convivio interfuisses; vero inquam convivio, non symposio.
Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suavius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi, tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. 5 Iis lautitiis ut vel Epicurum ipsum, iis sermonibus conditum erat ut vel Pythagoram delectare posset.
Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi, et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo convivium. Quinam, inquies? Accipe, quo magis te 10 doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum antistes; tum Theologus is, qui eodem die Latinam habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus; deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis Praesidebat Coletus veteris illius theologiae vindex 15 atque assertor. Accumbebat dextra Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium literarum generibus omnibus, quam ex summa humanitate summaque item integritate conflatus. Ad laevam recentior ille Theologus, cui nos quidem laevum 20 latus clausimus, ne poeta convivio deesset. Ex adverso Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps mixtum et sine nomine vulgus.
His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. Cum 25 variis de rebus parum conveniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus proscidisset, cum Abel sponte nascentibus contentus 30 oves pavisset. Contra, nos pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat omnes; visus est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se 35 ferre. Aliud sonabat vox, aliud tuebantur oculi, alius vultus, alius aspectus, maiorque videri, afflatus est numine quando.
Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut convivio conveniret gravior atque severior, 40 tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et festiviore fabella prandium exhilararem, 'Res' inquam 'perantiqua est et ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua quid ipse in literis reppererim exponam, si prius detis 45 fidem vos id quod sum narraturus pro fabula non habituros.' Ubi promiserant, 'Incidimus' inquam 'olim in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. In eo unica tantum pagina nec 50 erat carie vitiata nec a tineis aut soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut veram aut, si vera non est, certe veri simillimam narrationem; quam si vultis recensebo.' 55 Iubentibus illis 'Erat' inquam 'Caym ille homo quemadmodum industrius, ita famelicus et avidus. Is a parentibus persaepe audierat in viridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis 60 adeo proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec lolium nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec cum ille probe meminisset videretque eam tellurem quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum 65 illum paradisi custodem adiit, eumque veteratoriis technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam largiretur.
Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac neglegentem esse; tum si maxime rescisset, facile 70 impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuisset interminatus Deus.
'"Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est illi nimia tua sedulitas? Quid si 75 falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria quam iners otium delectabit? An vero tu tibi isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a patria; te foribus cum rhomphaea alligavit, cui muneri 80 nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce gustavimus. Tu ut inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso; hoc miserior, 85 quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus exsilium nostrum consolemur, nemora comis virentibus, mille arborum genera et quibus vixdum invenimus vocabula, fonticulos passim ex clivis, 90 ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas, ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis visceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si mihi 95 defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga genera. Multa adeo passim sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desideremus, si liceat hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei 100 inveniet remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inveniatur aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam scientia ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte 105 non cessabo, quando nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus, rhomphaeam semper versans, quid nisi 110 ut cum vento pugnes? Eia age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia.
Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis damnatior." 115 'Persuasit pessimam causam vir pessimus, orator optimus. Paucula grana furtim accepta diligenter obruit, enata sunt non sine fenore, id fenus rursum terrae gremio commissum, iterumque atque iterum, aliud atque aliud. Nec saepius aestas recurrit, quam 120 ille iam ingentem spatiosumque agrorum tractum hac semente occupavit. Quae res ubi evidentior esse coepisset quam ut superos latere posset, vehementer iratus Deus "Quantum intellego" inquit "iuvat hunc furem labor et sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo." 125 Simulque cum dicto confertissimum undique agmen immittit in segetem, formicarum, curculionum, bufonum, erucarum, murium, locustarum, scrofarum, avium aliarumque id genus pestium, quae segetem partim adhuc humo conditam, partim herbescentem, partim 130 iam flavam, partim horreo compositam depascerentur.
Accessit ingens ex coelo calamitas, grandinis et venti vis tanta ut quernis roboribus aequales culmi illi stipulae aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos mutatus atque, quod hominibus faveret, humano corpori 135 inclusus. Caym, cum Deum incensis frugibus placare studeret, nec fumus subvolaret, certam illius iram intellegens desperat.'
Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque inibi inter pocula natam, atque adeo ex ipsis, si libet, 140 poculis, quam volui ad te perscribere; primum ne nihil scriberem, cum meas esse partes agnoscerem ut scriberem, quippe qui tuas literas posterior accepissem, deinde ne tu eius convivii tam lauti prorsus expers esses.
