SigPhi · Cicero

Brutus

Page 4 of 7

XLV.

Hoc loco ipsum Domitium non relinquo; nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pone satis in eo fuisse orationis atque ingenii, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur; quod idem de C. Caelio dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis ejus, in re publica ipsius dignitati satis. Eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus, Latine et diligenter loquentibus, numeratus est; qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione, sodalitate, collegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum, in consulatus petitione superavit. Eodem tempore C. Claudius, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem afferebat. Ejusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo judicio eo pervenisse videtur, quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire. Hujus orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis quidem ille acute, sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poëta, homo perargutus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, disertus.

Fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario judicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus ad dicendum, M. Gratidius, M. Antonii perfamiliaris, cujus praefectus cum esset in Cilicia, est interfectus; is qui accusavit C. Fimbriam, M. Marii Gratidiani pater.

XLVI.

Atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis: Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles, quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betutius Barrus Asculanus, cujus sunt aliquot orationes Asculi habitae; illa Romae contra Caepionem nobilis sane, cui orationi Caepionis ore respondit Aelius, qui scriptitavit orationes multis, orator ipse nunquam fuit. Apud majores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum, Ti. Gracchi fere aetate; ejus etiam oratio est pro Fregellanis coloniisque Latinis habita in senatu.

Tum Brutus, Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis, praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio? Et Brutus, Qui est, inquit, iste tandem urbanitatis color? Nescio, inquam; tantum esse quendam scio. Id tu, Brute, jam intelliges, cum in Galliam veneris; audies tu quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt; illud est majus, quod in vocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet, sed etiam in ceteris. Ego memini T. Tincam Placentinum, hominem facetissimum, cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon’, inquit Brutus, de quo multa Lucilius? Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego jam non mirer, illud Theophrasto accidisse quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset ‘hospes, non pote minoris’, tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur. Omnino, sicut opinor, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est, ad nostros revortamur.

XLVII.

Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus; itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret, neque secundum tamen neque tertium dixerim. Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam jam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur. Sed tamen erant ea in Philippo, quae, qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna diceret: summa libertas in oratione, multae facetiae; satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto facetus. Horum aetati prope conjunctus L. Gellius non tam vendibilis orator, quamvis nescires, quid ei deesset; nec enim erat indoctus, nec tardus ad excogitandum, nec Romanarum rerum immemor, et verbis solutus satis; sed in magnos oratores inciderat ejus aetas. Multam tamen operam amicis et utilem praebuit, atque ita diu vixit, ut multarum aetatum oratoribus implicaretur.

Multum etiam in causis versatus iisdem fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis. Dicebat etiam L. Scipio non imperite, Cnaeusque Pompeius Sex. F. aliquem numerum obtinebat. Nam Sex. frater ejus praestantissimum ingenium contulerat ad summam juris civilis et ad perfectam geometriae et rerum stoicarum scientiam. ***Vide Otto Jahn nota aut Brownrigg Smith. et ante hos M. Brutus; et paulo post eum C. Billienus, homo per se magnus, prope simili ratione summus evaserat; qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidisset. Cn. autem Octavii eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata. Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, jam ad oratores revortamur. Censeo, inquit Atticus; eloquentis enim videbare, non sedulos velle conquirere.

XLVIII.

Festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Julius et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo unquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt ejus aliquot orationes, ex quibus, sicut ex ejusdem tragoediis, lenitas ejus sine nervis perspici potest. Ejus aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratio; totam enim tenebat eam penitusque cognorat. Itaque in senatu consularium auctoritatem assequebatur, sed in causis publicis nihil, in privatis satis veterator videbatur. Erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et juris peritus; nam Ofella contionibus aptior quam judiciis. Prudens etiam T. Annius Velina et in ejus generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multarum erat T. Juventius, nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum juris civilis intelligentia. Cujus auditor P. Orbius, meus fere aequalis, in dicendo non nimis exercitatus, in jure autem civili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus frater ejus M. Virgilius, qui tribunus plebis L. Sullae imperatori diem dixit. Ejus collega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.

Sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti, et inurbani, aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum judico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Junius, tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.

XLIX.

