Neque me illa oratio commovet, quod ait Accius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri: si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Ut tibi concedam hoc indignum esse, quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur discedi ab legibus. Hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis: mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus. Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? Quae vis est, qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo iure Accius quae voluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video, volunt? Opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? Quid M. Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis reptundis, quid C. Aquili, apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? Circumspicite omnes rei publicae partes: omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis. Si quis apud me, T. Acci, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae, sed laboris et periculi non legitimi declinatio LIV Nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. Iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium, cum eis iudicibus qui ei obvenerint – vos appellat, iudices – quaerere de veneno. In quem quaerere? Infinitum est: QUICUMQUE, FECERIT, VENDIDERIT, EMERIT, HABUERIT, DEDERIT. Quid eadem lex statim adiungit? recita. DEQUE EIUS CAPITE QUAERITO. Cuius? qui coierit, convenerit? Non ita est. Quid ergo est? dic. QUI TRIBUNUS MILITUM LEGIONIBUS QUATTUOR PRIMIS, QUIVE QUAESTOR, TRIBUNUS PLEBIS – deinceps omnes magistratus nominavit – QUIVE IN SENATU SENTENTIAM DIXIT, DIXERIT. Quid tum? QUI EORUM COIT, COIERIT, CONVENIT, CONVENERIT, QUO QUIS IUDICIO PUBLICO CONDEMNARETUR. 'Qui eorum': quorum? videlicet, qui supra scripti sunt. Quid interest utro modo scriptum sit? Etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Ubi enim omnes mortales adligat ita loquitur, QUI VENENUM MALUM FECIT, FECERIT: omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. Si idem de coitione voluisset, adiunxisset: QUIVE, COIERIT. Nunc ita est: DEQUE EIUS CAPITE QUAERITO QUI MAGISTRATUM HABUERIT INVE SENATU SENTENTIAM DIXERIT, QUI EORUM COIT, COIERIT. Num is est Cluentius? Certe non est. Quis ergo est Cluentius? Qui tamen defendi causam suam lege noluit. Itaque abicio legem: morem Cluentio gero. Tibi tamen, Acci, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. Est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. Hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Accio videri esse superatum. Non enim mihi haec causa sola dicenda est; omnibus hic labor meus propositus est, quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me, quae de lege ab Accio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor, neque enim legem recito neque hoc loco pro te dico; sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam.
LV Iniquum tibi videtur, Acci, esse non isdem legibus omnes teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator accusavit, ut cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae subimus! atque haec omnia tantum honoris et amplitudinis commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones: non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere, qui summum locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt. Atque ut omittam leges alias omnes quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem NE QUIS IUDICIO CIRCUMVENIRETUR C. Gracchus tulit: eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum, quem ab hoc genere liberum acceperat, adligare novo quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem prosciptionis suae, qua est usus in veteres iudices, in hanc unam quaestionem contulisset. Nec nunc quicquam agitur – mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est – nisi ut equester ordo in huiusce legis periculum concludatur. Neque hoc agitur ab omnibus, sed a paucis. Nam ii senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia – quales, ut vere dicam, vos estis, et ceteri qui sine cupiditate vixerunt – equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ii qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. Vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari: vident iudicia comprobari: hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. Quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?
LVI O viros fortes, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate, nisi ut ii qui rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur. Tunc C. Flavius Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum haec recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent; sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse, sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse: aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere, aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere; iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere; senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset, quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae: quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi non hoc recusabant, ne ea lege accusarentur qua nunc Habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia; intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri; sed ne nova lege adligarentur laborabant. Habitus ne hoc quidem umquam recusavit, quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet qua non tenetur. Quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnes ordines quaestio perferatur.
LVII Interea quidem, per deos immortales! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus. Simul et illud quam sit iniquum cogitemus populum Romanum aliud nunc agere; vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, ipsum sine cura esse; non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit, et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur, per paucos iudices astringatur. Agit enim sic causam T. Accius, adulescens bonus et disertus, omnes cives legibus teneri omnibus; vos attenditis et auditis silentio sicut facere debetis; A. Cluentius causam dicit eques Romanus ea lege qua lege senatores et ii qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem, quam attingere noluerit, praesidii nihil fuisse. Hic nunc est quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is vitae meae status est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. Qua in lege est QUI COIERIT, quod quam late pateat videtis; CONVENERIT aeque incertum et infinitum est; CONSENSERIT, hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum; FALSUMVE TESTIMONIUM DIXERIT, – quis de plebe romana testimonium dixit umquam cui non hoc periculum T. Accio auctore paratum esse videatis? Nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo. Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum, et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur LVIII Non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae quam odio pareatis. Est enim sapientis iudicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam, verum etiam fidem habitam esse meminisse: posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit, sed quid lex et religio cogat cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt videnda tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse neque sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnes amovere maximique aestimare conscientiam mentis suae, quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus. Haec si T. Accius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere.
Quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. Reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda, ne omnium turpissimi reperirentur si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent LIX Atque ut existimetis necessario me de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua: profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint brevissime esse defensa.
Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixistis. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est: huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum eius amici necessariique omnes cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicum vim et manus attulisse. Cum quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt: cum esset etulatio facta, causa illis demonstrata, sine iudicio controversiaque discessum est. 'P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est.' P. Aelius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed cum HS XXX milia scripta essent pro HS CCC milibus, neque ei cautum satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. Primo debere negavit; post sine controversia solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio. Ennium esse quendam cuius bona teneat Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis Habiti furti egit; nuper ab ipso Habito petere coepit. Hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis, calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitem, Ambivium quendam, coponem de via Latina, subornatis, qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse: si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.
Habetis, iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti, quem illi invidiosum esse reum volunt, annos octo meditati accusatores collegerunt; quam levia genere ipso! quam falsa re! quam brevia responsu!
LX Cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudicii est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni; ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.
Obiectum est C. Vibium Cappadocem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus, L. Plaetorius, senator, qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. At heres est Cluentius. Intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum, ex edicto praetoris, huic, illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano datam, Numerio Cluentio, quem videtis.
Alterum veneficii crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea. Quid umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre deesse non possint? id quod iam intellegetis. An ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim iam se ipsa defendit. Nego illum adulescentem, quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis, omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa fert, sibi tum non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem qui sui luctus, pater, – pater, inquam, illius adulescentis; quem propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in A.
Cluentium constituere, is hunc suo testimonio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor, quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret.
LXI Unum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est: quicquid mali per hosce annos A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negotii, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quaero, quae causa Habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. Inimicitias enim inter eos fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod [eos] metuunt aut quod oderunt. Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito? an ne accusaretur a damnato? an ne exsulis testimonio laederetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam, quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus? quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet? Huius igitur Habitus vitae invidebat? Hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? Qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huis quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptis fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac plures illic offendisse inimicos quam hic reliquisse: a socrus, ab uxorum, a fratris, a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem ac regionem. Quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem mors eripuit praeter sensum doloris? Age vero, per quem venenum datum? per M. Asellium LXII Quid huic cum Habito? nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? Cur igitur tu, qui pietate ad accusandum excitatus es, hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? Cur non Habiti exemplo usus es, ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? Iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! Num latius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum colliquefactum in potione esset, celerius potuis comestum quam epotum in venas atque in omnes partes corporis permanere? facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset? 'At repentina morte periit.' Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam veneni suspicionem haberet; quod si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur: id ut intellegatis, et mortem eius et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.
Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. Cum esset una Sassia, eaque Sex. Albio quodam colono, homines valenti, qui simul esse solebat, familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimonii castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servulus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset – solebat enim extra portam aliquid habere conducti – cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer, et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur LXIII Post mortem eius Sassia moliri statim nefaria mulier coepit insidias filio: quaestionem habere de viri morte constituit. Emit de A. Rupilio, quo erat usus Oppianicus medico, Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo Diogene fecerat. De hoc Stratone et de Ascla quodam servo suo quaesituram esse dixit; praeterea servum illum Nicostratum, quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur, ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis omnibus vehementissime quaeritur. Cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum [et vi tormentorum] adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est; satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur. Adversari advocati et iam vix ferre posse; furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defensa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur, sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum. Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens, quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen, sed ne ficta quidem suspicio perveniret et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio, sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.
LXIV Unum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur. Tum interim Q. Hortensio Q. Metello consulibus, ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret, invito despondit ei filiam suam, – illam quam ex genero susceperat, – ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et HS* et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quaerebant homines quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa, perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit; rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt; Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.