SigPhi · Cicero

Pro Aulo Cluentio Habito

Page 3 of 6

Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimis in locis et inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare suam mentem coepit: 'Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem, – nihil enim est quod non fieri possit, – si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.' Capit hoc consilii, ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat, ut, quoniam graves homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo, et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'Quid tu?' inquit, ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicae serviamus?' Ille vero, simul atque hoc audivit 'ne gratis,' 'Quo voles,' inquit 'sequar: sed quid adfers?' Tum ei HS quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur, et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat. Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit huic Bulbo; itaque minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Unus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur: sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime potest: 'Quid tu,' inquit 'Paete?' – hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat, ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis quam generis uti cognomine videretur – 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' Hic ille planus improbissimus, quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem – recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque vultus – et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus, quique ea vitia quae a natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit testimonii, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri XXVII Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam: res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiari DIXERUNT. Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. In consilium erant ituri iudices XXXII; sententiis XVI absolutio confici poterat; quadragena milia nummum in singulos iudices distributa eum numerum sententiarum conficere debebant, ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit. Consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset, ut Staienus scire posset quid cuique deberetur. Varia iudicum genera: nummarii pauci, sed omnes irati. Ut qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos corruptos esse putabant, ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur XVIII Ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines sapientes et ex vetere illa disciplina iudiciorum, qui neque absolvere hominem nocentissimum possent, neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum, re illa incognita, primo condemnare vellent, non liquere dixerunt. Non nulli autem severi homines – qui hoc statuerunt, quo quisque animo quid faceret spectari oportere – etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adducti absolverunt.

Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnes rumorum et contionum ventos colligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera contio vehemens et gravis: accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent, tribunus plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negotii, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere. Atque illo ipso tempore in aedes T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus: ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit XXIX XXIX Huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat. Suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset, qui erant in contione non intellegebant, (neque enim docebantur); versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant; innocentem reum condemnatum audiebant; Staieni sententia condemnatum videbant; non gratis id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. Itaque confiteor – licet enim iam impune, hoc praesertim in loco, confiteri – quod Oppianici non modo vita, sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate praeditus, tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio invidiam infamiamque esse conflatam; atque in hanc flammam recentem tum C. Iunium, qui illi quaestioni praefuerat, iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium constitutum, non disceptatione dicendi, sed clamore hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum.

Neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest: temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est, sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio; at tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud XXX XXX Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? Qua re invidia remota, quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? Versatam esse in iudicio pecuniam constat: ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator haec: 'Primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' Quid contra reus? 'Primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam; postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudicii periculo contineretur.'

Age, quoniam corrumpendi iudicii causas ille multas et graves habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius; haec autem res habet hoc certe, ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis: cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. Quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? Tenentur uno in loco HS DCXL milia; tenentur apud hominem audacissimum; tenentur apud iudicem. Quid vultis amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico, sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? Cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui, quod tu dicis, pecuniam dederant non requirebant; Oppianicus querebatur; Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur, tribunicia potestate effectum est? At condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris, ut destitutus ab Oppianico videretur. Qua re si istinc causa corrumpendi iudicii, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudicii causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt: ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accesisse culpam videtis.

XXXI At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium, sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Acci, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! Sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est: minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit, quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. Istam conciliationem gratiae Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur, excogitavit; sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus, istam dedit 'conciliationis' et 'gratiae' fabulam. Nam fuisse hunc tum hominum sermonem recordari potestis: Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprehendendum. Verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Acci, tua est. Ille, cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem, quod tum explosum et eiectum est, nunc rettulisse demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius? Haerebat in tabulis publicis reus et accusator: condemnati erant Fabricii: nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.

XXXII An ut praevaricaretur? Iam id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? Sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit, sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices, ut Oppianicus absolveretur, corrumpendos fuisse: ad Staienum sescenta quadraginta milia nummum esse delata. Si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.

At enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. Ita multum agitata, ita diu iactata ista res est, ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. Verum tamen ista multa iudicia quae sunt? Ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur partim ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. Hic ego magis ut consuetudinem servem, quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo iudiciis, attente audiatis.

