Quanta sed impietas, humano sanguine dextram Polluere et vitam, quae nec reparabilis auro Nec precibus, amissa semel, pretiove benigno, Eripere! Heu, silicem gerat is sub pectore duram, In sua qui diro grassatur viscera ferro.
Nec pretio pia praebendas Ecclesia vendit, Sed gratis bene dat meritis animosque repellit Degeneres, nec stet magicis res artibus ulla, Artibus ex uno revocatis carcere abyssi.
His quoque, cum verum ventum est rationis ad usum, Quid fieri deceat, supremo in limine libri Edocet aeterna dignus Victoria vita.
Nec tua pertenuis tam magni gratia facti, Et tenebris turpique situ qui promis edere Tanti scripta viri, quod, si Deus adnuet ausis, Aeternum vives, post funera debita vives, Et Deus exemptam caelo de corpore mentem Inferet aethereo divosque videberis inter; Macte modo meritis nec duro parce labori.
Note. — The above is a revised text of two laudatory poems which Simon reproduces after the Preface of the edition of 1696. They probably appeared in the Ingolstadt edition (1580), which Simon professes to reproduce. The first also appears in the edition of Mufioz (1565) and it may be that Munoz was its author.
QVIDAM EX INGOLSTADIANIS SS. THEOLOGIAE DOCTORIBVS CHRISTIANO LECTORI SALVTEM.1 Francisci Victoriae, theologi patrum memoria in florentissima Salman- ticensium Academia longe doctissimi, Relectiones has tredecim, Christiane lector, cum hic Ingolstadii recudendae essent, corrigendas suscepi virorum doctorum suasu, qui tanti viri studio propter eius famae celebritatem vehementer incendebantur. In hoc autem negotio, quod mihi datum est, pauca haec esse video, quorum rationem tibi constare operae pretium sit: quantum operae et laboris in editione corrigenda et adornanda posuerim; qualis quantusque vir hic fuerit, qui harum Relectionum auctor est; quantum utilitatis et commodi harum Relectionum lectio allatura sit hominibus etiam Germanis, qui a gymnico illo et scholastico disputandi genere videntur nonnihil alieni.
Quantum autem laboris sit a nobis in hoc negotio susceptum, credere vix, lector, poteris, nisi vel hanc editionem nostram cum Lugdunensi et Salmanticensi studiose conferas vel qualis utraque harum fuerit, nobis referentibus, ratione aliqua cognoscas. Vsus enim eram primo sola Lug¬ dunensi ad bonam prioris tomi partem repurgandam, ex qua folia quinque prima typographus excudendo iam absolverat, quando praeter spem opi¬ nionemque meam Salmantinae editionis exemplum (non enim putabam in his locis exstare), quod multo emendatius videbatur, hoc modo sum nactus. Cum Reverendus Pater Gregonus Rosephius Augustanus Ecclesiastes huc ad nos excurrisset, laboremque molestissimum, quem in exemplari Lugdunensi corrigendo (videbar siquidem Augiae stabulum purgare) suscipiebam, locosque aliquot omnino depravatos a me indicatos cognovisset, effecit gratia et intercessione sua, uti vir generosus Dominus Marcus Fuggerus, pro eo quo tenetur publici commodi desiderio, ex celeberrima illa familiae suae bibliotheca Salmantinum exemplar nobis utendum daret. Quam autem mendosum et corruptum Lugdunense fuerit exemplar, ex Epistula Fratris Alphonsi Mugnosii ad Lectorem, quam in initio Salmantini exempli posuit, malo quam ex me, lector, intellegas. Cuius Epistulae, quia laudes auctoris etiam in ea continentur et discipuli eius doctissimi aliquot nomi- natim recensentur, partem aliquam huic interserere visum est.