Bene vale. Oxoniae. 145 VIII. LEARNING IN ENGLAND ERASMUS ROBERTO PISCATORI AGENTI IN ITALIA ANGLO S.D.
Subverabar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; 5 ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic 10 videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque.
Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque 15 prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.
Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum 20 tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, 25 Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur?
Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius?
Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego 30 reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius. Vale. 35 Londini tumultuarie. Nonis Decembr. (1499).
IX. A JOURNEY TO PARIS ERASMUS BATTO S.P.D.
Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo 5 verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus.
Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! 10 Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum in nos excitarat. Ego cum iam de via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare 15 ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, homo effigie et habitu ita adamussim 20 Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede.
Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur, comitante iuvene quodam, quem generum esse suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie 25 ad viculum quendam, cui divo Iuliano nomen est, perventum est et quidem multa adhuc luce, locum latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar.
Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac 30 postridie id dispendii anticipata luce sarcire. Non repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris suspicans. Iam propemodum cenaveramus, cum ministra iuvenem illum una nobiscum accumbentem a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse 35 dictitans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans, 'Heus' inquam 'filia, uter equorum male habet, meusne an huius?' Nam aderat Anglus itineris mei comes. 'Et quid tandem est mali?' Illa conscientiam 40 constanter dissimulare non valens subrisit, et figmentum confessa venisse notum quendam aiebat, qui iuvenem ad colloquium evocasset.
Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos nostros victimae destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, 45 rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus atque improvisus adesset. Ait se rem adferre flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab equo calcibus percussam ut iam animam propemodum ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum 50 domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo.
In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto, in iuvene stuporem qui e regione accumbebat; ac mecum protinus Ciceronianum illud, Nisi fingeres, 55 non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam, nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam viderem quod non latrocinium saperet. Augebant anteacta suspicionem, quod cum Ambianis de mercede convenisset, ille data opera me rogavit quasnam esset 60 pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite, me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel atque iterum locator ecquem haberem postulatum, 65 id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi scutatum unum atque alterum, qui tametsi satis probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis 70 caput, explorare quantum quisque viator secum portet.
Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum sibi retinuit.
Accedebant ad maleficii coniecturam quaedam a iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri 75 de composito praeparata videri possent. E duobus equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat 80 a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum assuetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo.
'Sero' inquit 'exivimus, hoc celerius perveniemus.'
Passus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et 85 hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme coronati aurei. Is reponit ad umbilicum. Rursum defluentem reponit, admonens ut crumena semper sit in oculis. Ego ridens 'Quorsum' inquam 'attinet 90 servare vacuam?' Obscura iam nocte nemus quoddam emensi tandem in vicum quendam emersimus. Iuvenis circumspectans fingit se nescire ubinam locorum esset, ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. 95 Anglus hoc religioni dabat, ego valetudini; nam graviter e stomacho laborabam. Accedit mulier, nobis ut putabat altum dormientibus, multa cum ignoto illo, ut simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem iuvene submonente reliquus sermo sibilis peractus 100 est, ut exaudire non possem.
Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum cui nomen Claro monti, paro ingredi, non illic acturus noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset 105 in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis, affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene, ego sequor, 110 sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum et totus in illis.
Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium.
Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans 115 negat se illic intra quatuordecim fuisse annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid si huc' inquit 'divertamus?' et ostendit domum destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse 120 mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hao igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; 125 mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam habebam suspecta.
Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 130 'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'fortasse vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra 135 causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant passuum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus.' Caput quatiebat homo, deinde 140 descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse 145 iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit 'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequemur.'
'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum 150 die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris purgatio. 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare mendacia?' Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia.
'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram 155 te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.
Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem 160 ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?'
Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' 165 inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur.
Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum transigendum cum hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud 170 ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam 175 committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam 180 negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat.
Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante.
In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque 185 linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno.
Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa 190 nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto 195 scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem exspectantes.
Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur 200 ad ignem absque potatione, donec indusiati caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum 205 tandem se una cum suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus 210 duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat nostra panoplia.
Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi 215 latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.'
Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis?
Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur 220 in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri 225 carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae 230 quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque 235 qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta: inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi 240 fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.
Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia 245 dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur.
Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; 250 idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum 255 deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente.
Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque 260 lance aureus praeponderabat. In utramcunque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his decrescunt omnia.
Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque 265 agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret, vel quod se iam in certam suspicionem nobis venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, 270 denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi nimis quam familiarem a nobis sevocat. Aureum inter sese mutant, pro cena et equis retinent quantum libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus: tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, 275 'Quin' inquam 'iam equos conscendimus?'
Stabat etiamdum otiosus locator ille. 'Quid tibi' inquam 'in animo est? Cur non hinc fugimus? An ire ne nunc quidem paratus es?' 'Non sum,' inquit 'nisi universam summam reddideris.' 'Et quantum 280 tandem poscis?' inquam. Poscit impudentissime quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat impudentissimum latronem. 'Duc igitur' inquam 'ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita quod tuum erit accipies.' At ille 'Quid' inquit 'mihi 285 Parisiis des, qui hic etiam mecum pugnas?' Sapiebat, non passus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit in animo quam cum carnificibus illis itineri me committere.
Paulisper rixatus, cum ille nihil se commoveret, 290 ad sacrum me ire fingo; verum recta transmisso flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet.
Postridie Calendas Februarias Lutetiam pervenimus, itinere vexati, exhausti pecuniis. 295 X. ERASMUS RENDERS ACCOUNT OF HIMSELF TO COLET ERASMUS IOANNI COLETO SUO S.P.D.
Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc 5 quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. 10 Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec 15 velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum tuarum commentationum in Paulum atque in Evangelia prodiisse in 20 lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris titulo ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam 25 tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, cum inciderint in promerentem neque tamen ambientem. 30 Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur.
Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his 35 tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum 40 nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum, quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, 45 neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis operum bonam partem evolvi; quo praeceptore mihi 50 videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.
Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas aliquot meas; in quibus est et concertatio 55 illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum 60 ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium in caerimoniis et observationibus rerum corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium.
Conatus autem sum velut artificium quoddam pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis 65 certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti mei et affectibus Annae Principis Verianae. A Panegyrico sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim 70 genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim liberrimus et in libertate adulantissimus.
Si quid tuarum lucubrationum voles excudi formulis, exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, 75 ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium.
Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. 80 Neque dubito quin promissa praestiterit, ut est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque.
Dignaberis igitur et ipse hac in re operam tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando eos per quos putabis negotium oportere confici. 85 Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse; quae mihi in praesenti sic usui futura est ut nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me 90 aliquando ab iis extricem quae in literis profanis institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi me tam multae spes elusissent. Neque admodum magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum paucorum mensium. 95 Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si 100 sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum culpa sic est mendosa, ut 105 studio depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum culpam sarcire, simulque 110 studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse 115 aliquid sine Graecitate. Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere.
En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete.
Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum 120 quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor. 125 Lutetiae. ANNO M.D.IIII.
XI. A VISIT TO LAMBETH Annis aliquot ante quam Italiam adii, exercendae Graecitatis causa, quando non erat praeceptorum copia, verteram Hecubam Euripidis, tum agens Lovanii. Ad id audendum provocarat F. Philelphus, qui primam eius fabulae scenam vertit in oratione quadam funebri, 5 parum ut tum mihi visum est feliciter. Porro cum stimulos adderet tum hospes meus Ioannes Paludanus, eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio, perrexi quo coeperam. Deinde ubi literis ac montibus, quod aiunt, aureis amicorum pellectus redieram in 10 Angliam, addidi praefationem et carmen iambicum plus quam extemporarium, cum forte vacaret membrana, atque auctoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum 15 reverendissimo praesuli Guilhelmo archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est iudici summo. Hoc erat tum notitiae nostrae felix auspicium. Is cum me paucis salutasset ante prandium, hominem minime multiloquum 20 aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, ut est et ipse moribus minime molestis, dimisit cum honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel invidia gravaret accipientem: id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba vecti, 25 quemadmodum illic mos est, inter navigandum rogat me Grocinus quantum accepissem muneris; dico summam immensam, ludens. Cum ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet Praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet; aut fortunam esse talem 30 ut tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem edito muneris modo, cum ludens rogarem cur tantillum dedisset, urgenti respondit, nihil horum esse, sed obstitisse suspicionem, ne forte idem operis alibi dedicassem alteri. 35 Eam vocem admiratus, cum rogarem unde nam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens 'Quia sic' inquit 'soletis vos'; significans id solere fieri a nostrae farinae hominibus. Hic aculeus cum inhaereret animo