque uero sententiam probauerit, eam sic animo comprehensam habebit, ut ea quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moueat regat. Erit ei persuasum etiam solem lunam, stellas omnis, terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

---- XXXVIII.

Sint ista uera — uides enim iam me fateri aliquid esse ueri — comprehendi ea tamen et percipi nego. Cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, ueniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles, qui illum desipere dicat: neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit nouo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum, ut nulla uis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum exsistere, ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit, cum mihi ne ut dubitem quidem relinquatur.

Vt omittam leuitatem tenere adsentientium, quanti lebertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est? Quaero cur deus, omnia nostra caussa cum faceret (sic enim uoltis) tantam uim natricum uiperarumque fecerit, cur mortifera tam multa ac perniciosa terra marique disperserit? Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine diuina aliqua sollertia; cuius quidem uos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse uideatur.

Negas sine deo posse quicquam. Ecce tibi e transuerso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris: et cum sacerdotes deorum uacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos! Negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum. Quaecumque sint, docet omnia effecta esse natura nec ut ille qui ex asperis et leuibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani. Somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis. Ipse autem singulas mundi partis persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore. Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies t noctes diuinum numen horrere et, si quid aduersi acciderit (quod cui non accidit?) extimescere ne id iure euenerit? N c Stratoni tamen adsentior nec uero tibi; modo hoc, odo illud probabilius uidetur.

---- XXXIX.

---- XXXIX.

Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit quae penetrare in caelum, terram intrare possit: corpora nostra non nouimus, qui sint situs partium, quam uim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut uiderentur; nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire diuidere possumus, ut uideamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat?

Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta uidentur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui aduersis uestigiis stent contra nostra uestigia, quos antipodas uocatis: cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam eis qui, cum audiunt, desipere uos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in mundo moueri, quae cum circum axem se summa celeritatee conuertat et torqueat, eadem effici omnia, quae si stante terra caelum moueretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? Loquere. Putas solem esse tantulum? Ego ne bis quidem tantum! Et uos ab illo irridemini et ipsi illum uicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chisus, qui nihil istorum sciri putat posse.

Sed redeo ad animum et corpus. Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae neruorum natura sit, quae uenarum? Tenemusne quid sit animus, ubi sit, denique sitne an, ut Dicaearcho uisum est, ne sit quidem ullus? Si est, trisne partis habeat, ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus nullo corpore, quod intellegi quale sit uix potest; et, quidquid est, mortale sit an aeternum? Nam utramque in partem multa dicuntur. Horum aliquid uestro sapienti certum uidetur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit: ita sunt in plerisque contrariam rationum paria momenta.

---- XL.

---- XL.

Sin agis uerecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non adsentiar, sed quod nullis, uincam animum cuique adsentiar deligam...quem potissimum? quem? Democritum: semper enim, ut scitis, studiosus nobilitatis fui. Vrguebor iam omnium uestrum conuicio. Tune aut inane quicquam putes esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quidquid mouebitur corporeum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? Aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? Aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? Et cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante post, alios dissimilis, alios eiusdem modi mundos esse? Et, ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque uideamus, sic innumerabilis paribus in locis eisdem esse nominibus honoribus, rebus gestis, ingeniis formis aetatibus, eisdem de rebus disputantis? Et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo uidere uideamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere? Tu uero ista ne asciueris neue fueris commenticiis rebus adsensus. Nihil sentire est melius quam tam praua sentire.

Non ergo id agitur, ut aliquid adsensu meo comprobem; quae tu, uide ne impudenter etiam postules, non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem uideantur. Nec enim diuinationem, quam probatis, ullam esse arbitror, fatumque illud esse, quo omnia contineri dicitis, contemno. Ne exaedificatum quidem hunc mundum diuino consilio existimo, atque haud scio an ita sit.

---- XLI.

Sed cur rapior in inuidiam? Licetne per uos nescire quod nescio? An Stoicis ipsis inter se disceptare, cum his non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether uidetur summus deus, mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri seruiamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri uidetur admonens ut crebro faciam mentionem sui) uos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: ego huic me quasi malis architectis mensurae uestrae nego credere. Dubium est igitur uter nostrum sit, leuiter ut dicam, uerecundior?

Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri uidemur, humana despicimus, cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemniamus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si uero aliquid occurrit quod ueri simile uideatur, humanissima completur animus uoluptate.

Quaeret igitur haec et uester sapiens et hic noster, sed uester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut uereatur temere opinari praeclareque agi secum putet, si in eius modi rebus ueri simile quod sit inuenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum ante dicendum est. Non mihi uidentur considerare, cum [physicis] ista ualde adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae illustriores uideantur, amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam, cum cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut uetare, nec magis adfirmabaunt signum illud, si erunt mensi, sex pedum esse quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeuiginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo ila conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas res non percipit. magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id approbat quasi percipiat, nullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusue comprehendi, quoniam omnium rerum una est definito comprehendendi.

---- XLII.

---- XLII.

Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? Nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur: qua de re est igitur inter summos uiros maior dissensio? Omitto illa, quae relicta iam uidentur, ut Erillum, qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum Zenonis auditor esset, uides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius, ut scriptum uideo, princeps Xenophanes, quem modo nominaui, deinde eum secuti Parmenides et Zeno, itaque ab his Eleatici philosophi nominabantur. Post Euclides, Socrati discipulus, Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod eset unum et simile et idem semper. Hi quoque multa a Platone. A Menedemo autem, quod is ex Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie, qua uerum cerneretur. Elii similia, sed, opinor, explicata uberius et ornatius.

Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus, Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor, re probauit ea quae ille uerbis, nihil esse bonum nisi uirtutem, nec malum nisi quod uirtuti esset contrarium; in mediis ea momenta, quae Zeno uoluit, nulla esse censuit. Huic summum bonum est in his rebus neutram in partem moueri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae ἀπάθεια nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec nunc uideamus quae diu multumque defensa sunt.

Alii uoluptatem finem esse uoluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socraten audierat, unde Cyrenaici. Post Epicurus, cuius est disciplina nunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipsa uoluptate consentiens. Voluptatem autem et honestatem finem esse Callipho censuit; uacare omni molestia hieronymus; hoc idem cum honestate Diodorus; ambo hi Peripatetici. Honeste autem uiuere fruentem rebus eis, quas primas homini natura conciliet, et uetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis, quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc proxime uidentur accedere. Introducebat etiam Carneades, non quo probaret, sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus eis, quas primas natura conciliauisset. Honeste autem uiuere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inuentor et princeps Stoicorum fuit.

---- XLIII.

---- XLIII.

Iam illud perspicuom est, omnibus eis finibus bonorum, quos exposui, malorum finis esse contrarios. Ad uos nunc refero quem sequar, modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat, “quemlibet, modo aliquem”. Nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. Licetne — omitto per Aristotelen, meo iudicio in philosophia prope singularem — per ipsum Antiochum? qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutauisset, germanissimus Stoicus. Erit igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens aut ueteris Academinae. Vtrumque non potest; est enim inter eos non de terminis, sed de tota possessione contentio. Nam omnis ratio uitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident, de omni uitae ratione dissident. Non potest igitur uterque sapiens esse, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter. Si Polemonius, peccat Stoicus, rei falsae adsentiens — namque idem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum — sin uera sunt Zenonis, eadem in ueteres Academicos et Peripateticos dicenda.

Hic igitur neutri adsentietur? Sin, inquam, uter est prudentior? Quid? Cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his, quos amat, Stoicis, nonne iudicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho uehementissime displicet. Liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide, inquit: statue aliquando quidlibet. Quid quod quae dicuntur et acuta mihi uidentur in utramque partem et paria? Nonne caueam ne scelus faciam? Scelus enim dicebas esse, Luculle, dogma prodere. Contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.

Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una uirtute positam beatam uitam putat. Quid Antiochus? Etiam, inquit, beatam, sed non beatissimam. Deus ille, qui nihil censuit deesse uirtuti, homuncio hic, qui multa putat prater uirtutem homini partim cara esse, partim etiam necessaria. Sed ille uereor ne uirtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente. Et hic metuo ne uix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala, tamen eum, qui in his omnibus sit, beatum fore censeat, si sapiens sit. Distrahor: tum hoc mihi probabilius, tum illud uidetur, et tamen, nisi alterutrum sit, uirtutemb iacere plane puto. Verum in his discrepant.

---- XLIV.

---- XLIV.

Quid? Illa, in quibus consentiunt num pro ueris probare possumsu? Sapientis animum numquam nec cupiditate moueri nec laetitia efferri. Age, haec probabilia sane sint: num etiam illa, numquam timere, numquam dolere? Sapiensne non timeat, ne patria deleatur, non doleat, si deleta sit? Durum, sed Zenoni necessarium, cum praeter honestum nihil est in bonis, tibi uero, Antioche, minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala uidentur, quae et uenientia metuat sapiens necesse est et uenisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint ab Academia uetere decreta, ut animum sapientis commoueri et conturbari negarent? Mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem uolebant esse quendam modum. Legimus omnes Crantoris ueteris Academici de luctu; est enim non magnus, uerum aureolus et, ut Tuberoni Panaetius praecipit, ad uerbum ediscendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cauendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant, recte secusne alias uiderimus.

Atrocitas quidem ista tua quo modo in ueterem Academiam irruperit nescio: illa uero ferre non possum, non quo mihi displiceant (sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae @para/doca nominantur) sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? Hos enim fquasi eosdem esse uoltis. Illi umquam dicerent sapientis solos reges, solos diuites, solos formosos, omnia, quae ubique essent, sapientis esse? Neminem consulem praetorem imperatorem, nescio an ne quinqueuirum quidem quemquam nisi sapientem? Postremo, solum ciuem, solum liberum, insipientis omnis peregrinos exsules seruos furiosos? Denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem aut ciuitatis, nisi quae essent sapientium?

Haec tibi, Luculle, si es adsensus Antiocho, familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo, tantum quantum uidebitur.

---- XLV.

Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum Pl. Scipione et M. Marcello consulibus praetor esset, eum, qui cum auo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane homine, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: “ego tibi, Carneade, praetor esse non uideor [quia sapiens non sum] nec haec urbs nec in ea ciuitas”. Tum ille:” huic Stoico non uideris”. Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi uolebat, non dubitauisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam ciuitas incoleret. Sed ille noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens.

Vos autem mihi uerenti ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem incognitum, quod minime uoltis, quid consili datis? Testatur saepe Chrysippus tris solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum: circumcidit et amputat multitudinem; aut enim honestatem esse finem aut uoluptatem aut utrumque; nam qui summum bonum dicant id esse, si uacemus omni molestia, eos inuidiosum nomen uoluptatis fugere, sed in uicinitate uersari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tris relinquit sententias, quas putet probabiliter posse defindi.

Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile diuellor, nec quicquam habeo adhuc probabilius — uerum tamen uideo quam suauiter uoluptas sensibus nostris blandiatur. Labor eo ut adsentiarEpicuro aut Aristippo. Reuocat uirtus uel potius reprehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam uideretur (quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur) sed, si istum finem uelim sequi, nonne ipsa ueritas et grauis et recta ratio mihi obueresetur? Tune, cum honestas in uoluptate contemnenda consistat, honestatem cum uoluptate tamquam hominem cum belua copulabis?

---- XLVI.

---- XLVI.

Vnum igitur par quod depugnet relicum est, uoluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitiia, reliquae uirtutes, quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae uoluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est uirtus, sed fallax imitatio simulatioque uirtutis. Audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant, nisi forte, quod gloriosum sit in uolgus, id honestum uelimus dicere: fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberrauisset, eum numquam quid in uita sequeretur habiturum.

Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moueri? Tam moueor quam tu, Luculle, neque me minus hominem quam te putaueris. Tantum interest, quod tu, cum es commotus, adquiescis adsentiris approbas, uerum illud certum comprehensum perceptum ratum firmum fixum uis esse, deque eo nulla ratione neque pelli neque moueri potes: ego nihil eius modi esse arbitror, cui si adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam uera a falsis nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.

Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique uerum esse, quod cuique uideatur: aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudici: aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in uoluptate constituit. Plato autem omne iudicium ueritatis ueritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse uoluit. Num quid horum probat noster Antiochus?

Ille uero ne maiorum quidem suorum. Vbi enim aut Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelen, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nusquam.

---- XLVII.

Quid ergo Academici appellamur? An abutimur gloria nominis? Aut cur cogimur eos sequi, qui inter se dissident? in hoc ipso, quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat uerum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc, “si dies est, lucet”, quanta contentio est! Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? Cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! Quid? Duo uel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt?

Quid me igitur, Luculle, in inuidiam et tamquam in contionem uocas, et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi tabernas iubes? Quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur? Qui si undique omnes conuenerint, facile contra uos incitabuntur. Expromam primum illa inuidiosa, quod eos omnis, qui in contione stabunt, exsules seruos insanos esse dicatis: dein ad illa ueniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad uosmet ipsos, qui adestis, pertinent. Negat enim uos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. “Quo modo”? inquies, “nos enim defindimus etiam insipientem multa comprehendere”.

At scire negatis quemquam rem ullam si sapientem; et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam cum extensis digitis aduersam manum ostenderat, “uisum”, inquiebat, “huius modi est”. Deinde, cum paulum digitos contraxerat, “adsensus huius modi”. Tum cum plane compresserat pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat: qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, @kata/lhyin imposuit. Cum autem laeuam manum admouerat et illum pugnum arte uehementerque compresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. Sed qui sapiens sit aut fuerit ne ipsi quidem solent dicere. Ita tu nunc, Catule, lucere nescis nec tu, Hortensi, in tua uilla nos esse.

Num minus haec inuidiose dicuntur? Nec tamen nimis eleganter: illa subtilius. Sed quo modo tu, si nihil comprehendi posset, artificia concidere dicebas neque mihi dabas id, quod probabile esset, satis magnam uim habere ad artis, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in eis esset tanta sollertia? Quod si eos docuisset aliquis quam uim habere diceretur scientia, desinerent irasci: ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos, quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare “ex sui animi sententia” quemque uoluerunt, deinde ita teneri “si sciens falleret”, quod inscientia multa uersaretur in uita, tum, qui testimonium diceret, ut “arbitrari” se diceret etiam quod ipse uidisset, quaeque iurati iudices cognouissent, ea non ut esse facta, sed ut “uideri” pronuntiarentur.

---- XLVIII.

---- XLVIII.

Verum, quoniam non solum nauta significat, sed etiam Favonius ipse insusurrat nauigandi nobis, Luculle, tempus esse et quoniam satis multa dixi, est mihi perorandum. Posthac tamen, cum haec quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum uirorum disseramus, de obscuritate naturae deque errore tot philosophorum, qui de bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant, ut, cum plus uno uerum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobilis disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas ipsi contra se Stoici texuerunt”.

Tum Lucullus “non moleste”, inquit, “fero nos haec contulisse. Saepius enim congredientes nos, et maxime in Tusculanis nostris, si quae uidebuntur, requiremus”. “Optime”, inquam, “sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?” Tum Catulus, “Egone?” inquit; “ad patris reuoluor sententiam, quam quidem ille Carneadiam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto, id est, opinaturum sapientem existimem, sed ita ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod comprehendi et percipi possit: qua re @e)poxh\n illam omnium rerum comprobans, illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, uehementer adsentior”. “Habeo”, inquam, “sententiam tuam nec eam admodum aspernor. Sed tibi quid tandem uidetur, Hortensi”? Tum ille redens “Tollendum”. “Teneo te”, inquam, “nam ista Academiae est propria sententia”. Ita sermone confecto Catulus remansit: nos ad nauiculas nostras descendimus.

fr:Premiers Académiques