XVI. Itaque maiores nostri raro id accidere voluerunt, praetores ut considerate fieret comparaverunt. Viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius bona proscribere. Iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse. Haec in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit. Ad vadimonium non venit. Quis? Propinquus. Si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur. Ad vadimonium non venit. Quis? Socius. Etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna coniunxisset.
Ad vadimonium non venit. Quis? Is, qui tibi praesto semper fuit. Ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt? Si dupondius tuus ageretur, Sex. Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, cum offici rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es: "Horae duae fuerunt: Quinctius ad vadimonium non venit. Quid ago?" Si me hercule haec tecum duo verba fecisses: "Quid ago?" respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.
XVII. Ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, M. Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore ut eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est quod hac tandem de re vobis possit videri? Profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare. Dici vix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
Quid ad haec Naevius? Ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi offici desideremus et instituta virorum bonorum requiramus. "Quid mihi," inquit, "cum ista summa sanctimonia ac diligentia? viderint," inquit, "ista officia viri boni, de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim. Memini; vetus est, "de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse." Haec ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. Etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
XVIII. "Non dubitavi," inquit, "cum vadimonium desertum esset, bona proscribere." Improbe; verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. Quid si numquam deservit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam victa est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? Improbum? At etiam si desertum vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudulentum? Iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas. Audacem, cupidum, perfidiosum? Volgaria et obsoleta sunt; res autem nova atque inaudita. Quid ergo est?
Vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat. Ais esse vadimonium desertum. Quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse diceres. Respondisti statim: Nonis Febr. Discedens in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur: invenitur dies profectionis pridie kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit. Quid? hoc inveniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo cum primis honestus; dicet testimonium. Prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.
Et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et, diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur? Vixit enim semper inculte atque horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsolevit. At si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
XIX. Docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. Attende nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. Recita edictum. QVI FRAVDATIONIS CAVSA LATITARIT. Non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. CVI HERES NON EXSTABIT. Ne is quidem. QVI EXSILI CAVSA SOLVM VERTERIT...Quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? Nemo adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat. Qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. Ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.
Videamus quae deinde sint consecuta. Hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. Hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. Debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat.
Quid aliud sit absentem defendi ego non intellego. At quis erat procurator? Credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. Nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.
XX. Et audes, Sex. Naevi negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?" Postulabam," inquit, "ut satis daret." Iniuria postulabas. "Ita iubebare"; recusabat Alfenus. "Ita, verum praetor decernebat." - Tribuni igitur appellabantur. - "Hic te", inquit, "teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, auxilium a tribunis petas." Hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. Fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse" ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est. Aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire. Quod si probari- nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. Quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. Quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?
XXI. Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere. Eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. Res in dubium venire non potest. Fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. Venit ad vadimonium Quinctius. Iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? An vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
"Erat," inquit, "illarum partium." Quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? "Bruti," inquit, "erat familiaris; itaque is intercedebat." Tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? Aude id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti. Tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; XXII. unum illud dico: Si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. Neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.
Quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. De re pecuniaria cupio contendere. - "Non licet." - At ea controversia est.
"Nihil ad me attinet; causam capitis dicas oportet." - Accusa ubi ita necesse est. - "Non," inquit, "nisi tu ante novo modo priore loco dixeris." - Dicendum necessario est. - "Praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur." - Quid tum? - "Tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat." Haec est iniqua certatio, non illa qua tu contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti. Qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
XXIII. Etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes alienissimi et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet; unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris eito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? Quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? Nemo invenitur. At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. Naevi derogetur laborant.
In huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: "vadimonium mihi deservit, me fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. Parantur testes qui hoc dicant. Verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.
XXIV. Ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare et transigere potuisse. Quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse?
Opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. Emisti bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. Plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
Diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
XXV. Tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret - etenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat - verum tamen: "Quid? si," inquit, "habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo DCC milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium contendere?" "Minime," inquam, "sed quid id ad rem?" "Nimirum," inquit, "in eo causa consistit." Quo modo? Docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, si simul proferretur, satis esse deberet. Quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse. Bona postulas ut ex edicto possidere liceat. Quo die? Te ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. Dic, Naevi, diem. "Ante diem V Kalend. intercalaris." Bene ais. Quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. MDCC milia passuum." Optime. De saltu deicitur Quinctius - quo die? possumus hoc quoque ex te audire? Quid taces? dic, inquam, diem. Pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet.
Deicitur de saltu, C. Aquili, pridie kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto triduo DCC milia passuum conficiuntur. O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! Administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
XXVI. Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare nulla res possit. An, ante quam postulasti ut bona possideres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a sua familia vi deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. DCC milia passuum vis esse decursa biduo? dic. Negas - ante igitur misisti. Malo; si enim illud diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere possis. Hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur? Quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis iniussu praetoris. Quo consilio? Iussurum sciebas. Quid? cum iussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? Post dies XXX. Nempe si te nihil impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si viveres.
Praetor scilicet iussisset. Opinor, si vellet, si valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et satis daret et iudicium accipere vellet. Nam, per deos immortalis! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres? revocares eum quem in Galliam miseras? At hic quidem iam de fundo expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio atque imperio tuo violatus esset. Corrigeres haec scilicet tu postea. De cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares? Atque haec perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.
XXVII. Omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in verba facta est? SI EX EDICTO PRAETORIS BONA P. QVINCTI POSSESSA NON SVNT. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim? Nihil, opinor. Cognoscamus edictum. QVI EX EDICTO MEO IN POSSESSIONEM VENERINT. De te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. EOS ITA VIDETVR IN POSSESSIONE ESSE OPORTERE. Quo modo? QVOD IBIDEM RECTE CVSTODIRE POTERVNT, ID IBIDEM CVSTODIANT; QVOD NON POTERVNT, ID AVFERRE ET ABDVCERE LICEBIT. Quid tum? DOMINVM, inquit, INVITVM DETRVDERE NON PLACET. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: "ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio vis ne adferatur." Quid? tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deservisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico...IVL. SEVERIAN, JJ: Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione hominum reprehendit: Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, inquit, ut opinor, praedium non bona videatur alterius possidere. Et ponit definitionem suam: Quid est, inquit, possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri. Probat Naevium non bona sed praedium; possedisse: Cum domus erat, inquit, Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; et colligit: Quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes...
XXVIII.
...Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. Quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur. Ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. Ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur. Reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix respirandi potestatem dare.
XXIX. Quaesivi quae causa fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. Deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. Postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse aut biduo DCC milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere. Postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri et possideri possint. Dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit; prohibitum quievisse. In ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos Quincti non omnis eiectos esse. Ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex Naevi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, qui communis est, suum facere possit.
XXX. Nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem. Quo die ad te iudicem venimus, eodem die illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus. Si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse arbitrati sumus. Ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur. Non comparat se tecum gratia P. Quinctius, Sex. Naevi, non opibus, non facultate contendit; omnis tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit; fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo eitam cupiditati et voluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse. Ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit.
Quid ergo est? Non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. Si licet vivere eum quem Sex. Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere. Sin et poterit Naevius id quod libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est? qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda est? qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus inveniri in calamitate tanta potest?