“Cum Salmanticae agerem, auxiliaremque nauarem operam fratri Dominico Soto in emaculanda impressione quarti Sententiarum, qui tunc excudebatur (Candide Lector), libellus quidam prodiit speciosissimo titulo, innumerabiles portentosasque mendas, deliramenta pudenda, atque contumeliosa autori tum etiam toti theologorum scholae continens. Stupori erat in tantillo libelli corpusculo tam incredibilem vitiorum congestam intueri colluuiem, pudori atque dolori quod vise¬ batur tantum licere nebulonibus in eximias clarissimorum virorum lucubrationes iThis is a revised text of the Preface of the edition of 1696. It is given here as a matter of historical interest, although not essential for this publication.
Ad Lectorem.
idque impune. Titulus libri is erat ‘Relectiones R. P. Fratris Francisci Victoriae ordinis praedicatorum Sacrae Theologiae in Salmanticensi academia quondam pri¬ marii professoris.’ Vides inscriptionem pulcherrimam et vndecunque pollicitabun- dam atque adeo propter quam, ut Plinius dixit, vadimonium deseri possit.”
‘‘Cum igitur hunc ipsum librum Salmanticae offendissem recens e praelo pro¬ deuntem, summa auiditate coepi legere et vix dum (sic) conieceram oculos in pagellam, quae prior sese obtulit, et ecce in oculos ipsos incurrit impius quidam error in materia Simoniae, illeque mirum in modum stomachum mihi mouit. Sed nihil hoc moratus, cum res esset quae a quovis vel mediocriter erudito deprehendi posset, pergo, et quo amplius procedebam, plures errores nonnullaque etiam trun¬ cata inueniebam. Cumque vidissem rem esse minime ferendam, detuli ipsam ad reuerendos admodum patres F. Dominicum Soto et F. Melchiorem Canum, qui mihi autores fuerunt huius prouinciae assumendae, nempe librum istum corrigendi ad verissima exemplaria.”
“Resciuit hoc ipsum magister Franciscus Sanctius, Salmanticensis ecclesiae Canonicus et in Salmantino item gymnasio cathedrae philosophiae moralis modera¬ toris1 (sic), atque adeo administer sanctae Inquisitionis in negotio examinandorum librorum, qui recipiendi sunt aut reiiciendi. Is ad fratrem Dominicum Soto venit de hoc ipso cum eo tractaturus, eiusdemque Francisci impulsu accersitus sum ac denuo ab ambobus ipsis Sparta mihi haec iniuncta est exornanda.
“Et quamuis nossem, quam sit inamoenum negotium, quam dura ac morosa res, quam inglorius labor, corrigere auqte instaurare monumenta aliena, praesertim tam vlcerosa, tam turbata vndique, tam misere, poenae (sic) dixerim et hostiliter habita, vt haec ipsa erant; tamen autoritate praecipientium motus, tum etiam amore pulcherrimi operis et illustris autoris eiusdemque charissimi mihi praeceptoris mei Victoriae adductus, humeros amato oneri supposui.”
In fine denique eiusdem Epistulae hanc Mugnosius adicit clausulam: “Fruere igitur fceliciter1 (sic) his, quae tibi nostris vigiliis et laboribus para- uimus, quibus factum est (absit verbo inuidia), vt pro luthulento antea opere, ne dicam luteo, tersum nitidumque habeas atque vndique aureum et splendidum, id quod facile experimento comperies, si quacunque liber apertus fuerit conferre volueris et perpendere, quid distet noster hic, quem tibi tradimus, ab illo, qui correctus est a nobis, quem videlicet Iacobus Boyer excussit Lugduni, Anno domini, 1 557. Ante quem nullus erat impressus, neque postea ausi sunt vili Tipographi ipsum excudere timentes hanc nostram, quantula eacumque (sic) est, diligentiam, quam non ignorant.”
Quam igitur fuerit editio Lugdunensis vitiosa et corrupta quantoque sit illa Salmanticensis (anni scilicet 1565) emendatior, ex his, lector, nobis tacentibus, agnoscis. Sed nescio quonam acciderit casu, ut in hanc Sal- manticensem editionem tam tersam, tam nitidam, tam auream, nec pauca nec levia menda vitiaque obrepserint. Laborat nonnunquam eisdem vitiis quibus Lugdunensis, nonnunquam propriis, quae vel ex Lugdunensi vel alia ratione aliqua corrigi fuerit necessum. Quid tunc agerem, lector, tam mendoso etiam Salmanticensi exemplari, in quo corrigendi alterum spem mihi collocarem? Transcriberemne totum Salmanticense (caverat enim ‘This is corrected in S.
