SigPhi · Cicero

Brutus

Page 2 of 7

Quis enim putet aut celeritatem ingeni L. Bruto illi, nobilitatis vestrae principi, defuisse? qui de matre suavianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque conjecerit; qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit; qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis, legibus judiciisque devinxerit; qui collegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret; quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum. Videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anienis ad tertium miliarium consedisset eumque montem qui sacer appellatus est occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias, eique ob eam rem honores amplissimos habitos, et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.

Possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum jamjam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurumum ingenio valuisse videatur; M’. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco, diserto homine, comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit; quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata. Licet aliquid etiam de M. Popillii ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebi contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus, ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse, aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse, nihil sane mihi legisse videor, tantummodo conjectura ducor ad suspicandum. Dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividendo tulit, qui consul apud Tarsumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.

XV.

Quem vero exstet eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cujus eloquentiae est auctor, et idoneus quidem mea sententia, Q. Ennius; praesertim cum et ipse eum audiverit et scribat de mortuo; ex quo nulla suspicio est amicitiae causa esse mentitum. Est igitur sic apud illum in nono ut opinor annali: probe vero; ut enim hominis decus ingenium, sic ingenii ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt—|0 quam vocant Graeci, cujus effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius, ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, hujus hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit. At hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo, quaestorque his consulibus M. Cato, modo plane annis ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Ennii testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quanquam Varro noster, diligentissimus investigator antiquitatis, putat in hoc erratum, vitamque Naevii producit longius. Nam Plautus, P. Claudio, L. Porcio, viginti annis post illos quos ante dixi consules, mortuus est, Catone censore.|0 Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M’. Manilio consulibus mortuus est, annis ipsis ante me consulem; XVI.

XVI.

Et hercules hae quidem exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis ejusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad illustrandam nobilitatem suam. Quanquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis quae facta non sunt, falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum ejusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M’. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno post exactos reges fuit. Catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cujus arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quanquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas—; et quodam modo est nonnulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti, breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior. Habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat—quanquam in Lysia saepe sunt etiam lacerti sic ut fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigosior,— sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa ejus subtilitate admodum gaudeant.

XVII.

Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit, aut quis novit omnino? at quem virum! Di boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem, oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando? acerbior in vituperando? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus illustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur. Jam vero origines ejus quem florem aut quod lumen eloquentiae non habent? Amatores huic desunt, sicuti multis jam ante saeclis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes): sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. Sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo; sed cur nolunt Catones? Attico genere dicendi se gaudere dicunt.

Sapienter id quidem—atque utinam imitarentur, nec ossa solum, sed etiam sanguinem!—gratum est tamen, quod volunt; cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior est hujus sermo et quaedam horridiora verba: ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et, ut aptior sit oratio, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: jam neminem antepones Catoni. Ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appellant, et sententiarum orationisque formis, quae vocant: non verisimile est, quam sit in utroque genere et creber et distinctus Cato.

XVIII.

Nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius: quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus, ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione, quod sit antiquius. Sed majore honore in omnibus artibus quam in hac una dicendi versatur antiquitas.

Quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit, Canachi signa rigidiora esse quam ut imitentur veritatem? Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, jam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora Polycleti et jam plane perfecta, ut mihi quidem videri solent. Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxin et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus; at in Aëtione, Nicomacho, Protogene, Apelle jam perfecta sunt omnia. Et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat: nihil est enim simul et inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poëtae; quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid? nostri veteres versus ubi sunt?

Atqui hic Livius primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit, anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentesimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum controversia. Accius autem a Q. Maximo quintum consule captum Tarento scripsit Livium, annis post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post, C. Cornelio, Q. Minucio consulibus, ludis Juventatis quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Accii fuit, ut his consulibus annos natus Ennius fuerit; cui si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ii, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.|0 XIX.

XIX.

Haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio illustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommodatam puto. Recte, inquam, Brute, intelligis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeclis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus, in originibus scriptum reliquit Cato! Tamen Naevii, illius quem in vatibus et Faunis annumerat Ennius, bellum Punicum quasi Myronis opus delectat. Sit Ennius sane, ut est certe, perfectior; qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed ipse dicit, cur id faciat. ‘Scripsere’, inquit, ‘alii rem vorsibus’—et luculente quidem scripserunt, etiamsi minus quam tu polite. Nec vero tibi aliter videri debet, qui a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.

Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius, C. Varro, Q. Maximus, Q. Metellus, P. Lentulus, P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit. Ipsum Scipionem accepimus non infantem fuisse. Filius quidem ejus, is qui hunc minorem Scipionem a Paulo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus; indicant cum oratiunculae tum historia quaedam Graeca, scripta dulcissime.

XX.

XX.

Numeroque eodem fuit Sex. Aelius, juris quidem civilis omnium peritissimus, sed etiam ad dicendum paratus. De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans. Jam enim erat unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi; nam hoc praetore ludos Apollini faciente, cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Marcio, Cn. Servilio consulibus mortem obiit Ennius. Erat isdem temporibus Ti. Gracchus, qui bis consul et censor fuit, cujus est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem jam patrio instituto deditum studio litterarum,—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre ejus in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset—et T. Annium Luscum, hujus Q. Fulvii collegam, non indisertum dicunt fuisse; atque etiam L. Paullus, Africani pater, personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit,—sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt.

XXI.

XXI.

Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius et una Ser. Fabius Pictor, et juris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quinctusque Fabius Labeo fuit ornatus eisdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is cujus quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cujus et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus. Tum ipse L. Cotta est veterator habitus; sed C. Laelius et P. Africanus in primis eloquentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest. Sed inter hos aetate paulum eis antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, aut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur. Sed nescio quomodo hujus, quem constat eloquentia praestitisse, exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laelii aut Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque evaruerunt, vix jam ut appareant.

De ipsius Laelii et Scipionis ingenio quanquam ea est fama ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio illustrior. At oratio Laelii de collegiis non melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa Laelii quicquam sit dulcius, aut quo de religione dici possit augustius; sed multo tamen vetustior et horridior ille quam Scipio et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius. Sed est mos hominum, ut nolint eundem pluribus rebus excellere. Nam ut ex bellica laude aspirare ad Africanum nemo potest, in qua ipsa egregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium: sic ingenii, litterarum, eloquentiae, sapientiae denique, etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio. Nec mihi ceterorum judicio solum videtur, sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse. Erat omnino tum mos, ut in reliquis rebus melior, sic in hoc ipso humanior, ut faciles essent in suum cuique tribuendo.

XXII.

Memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audisse, cum diceret adolescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent. Nam cum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi societatis ejus, quae picarias de P. Cornelio, L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum ut de ea re cognoscerent et statuerent consules. Causam pro publicanis accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Cum consules re audita ‘amplius’ de consilii sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse, iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita: se, quae fecisset, honoris eorum causa studiose accurateque fecisse; sed se arbitrari, causam illam a Ser. Galba, quod is in dicendo ardentior acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi. Itaque auctoritate C. Laelii publicanos causam detulisse ad Galbam; illum autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse. Unum quasi comperendinatus medium diem fuisse, quem totum Galbam in consideranda causa componendaque posuisse; et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset. Interim cum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedes eo colore et eis oculis, ut egisse causam, non commentatum putares. Addebat etiam, idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba; ex quo significabat, illum non in agendo solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. Quid multa? magna exspectatione, plurumis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam, tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam, ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur. Itaque multis querelis multaque miseratione adhibita socios omnibus adprobantibus illa die quaestione liberatos esse.

XXIII.

Ex hac Rutilii narratione suspicari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is, qui inflammet judicem, quam ille, qui doceat: elegantiam in Laelio, vim in Galba fuisse. Quae quidem vis tum maxime cognita est cum, Lusitanis a Ser. Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem, interfectis, C. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegii similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit; quam orationem in origines suas rettulit paucis antequam mortuus est an diebus an mensibus. Tum igitur nihil recusans Galba pro sese, et populi Romani fidem implorans, cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cujus orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris; isque se tum eripuit flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut idem scriptum reliquit Cato. Atque etiam ipsum Libonem non infantem video fuisse, ut ex orationibus ejus intellegi potest.

Cum haec dixissem et paulum interquievissem, Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus ejus appareat? quod mirari non possum in eis, qui nihil omnino scripti reliquerunt.

XIV.

XIV.

Nec enim est eadem, inquam, Brute, causa non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint. Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem (pleraeque enim scribuntur orationes habitae jam, non ut habeantur); alios non laborare ut meliores fiant (nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio); memoriam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam, eamque etiam majorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint; alios, quod melius putent dicere se posse quam scribere; quod peringeniosis hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae. Quem fortasse vis non ingenii solum, sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque, ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum prehenderat motusque omnis animi, tanquam ventus, hominem defecerat, flaccescebat oratio. Quod eis qui limatius dicendi consectantur genus accidere non solet, propterea quod prudentia nunquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo possit et dicere et scribere; ardor animi non semper adest, isque cum consedit, omnis illa vis et quasi flamma oratoris exstinguitur. Hanc igitur ob causam videtur Laelii mens spirare etiam in scriptis, Galbae autem vis occidisse.