Atque ego praeclare intelligo, me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sunt oratores neque fuerunt, praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione superioris aetatis; quid enim est quod scribi possit de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? De eis autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittimus eorum, quos aliquando dicentes audivimus. Volo enim sciri, in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis, omnes cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de unoquoque dicam, ut intelligi possit, quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Iisdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Julius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta, P. Sulpicius, Q. Varius, Cn. Pomponius, C. Curio, L. Fufius, M. Drusus, P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. Ex his Cotta et Sulpicius cum meo judicio tum omnium facile primas tulerunt.

Hic Atticus, Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo judicio, tum omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi judicium cum intelligentium judicio congruit? an alii probantur a multitudine, alii autem ab eis qui intelligunt? Recte requiris, inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent. An tu, inquit, id laboras, si huic modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi et Bruto placere; eloquentiam autem meam populo probari velim. Et enim necesse est, qui ita dicat ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego judicabo, si modo is sum, qui id possim aut sciam judicare; qualis vero sit orator ex eo, quod is dicendo efficiet, poterit intelligi. Tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is, apud quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur, aut quibus vitiis orator aut non assequatur haec, aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis judicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ii, qui audiant, ita afficiantur, ut orator velit, vulgi assensu et populari approbatione judicari solet. Itaque nunquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.

L.

An censes, dum illi viguerunt, quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi judicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: ‘quis est in hac civitate eloquentissimus?’ in Antonio et Crasso aut dubitaret, aut hunc alius, illum alius diceret. Nemone Philippum, tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum, his anteferret, quem nosmetipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri. Quare tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane frigenti ad populum: ‘mihi cane et Musis’; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, ‘mihi cane et populo, mi Brute’ dixerim; ut qui audient, quid efficiatur, ego etiam, cur id efficiatur, intelligam. Credit eis, quae dicuntur, qui audit oratorem; vera putat, assentitur, probat; fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius? Delectatur audiens multitudo, et ducitur oratione, et quasi voluptate quadam perfunditur: quid habes quod disputes? Gaudet, dolet, ridet plorat, favet, odit, contemnit, invidet; ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum: irascitur, mitigatur, sperat, timet; haec perinde accidunt, ut eorum, qui adsunt, mentes verbis et sententiis et actione tractantur: quid est quod exspectetur docti alicujus sententia? Quod enim probat multitudo, hoc idem doctis probandum est. Denique hoc specimen est popularis judicii, in quo nunquam fuit populo cum doctis intelligentibusque dissensio.

Cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis unquam ex his excellere judicatus est vulgi judicio, qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset apud patres nostros, eligendi cui patroni daretur optio, quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant multi alii; tamen utrum de his potius, dubitasset aliquis, quin alterum, nemo. Quid? adolescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?

LI.

Tum Brutus, Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne, quid optarent rei, quid ipse Hortensius judicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,—saepe enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia. Sed ego, quae de me populi sit opinio, nescio: de reliquis hoc affirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intelligentium quoque judicio fuisse probatissimos. Nec enim posset idem Demosthenes dicere, quod dixisse Antimachum, clarum poëtam, ferunt, qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud, quod novistis, volumen suum, et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, ‘Legam’, inquit, ‘nihilo minus: Plato enim mihi unus instar estmilium’. Et recte; poëma enim reconditum paucorum approbationem, oratio popularis assensum vulgi debet movere. At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset. Quid tu, Brute? possesne, si te, ut Curionem quondam, contio reliquisset? Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum judicibus est, non cum populo, tamen, si a corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res habet. Ut, si tibiae inflatae non referant sonum, abjiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tanquam tibiae sunt; eae si inflatum non recipiunt, aut si auditor omnino tanquam equus non facit, agitandi finis faciendus est.

LII.

Hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam malo delectatur, eo est contentus: esse melius non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet enim aures vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus valet.

Quare quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante dixi, quidquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri putaret? Cum is hoc probare vellet, M’. Curium, cum ita heres institutus esset, ‘si pupillus ante mortuus esset, quam in suam tutelam venisset’, pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille non dixit de testamentorum jure? de antiquis formulis? quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur? quam captiosum esse populo, quod scriptum esset negligi, et opinione quaeri voluntates, et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere? Quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper jus illud esse defenderat? quam omnino multa de conservando jure civili? quae quidem omnia cum perite et scienter, item breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo, qui fieri posse quidquam melius putaret?

LIII.