Ad Lectorem.
vir ille generosus, qui nobis utendum dederat, typographo ne committe¬ retur nec ullis inficeretur notis) illudque typographo ad recudendum traderem? At id nec vacabat nec, si vacasset, ad opus emendate edendum fuisset utile propter errata et vitia, quae in illud obrepsisse diximus. Corrigeremne codicem Lugdunensem totum, sicut ante ex parte correxeram, antequam Salmantinum haberem, et correctum typographo praeberem? Nec id fieri poterat, quod ille multo pluribus et gravioribus quam hic cor¬ ruptus esset vitiis, et quia, nisi illum ex Salmanticensi emendaremus, frustra hunc accepisse utendum videremur.
Rem igitur ita constitui. A quo loco typographus excudendi opus intermiserat (intermiserat enim casu post folium quintum, quod littera E notari solet), ab eo ipse et prudens socius, quem assumpseram, utrumque codicem contulimus accuratissime et Lugdunensem, qui typographo tra¬ dendus erat, ex Salmanticensi, ubicumque hoc nullum habuisset apertum mendum, pro eo ac potuimus, correximus. Vbi vero grave et apertum vitium in Salmanticensi occurrit (nam in levioribus mendis tollendis meo iudicio putavi standum) theologos et philosophos peiitissimos consului, ut communi multorum iudicio, perpensis in utroque exemplari omnibus et verbis et sententiis auctoris, quae ad eius intellegendam mentem facere viderentur, vitium corrigeretur. Accidit nonnunquam, ut omnes simul corrupti alicuius loci restituendi vix rationem aut modum ullum invenire¬ mus. Qui fidem nobis non habet, is in utraque editione vel locum unum legat in Relectione de Augmento Caritatis, circa numerum io, ex quo si certam auctoris sententiam eisdem verbis retentis eruerit, tunc demum nos mendacii aut inscitiae arguat.
Hac ergo ratione cum utramque editionem ad finem usque contulisse¬ mus, etiam quinque folia, quae diximus fuisse typis excusa, studiose ex Salmanticensi codice correximus, ne ad absolutam integramque totius operis expurgationem quippiam desideraretur. Errata, quae in his folus inciderunt, quia in his ipsis tollere nequivimus, in fine inter errata reliqua notavimus.
Magnus quidem et molestus hic labor, sed ille maior et molestior, quem suscepimus in toto opere iam ad Salmantinum codicem emendato simpli¬ citer omnique ex parte corrigendo, repurgando et scholiis illustrando. Quae res eo fuit operosior et difficilior, quo fuit utraque editio corruptior et quo auctor propter acerrimi ingeni vires, quas more doctissimorum virorum in res praesentes intendit, minus videtur studiosus verborum, minus memor ordinis aut eorum, quae in initio ad disputandum proposuit. Vnde factum videtur, ut nonnunquam nimis concisa et scholastica videri possit uti oratione, nonnunquam ad argumenta nonnulla proposita non respondere, nonnunquam ad multa simul responsum unum reddere, nonnunquam, dum quaestionem positam disputat aut argumentum aliquod refutat, occurrentes quaestiones et dubia interserere, nonnunquam ex disputandis quaestionbus, Ad Lectorem.
Ad Lectorem.
quas in initio relectionis proposuit (ut constat in Relectione de Matrimonio et Relectione de Temperantia), aliquas prorsus praetermittere.