XXV.

Fuerunt etiam in oratorum numero mediocrium L. et Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes; simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit enim doctus e disciplina stoicorum. Multae sunt Sp. Albini orationes; Sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo video in numero oratorum fuisse. P. etiam Popillius cum civis egregius tum non indisertus fuit; Caius vero, filius ejus, disertus; Caiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, tum ejus elegans est habitum etiam orationis genus. Eodemque in genere est habitus is, qui injuria accepta fregit Ti. Gracchum patientia, civis in rebus optimis constantissimus M. Octavius. At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, iisdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu, et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus. Hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprehensio et jam artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo adolescentes ingeniosissimi et prope aequales, C. Carbo et Ti. Gracchus, audire soliti sunt; de quibus jam dicendi locus erit, cum de senioribus pauca dixero. Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores, homo per se cognitus, sine ulla commendatione majorum est adeptus.

Tum L. Cassius multum potuit, non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cujus quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit M. Lepido consule adjuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod ejus auctoritate de sententia deductus Briso putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompeii sunt scripta nec nimis extenuata, quanquam veterum est similis, et plena prudentiae.

XXVI.

P. Crassum valde probatum oratorem iisdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas. Nam et cum summo illo oratore, Ser. Galba, cujus Caio filio filiam suam collocaverat, affinitate sese devinxerat et, cum esset P. Mucii filius fratremque haberet P. Scaevolam, domi jus civile cognoverat. In eo industriam constat summam fuisse maximamque gratiam, cum et consuleretur plurimum et diceret. Horum aetatibus adjuncti duo C. Fannii, C. et M. filii, fuerunt; quorum Caii filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista Fannii? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio, litterato homine, scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse.

Tum ego, Audivi equidem ista, inquam, de majoribus natu, sed nunquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel optima esset illo quidem tempore orationum omnium. Sed nec ejusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus enim sonus est totius orationis et idem stilus—nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris objecisset; praesertim cum Fannius nunquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit et tribunatus ejus, arbitrio et auctoritate P. Africani gestus, non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius, C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior. Is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset—,cui tamen Laelius se excusans, non genero minori dixit se illud, sed majori filiae detulisse—, is tamen instituto Laelii Panaetium audiverat. Ejus omnis in dicendo facultas ex historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.

Mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in numero non fuit, juris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor, quemadmodum videtis, fuit, ut temporibus illis, luculentus, juris valde peritus, multorum etiam, ut L. Crassi, magister.

XXVII.

Utinam in Ti. Graccho Caioque Carbone talis mens ad rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit: profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa re publica est interfectus; alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate judicum vindicavit; sed fuit uterque summus orator. Atque hoc memoria patrum teste dicimus; nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas. Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in eis jam adolescens Diophanem Mytilenaeum, Graeciae temporibus illis disertissimum. Sed ei breve tempus ingeni augendi et declarandi fuit; Carbo, cui vita suppeditavit, est in multis judiciis causisque cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in quibus familiaris noster L. Gellius qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem, atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat; addebat, industrium etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque multum operae solitum esse ponere.

Hic optimus illis temporibus est patronus habitus, eoque forum tenente plura fieri judicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc adolescente constitutae sunt, quae antea nullae fuerunt; L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae jam evanuerunt, et annales sane exiliter scriptos—; et judicia populi, quibus aderat Carbo, jam magis patronum desiderabant tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus tulit.

XXVIII.

Vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari ejus L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis, ut temporibus illis, eruditus. Quae tribuebat idem Accius etiam Q. Maximo, L. Pauli nepoti; et vero ante Maximum, illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat in dicendo fuisse. Tum etiam P. Lentulus ille princeps, ad rem publicam duntaxat quod opus esset, satis habuisse eloquentiae dicitur; iisdemque temporibus L. Furius Philus perbene Latine loqui putabatur litteratiusque quam ceteri; P. Scaevola valde prudenter et acute; paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M’. Manilius. Appii Claudii volubilis, sed paulo fervidior erat oratio. In aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem, sed ut vita, sic oratione etiam turbulentus.

M. Drusus, qui in tribunatu C. Gracchum collegam iterum tribunum fregit, vir et oratione gravis et auctoritate; eique proxime adjunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum paulum aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed omnia is summa sperans aedilicius est mortuus. Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.

XXIX.