XXXIII XXXIII Condemnatus est C. Iunius, qui ei quaestioni praefuerat. Adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae, sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est: quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. At ad quam quaestionem? vultus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere. Quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui vult hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit: quemcumque rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum oportuit qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset Quinctius. At neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. Videtis igitur non in causa, sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse. Multam petivit. Qua lege? Quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit; itaque oppressus est non causa, sed tempore XXXIV Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? Quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? 'Non,' inquit, 'sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat.' Qui hoc confitentur possunt idem illud iudicium fuisse defendere? 'Ergo' inquit 'idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.' Num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudicii, alia natura totius negotii nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. Quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione, sed etiam cum ipsa contione veniebat; gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur, quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo, sed ne surgendi quidem potestas erat. Nuper apud C. Orchivium, collegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse non putarunt. Quid? conferam Sullamne cum Iunio? an hunc tribunum plebis cum Quinctio? an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque collecta: hic tribunus plebis modestus, prudens, non modo non seditiosus, sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus: tempus hoc tranquillum atque pacatum, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet XXXV Quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare, et penitus perspicere debetis quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari, sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt; nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. Non fuit illud igitur iudicium iudicii simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa: vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere; ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod e lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur, Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta.

At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis, ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. Iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum: tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis, ut id esse secutos iudices dicas.

XXXVI Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia, P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt. Qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati: quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse, sed quod iudicibus probaverint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprehendissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.

Quid, quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum. Non recito testimonia hominum honestissimorum, quae in Staienum sunt dicta ab eis qui M. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS DC milibus, quae ille cum accepisset nomine iudicii Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit. Omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt: hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno, quem accusabant, quae nunc mihi est cum Accio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet: Staienus conciliandae gratiae causa accepisse dicebat. Irridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges a se in gratiam esse reductos; exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae; tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur; egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur; nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. Itaque cum Staienus, cum idem defenderet quod Accius, condemnatus est; Cominii cum hoc agerent, quod nos in tota causa egimus, probaverunt. Quam ob rem si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, cum ita constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperietur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est, – potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium, sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?

XXXVII Ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium, quam iudicium appellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. Illud igitur Iunianum per vim factum est: Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est: Staieni etiam pro Cluentio est.

Videamus ecquid aliud iudicium, quod pro Cluentio sit, proferre possimus. Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula, qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, – id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, – paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit; in summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Uno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine: quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam [pecuniam, sicut causam pecunia] capta nusquam Staienus eadem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis eius non fuit. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS CCCC milia. Cuius erat ordinis? senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus; acta est enim causa more maiorum, sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et eita et demonstrata sunt omnia; adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset, sed, aliud si is iudex nihil scisset nisi quae praeiudicia de eo facta esse constarent, audire praeterea nihil debuisse XXXVIII Tum etiam illi quinque qui, imperitorum hominum rumusculos aucupati, tum illum absolverunt, iam suam clementiam laudari magno opere nolebant. A quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum Habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet. Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet: isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem maleficii lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondet? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ii tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. Qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprehendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt (sua sponte, non Staieni fraude) constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, – qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant, et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consilii infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt. Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? Non absolvit. Quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absolvit. Longum est de singulorum virtute ita dicere; quae cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudicum disciplina, qualis L. Caulius Mergus, M. Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius, pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit. O innocentiam Oppianici singularem, quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur!

XXXIX Haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. Quod si per quos dies Iunium accusavit Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. Iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. Quod erat odium, di immortales, quae superbia, quanta ignorantia sui, quam gravis atque intolerabilis arrogantia! qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum: proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum, in municipio suo nobilem, si honeste putaset eius modi causam posse defendi XL Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni, sed in laudatoris aut advocati loco viderat? Qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat, multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat! Neque iniuria; facite enim ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordemini! Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem a subselliis ad rostra detulit. Et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores, ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est; si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Ut Quinctius – nihil enim dicam de ceteris – si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque arrogantiam eius deridendam magis