Nec hic noster constitit labor, sed tertio totum opus iam typis excusum percurrere opus fuit, cum ad conficiendum indicem alphabeticum tum ad errata corrigenda. Quae dum perficere conamur, illud eadem opera prae¬ stitimus, ut huius nostrae editionis codicem unum multo quam fuerit iam editus emendatiorem reliquerimus, plurimis vitiis et mendis, quae vel postea inciderant vel antea non occurrerant, sublatis, ex quibus pauca quidem, sed tamen potiora, inter errata in fine libri annotavimus. Ex quibus, lector, intellegis non omnia errata in fine libri animadversa typo- graphi vel incuria vel inscitia accidisse, sed multa irrepsisse (praesertim in quinque foliis primis, quia careremus exemplo Salmantino) vel propter utriusque editionis, qua usi sumus, depravationem vel etiam nostra causa, qui omnia pervidere et pernoscere nequivimus. Locos tamen non paucos, qui corrigi videbantur posse dedita opera, reliquimus, tum quod eodem modo in utraque editione vel certe in Salmantino exstarent, tum ne quis¬ piam nimiam licentiam in alieno opere corrigendo nobis obiciat.
De auctore harum Relectionum hoc tantum habeo compertum: vixisse illum Imperatore et Hispaniarum rege Carolo huius nominis quinto; fuisse Ordinis Sancti Dominici; eiusdem Ordinis exstitisse praeclarum lumen et ornamentum; floruisse maxime acerrimi ingeni, iudicii et solidae doctrinae laude, discipulorum doctissimorum (e quibus nonnulli ex editis libris notis¬ simi sunt, ut Melchior Canus, Dominicus Sotus) multitudine et gloria; tantam praeterea huius viri fuisse apud omnes auctoritatem, tantum nomen exstitisse, ut auditoribus tanquam alterum Pythagoram representaret, ut a theologis et philosophis doctissimis theologorum et philosophorum suae memoriae alpha et princeps haberetur, ut I. Catholici Hispaniae Reges causas ad ipsorum conscientiam attinentes (quales fuerunt (i.) subactarum Novi Orbis provinciarum et (2.) repudiatae uxoris a Rege Angliae, de qui¬ bus in hoc opere disputatur) ad eum detulerint ab eoque in his doceri cum primis voluerint, ut ipse hac ipsa, quam non ignorabat, auctoritate fretus de regum atque adeo II. summi Pontificis causis liberrimum, pro eo ac conscientiae ratio postularet, iudicium tulerit. Haec attentius considerans dubitare soleo, maiorine laude digna sit viri huius certa quaedam t apprjcrLa auctoritatis et eruditionis eximiae praesidiis munita an ipsorum Regum Hispaniae atque adeo ipsius summi Pontificis singularis animi moderatio et aequitatis veritatisque cognoscendae actuendae desiderium. Ex quo fit, ut a viro hoc doctissimo obiurgari se tacite reprehendique (cum doctrinae tradendae ratio postulat) aequis, immo libentibus animis patiantur. Retinent enim sapientissimi Reges hi, quod rex alius scriptum reliquit: “Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem pec¬ catoris non impinguet caput meum.”* Ad Lectorem.
Quapropter iniuria traducunt nostrae aetatis haeretici apud omnes monachorum ordinem eo nomine, quod rudes et indocti sint et pontificibus et principibus adulentur. Hi profecto, si cum nostro Francisco Victoriae conferantur, nec theologorum nomine digni erunt nec quicquam ad veri¬ tatem dicere aut scribere, sed omnia principum auribus dare videbuntur. Quantum autem Salmanticensis Academia atque adeo Hispania huic viro debeat, idem Alphonsus Mugnosius in Epistula ad Serenissimum Hispa- niarum Principem Carolum his verbis testatur: “Multum debet Hispania tota huic praestantissimo viro, quoniam ipse pluri¬ bus nominibus demeritus est, illo praesertim quod cum Theologia apud Hispanos canfusanea {sic), puluerulenta, aut potius lutulenta, lacera, pannosa, muta,, ac pene elinguis iaceret, huius solius ope claritati, nitori, candorique suo, puritati ac dignitati, venustati, ornatui et integritati veluti longo postliminio restituta est. Testimonio sunt huius veritatis non modo centuriae, sed Yliades etiam discipulorum eiusdem, quos schola ipsius quoque versum effudit.