At vero, ut contra Crassus ab adolescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset, ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale judicium hereditatis effecisse: hoc illo initio consecutus multis ejusdem generis sententiis delectavit animosque omnium, qui aderant, in hilaritatem a severitate traduxit: quod est unum ex tribus, quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse: quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa ejusmodi dicens fidem faciebat: quod est ex tribus oratoris officiis alterum.

Deinde aequum bonum, testamentorum sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis captio, cum in ceteris rebus, tum in testamentis, si negligerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola assumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia. Haec cum graviter, tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem assensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur. Hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum. Hic ille de populo judex, qui separatim alterum admiratus esset, idem audito altero judicium suum contemneret; at vero intelligens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius. Ab utroque autem, causa perorata, si quaereretur, uter praestaret orator, nunquam profecto sapientis judicium a judicio vulgi discreparet.

LIV.

Qui praestat igitur intelligens imperito? Magna re et difficili: si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo illud quidquid est, quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi judicio probantur, quod dicendi genus optimum sit, intelligit. Nam illud quod populo non probatur, ne intelligenti quidem oratori probari potest. Ut enim ex nervorum sono in fidibus, quam scienter ii pulsi sint, intelligi solet: sic ex animorum motu cernitur, quid tractandis his perficiat orator. Itaque intelligens dicendi existimator non assidens et attente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe judicat. Videt oscitantem judicem, loquentem cum altero, nonnunquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem, ut dimittat, rogantem: intelligit oratorem in ea causa non adesse, qui possit animis judicum admovere orationem, tanquam fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentes judices, ut aut doceri de re, idque etiam vultu probare videantur, aut, ut avem cantu aliquo, sic illos viderit oratione, quasi suspensos, teneri, aut, id quod maxime opus est, misericordia, odio, motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo judicio et opus oratorium fieri, aut perfectum jam esse, profecto intelliget.

LV.

Cum haec disseruissem, uterque assensus est; et ego tanquam de integro ordiens, Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime judicio illorum hominum et illius aetatis dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum, attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est, quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt jure laudantur. Sed cavenda est presso illi oratori inopia et jejunitas, amplo autem inflatum et corruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in ejus oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maximum, quod, cum contentione orationis flectere animos judicum vix posset, nec omnino eo genere diceret, tractando tamen impellebat, ut idem facerent a se commoti, quod a Sulpicio concitati.

Fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna, tum suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus, ut tamen ad forum, non ad scenam institutus videretur; incitata et volubilis, nec ea redundans tamen, nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari, Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antonii, Crassi ab illo lepos. O magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae altera alteri defuit.

LVI.

Atque, inquam, in his oratoribus illud animadvertendum est, posse esse summos qui inter se sint dissimiles. Nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio, et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Quare hoc doctoris intelligentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere, alteri frenos. Sulpicii orationes quae feruntur, eas post mortem ejus scripsisse P. Cannutius putatur, aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo judicio disertissimus. Ipsius Sulpicii nulla oratio est; saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae rogatu. Fuit is omnino vir egregius, et eques Romanus cum primis honestus, idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus, et in actis, scriptorumque veterum litterate peritus. Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo, auctamque per sese, vir ingenio praestans, omnique doctrina, pluribus et illustrioribus litteris explicavit. Sed idem Aelius Stoicus esse voluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit; scribebat tamen orationes, quas alii dicerent, ut Q. Metello* F., ut Q. Caepioni, ut Q. Pompeio Rufo; quanquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.

His enim scriptis etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adolescens, eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror, summum ipsum oratorem, minimeque ineptum, Aelianas leves oratiunculas voluisse existimari suas.

LVII.

His duobus ejusdem aetatis annumerabatur nemo tertius; sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam minime displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter eos, de quibus supra dixi, nemini: propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem:** Cotta et Sulpicius expetebantur. Ita ab his sex patronis causae illustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate judicia fiebant, neque hoc, quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius. Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum, aliter ad nos relatum; deinde magni interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re asseveret, maxime autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nihil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.

Omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes, quasi membra suo quaeque loco locata, suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere, ut sibi ipse non conveniat: quanto difficilius cavere, ne quid dicas, quod non conveniat ejus orationi qui ante te dixerit? Sed quia et labor multo major est totam causam, quam partem, dicere, et quia plures ineuntur gratiae, si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter asscivimus.

LVIII.