SigPhi · Cicero

Brutus

Page 6 of 7

Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium. Quare non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est: praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut bajuli deesse non possint.

LXXIV.

Sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.

Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cujus penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium, P. Scipionem: aetatis illius ista fuit laus, tanquam innocentiae, sic Latine loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequales, Caecilium et Pacuvium, male locutos videmus—, sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant, neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda, tanquam obrussa, ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula. T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine, sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, quia se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat, sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem, quasi inculta et silvestri via, ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem, quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterri potuit, quo minus inusitatis verbis uteretur.

Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste C. Rusius? Et ille, Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtuleium, Sisenna defendens dixit, quaedam ejus “sputatilica” esse crimina.

LXXV.

Tum C. Rusius, Circumvenior, inquit, Judices, nisi subvenitis; Sisenna quid dicat, nescio, metuo insidias. “Sputatilica”, quid est hoc? “sputa” quid sit scio, “tilica” nescio.—Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui. Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adjungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tanquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnificam et generosam quodam modo. Tum Brutus: Orationes quidem ejus mihi vehementer probantur; complures autem legi; atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum. Valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tanquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et illustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.

LXXVI.

C. Sicinius igitur Q. Pompeii illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, jam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat rationes certas et praecepta dicendi; quae si minorem habent apparatum, sunt enim exilia, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientes vias. Has ille tenens, et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi jam in patronorum numerum pervenerat. Erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate conjunctus. Is cum post curulem aedilitatem judex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi judicium a judicio meo dissensisse. Nam populo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura, quia peracuta, tum rapiditate et celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium dixerim, neque sententiis crebriorem. Praeterea perfectus in litteris, jurisque civilis jam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam.

Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non derat oratio, quam, ut Graeci dicunt,. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque haec omnia vitae decorabat dignitas et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triarii in illa aetate plena litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vultu! quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum exibat ex ore! Tum Brutus, Torquati et Triarii mentione commotus (utrumque enim eorum admodum dilexerat) Nae ego, inquit, ut omittam cetera, quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus dolorem; nam et praeteritorum recordatio est acerba, et acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere, et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.

LXXVII.

Sunt etiam ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius, socer tuus, collega et familiaris meus: hic jam et satis studiosus et valde cum doctus, tum etiam exercitatus orator et cum auguralis, tum omnis publici juris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate dicebat. Duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum injuriarum ultor, auctor salutis, quidquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant; sed tantus animi splendor et tanta magnitudo, ut sibi omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret adsciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator; sed cogitandi non ferebat laborem. Vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio; quaereres in judiciis fortasse melius, in re publica quod erat, esse judicares satis. Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et acer nimis, sed bene juris publici leges atque instituta cognoverat.

Hoc loco Atticus, Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si ut dixisti, ii quos jam diu colligis, viverent. Omnes enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.

LXXVIII.

Non, inquam, ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse, qui verbum nunquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent, quam isti oratores quos colligo, dicere; sed his commemorandis etiam illud assequor, ut intelligatis primum ex omni numero, quam non multi ausi sint dicere, deinde ex eis ipsis, quam pauci fuerint laude digni. Itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt,* P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit; T. Accium Pisaurensem, cujus accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat, et satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.

Studio autem neminem, nec industria majore cognovi,—quanquam ne ingenio quidem qui praestiterit, facile dixerim, C. Pisoni, genero meo. Nullum tempus illi unquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica aut a scribendo aut a cogitando. Itaque tantos processus efficiebat, ut evolare, non excurrere videretur; eratque verborum et delectus elegans, et apta, et quasi rotunda constructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa, et firma ad probandum, tum concinnae acutaeque sententiae; gestusque natura ita venustus, ut ars etiam, quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur accedere. Vereor ne amore videar plura quam fuerint in illo dicere: quod non ita est; alia enim de illo majora dici possunt. Nam nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quenquam ejusdem aetatis cum illo conferendum puto.

LXXIX.

Nec vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque ejus in exitu vel fortuna vel mens fuit. Qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit, ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius. *Quam ejus actionem multum tamen et splendida et grandis, et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio. Graves ejus contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres, eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae; defensiones, etsi illa erant in eo meliora, quae dixi, non contemnendae tamen saneque tolerabiles. Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese, ceciditque, posteaquam eos imitari coepit, quos ipse perverterat.

Sed de M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et pellucens vestiebat oratio. Nihil tam tenerum quam illius comprehensio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat, ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret. Nullum nisi loco positum, et tanquam in “vermiculato emblemate”, ut ait Lucilius, structum verbum videres; nec vero ullum aut durum, aut insolens, aut humile, aut longius ductum: ac non propria verba rerum, sed pleraque translata, sic tamen ut ea non irruisse in alienum locum, sed, immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia, sed adstricta numeris, non aperte, nec eodem modo semper, sed varie dissimulanterque conclusis. Erant autem et verborum et sententiarum illa lumina, quae vocant Graeci, quibus tanquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. “Qua de re agitur” autem illud, quod multis locis in jurisconsultorum includitur formulis, id ubi esset, videbat.

LXXX.

Accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis, totumque dicendi placidum et sanum genus. Quodsi est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis paulo ante dictum sit, tria videri esse, quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo, et animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate. Aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurumum pollere diximus, nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio, actioque esset ardentior, furere et bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset, ita factus, sive quod non consuesset, sive quod non posset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, abfuit; si opus erat, defuit. Quin etiam memini, cum in accusatione sua Q. Gallio crimini dedisset, sibi eum venenum paravisse, idque a se esse deprehensum, seseque chirographa, testificationes, indicia, quaestiones, manifestam rem, deferre diceret, deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto, et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.

“Tu istuc, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum neglegeres? Ubi dolor? ubi ardor animi qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis; frons non percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque tantum abfuit, ut inflammares nostros animos: somnum isto loco vix tenebamus”. Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.

Tum Brutus, Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit, an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et, quocumque res postulet modo, flectere, qui hac virtute caruerit, id ei, quod maximum fuerit defuisse?

LXXXI.

Sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum, qui jam unus restat, Hortensium; tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quanquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adolescentium, qui, si diutius vixissent, magnam essent eloquentiae laudem consecuti. C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere.

Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus; studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo, inquam. Cum honos sit praemium virtutis judicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summam amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater ejus fecerat, ut reliqui clariores viri. Quae quidem etiam cum P. Crasso cum initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer, ut eam laudis viam rectissimam esse duceret, quam majores ejus ei tritam reliquissent.

Erat enim cum institutus optime, tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre, et orationis non inelegans copia; praetereaque sine arrogantia gravis esse videbatur, et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adolescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri mos majorum aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum inventus est dissimillimus.

LXXXII.

Sed ad Calvum, is enim nobis erat propositus, revertamur: qui orator fuit cum litteris eruditior quam Curio, tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius afferebat genus; quod quanquam scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se, atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat. Itaque ejus oratio nimia religione attenuata, doctis et attente audientibus erat illustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur. Tum Brutus, Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas, quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos, qui nec inepte dicunt, nec odiose, nec putide, Attice putat dicere, is recte, nisis Atticum, probat neminem. Insulsitatem enim et insolentiam, tanquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem, quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.

Sin autem jejunitatem et siccitatem, et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte duntaxat; sed quia sunt in Atticis alia meliora, videat ne ignoret et gradus, et dissimilitudines, et vim, et varietatem Atticorum. “Atticos”, inquit, “volo imitari”. Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile, quam Demosthenes et Lysias? quam iidem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem, ceteri ergo Attice non dicebant; si omnes: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit? Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.

LXXXIII.

Et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam, quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non tam historico, quam oratorio genere perscripsit. Ac Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestes putet. At quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? “Atticorum similes esse volumus”. Optime; suntne igitur hi Attici oratores? quis negare potest? “hos imitamur”. Quo modo, qui sunt et inter se dissimiles et aliorum? “Thucydidem” inquit, “imitamur”. Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus, et grandis etiam fuit; hoc forense, concertatorium, judiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuit, multae enim sunt, eas ego laudare soleo; imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim. Ut si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo, ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat—atqui hae notae sunt optimae, credo, sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem, nec est jam sane tolerabilis — num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam, quasi de musto ac lacu, fervidam orationem fugiendam, nec illam praeclaram Thucydidis nimis veterem, tanquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior. “Demosthenem igitur imitemur.”

LXXXIV.

O di boni! quid, quaeso, nos aliud agimus, aut quid aliud optamus? At non assequimur. Isti enim videlicet Attici nostri, quod volunt, assequuntur. Ne illud quidem intelligunt, non modo ita memoriae proditum esse, sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent; at cum isti Attici dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile, sed etiam ab advocatis relinquuntur. Quare si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici; sed in comitium veniant, ad stantem judicem dicant: subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant. Volo hoc oratori contingat, ut, cum auditum sit eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex, judex erectus; cum surgat is, qui dicturus sit, significetur a corona silentium, deinde crebrae assensiones, multae admirationes; risus, cum velit, cum velit, fletus: ut, qui haec procul videat, etiamsi quid agatur, nesciat, at placere tamen, et in scena esse Roscium intelligat. Haec cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem Demosthene maxime.

Sin autem acutum, prudens, et idem sincerum, et solidum, et exsiccatum genus orationis probant, nec illo graviore ornatu oratorio utuntur, et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant; est enim in arte tanta, tamque varia, etiam huic minutae subtilitati locus. Ita fiet, ut non omnes, qui Attice, iidem bene, sed ut omnes, qui bene, iidem etiam Attice dicant. Sed redeamus rursus ad Hortensium.

LXXXV.

Sane quidem, inquit Brutus; quanquam ista mihi tua fuit perjucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus, Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui; nunc, quoniam jam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite. Tum ille, Ego, inquit, ironiam illam, quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschinis libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et ejusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptatur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere illudentem, qui eam sibi adrogant; ut apud Platonem Socrates in coelum effert laudibus Protagoram, Hippiam, Prodicum, Gorgiam, ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem: decet hoc nescio quo modo illum, nec Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum, qualis quisque orator fuisset, exponeres, vide, quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia, quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc? non enim intelligo.