Relectionis autem nomine, ne forte ignotum id tibi, lector, videatur, scito intellegi apud Salmanticenses genus theologicarum exercitationum earum disputationum non admodum dissimile, quas maiorum nostrorum memoria in celeberrimis academiis in usu fuisse et quodlibeticas quaestiones vocatas esse compertum est. Quae enim quaestiones ex his, quae in cottidianis praelectionibus toto anno disputatae essent, difficiliores et utiliores videbantur, et in his relectionibus in publico doctissimorum ho¬ minum coetu ita ab eodem docto re repetebantur, ut multo quam antea accu¬ ratius deciderentur, et tanquam ultimam manum acciperent. Et quoniam hic auctor illius memoriae theologorum maxime apud Hispanos princeps citra controversiam fuit, intellegis quaecumque in his Relectionibus dispu¬ tando constituta sunt, ea omnia doctissimi theologi ludicio esse tanquam peritissimi aurificis statera examinata et ponderara et idcirco multo solidiora et firmiora his ludican debere, quae ab huius memoriae haereticis, homini¬ bus videlicet doctrina et iudicio carentibus, levi bracchio disputantur.
Etsi autem videri possunt Relectiones hae Hispanorum potius ingeniis quam Germanorum accommodatae, quod illi gymnicum et concisum, hi sedatum et oratorium theologandi genus consectentur, attamen si et di¬ sputandi modum et doctrinae in eis traditae fructus spectemus, multum Germanis allaturae videntur adiumenti et commodi. Si enim conside¬ remus attentius, a quo tempore falsarum opinionum et haereseon fluctus Ecclesiae navim quatere his in locis coeperunt, ab eo a plensque omnibus (forte convicia haereticorum in philosophos et scholae theologos metuenti¬ bus) Theologiam praesidiis et armis scholae philosophicae et theologicae nudatam ad oratoriam esse vel grammaticam potius rationem revocatam, eaque de causa ab iis ita manibus illotis ad sacras litteras accedentibus vel nihilo maiores in illarum studiis progressus factos quam a grammatico aut rhetore ingenioso facti essent vel ex inscitia exercitationisque disputandi et Ad Lectorem.
Ad Lectorem.
iudicandi insolentia pravas opiniones aut esse genitas aut defensas, in eam potissimum ducemur sententiam (in quam ductum se M. Tullius in re simili testatur), ut existimemus doctrinam theologicam sine eloquentia non multum prodesse Christianae Reipublicae, eloquentiam vero sine doctrina nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. Quare si quis (ut eiusdem M. Tulli verbis parum immutatis utamur), omissis rectissimis illis atque certissimis studiis theologiae divinaeque doctrinae, consumit omnem operam in exercitatione dicendi aut scribendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis et matris Ecclesiae parricida futurus alitur. Qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae Ecclesiaeque doc¬ trinam, sed pro his propugnare possit, is nobis vir et suis et publicis rationi¬ bus utilissimus, amicissimus civis atque Ecclesiae matris filius carissimus fore videtur.
Haec non ideo, lector, attuli, quod putem in theologiae tradendae ratione vel Franciscum hunc Victoriam Hispanosque ceteros esse indisertos et infantes vel Germanos esse doctrinae solidae vacuos et expertes (novi enim et hunc Victoriam in his Relectionibus, quantum res fert, eloquentem esse ceterosque Hispanos, praesertim cum ab scholae loquendi consuetudine discedere libet, diserte posse et dicere et scribere, Germanos etiam non paucos philosophiae et theologiae doctrinis esse perfecte excultos), sed quod existimem optime suis et patriae rationibus Germanos theologos consul¬ turos, si solidum illud et scholasticum theologandi genus, quale est huius Victoriae et communiter Hispanorum, cum sedato illo et oratorio, quod ipsi plerumque consectantur, studiose coniungant.
Fructus porro harum Relectionum et uberes sunt et multiplices, quos poterunt vel hi, qui aliorum doctores sunt, vel reliqui omnes percipere. Id vero ex singulis relectionibus possumus planum facere.
Cum enim in prima relectione duplex potestas in Ecclesia distincta esse monstratur, ecclesiastica et civilis, et illa hac potior ostenditur, falsum evertitur dogma Lutheranorum utramque potestatem exaequantium, vel ecclesiasticam civili subicientium.
In secunda, quae etiam inscribitur “De Postetate Ecclesiastica,” duplex refutatur haereticorum dogma: unum, potestatem proprie eccle¬ siasticam et spiritualem primo et per se inesse in tota Ecclesia universali ad eum modum, quo potestas civilis est in Republica civili; alterum, Chri¬ stianos omnes esse sacerdotes, omnes aequales, nullum esse ordinem nullosque certos gradus ecclesiasticae potestatis.
In tertia potestatis civilis necessitas, origo atque vis et auctoritas ita constituitur et firmatur, ut perniciosum dogma Lutheri, quod perniciem innumerae propemodum rusticorum multitudini attulit, per sese corruat.
Quarta disputationem continet pulcherrimam “De Postetate Papae et Concilii,” quae tametsi minus videatur iis esse usui, qui cum haereticis Ad Lectorem.
pugnant aut haereticorum consuetudine afficiuntur, est tamen his ipsis utilis et fructuosa. Dum enim quam late pateat et summi Pontificis et Concilii generalis potestas explicatur, simul utrique summa potestas et auctoritas, suo tamen modo adseritur. Summi autem Pontificis et Con¬ ciliorum auctoritate stabilita et apud Germanos praeponderante, constat fore ut et sectae nullae apud eos propagentur et haereses omnes, non secus ac tenebrae lucente sole, dispellantur.
Quinta, quae “De Indis” inscribitur (h. e., de barbaris Novi Orbis hominibus, quos vulgus Indos nominat), tametsi responsum esse videri potest Catholicis Hispaniae Regibus ab auctore redditum, multa tamen continet iis omnibus utilia et salutaria, qui in eadem vel simili, qua Reges illi, causa esse possunt. Qualia sunt, quemadmodum dubitans de causa aliqua ad conscientiam pertinente consulere doctos et sapientes in eo genere debeat; quemadmodum quod fuerit a sapientibus definitum, sequi, etiamsi illi, ut accidere potest, errarent; quam multi esse possint tituli illegitimi, quam multi legitimi, quibus exteras provincias aut homines Reges illi in suam potestatem redigere potuerint. His enim accurate disputatis et con¬ stitutis, conscientia eorum, quorum interest, aperte docetur, quid in hac causa cavendum sit, quid agendum.
In sexta, quae est “De Indis posterior, sive de Iure Belli, multa eaque salutaria traduntur documenta, quae et a regibus atque principibus servari oporteat, ut iuste bellum inferant aut gerant, et reliquis omnibus, ut iuste militare aut merere sub suo aut alieno principe valeant. Dogma mterim illud haereticorum refutatur, non licere Christianis principibus vel cum aliis Christianis vel cum Tureis bellare.
In septima, quae videtur responsum auctoris ad causam illam Reginae Angliae a Rege coniuge suo repudiatae, strenue expugnatur dogma illud falsum Lutheranorum, omnes gradus, qui Levitici 18 et 20 vetiti sunt, etiam nunc vetari divino iure. Male praeterea habet haereticos, quod in hac relectione firma ratione ostenditur causas matrimoniales iure et merito ad ecclesiasticos iudices deferri.
Octava, in qua “De Augmento et Decremento Caritatis” agitur, di¬ sputationem quidem continet ad scholas theologorum potius quam ad con¬ cionem aut alios homines pertinentem, attamen quae ipsis theologis multum adferat adiumenti, cum ad ingenium acuendum, tum ad rei pulcherrimae vereque theologicae perceptionem. Possemus etiam illud addere, damnari hic haereticorum opinationem illam, omnes iustos esse caritate et gratia apud Deum pares nec ulla in re Sanctissimam Virginem Christi matrem mulieri ulli de media plebe, Luthere adsertore, antecellere.
Nona “De Temperantia” variam et iucundam continet disputationem, quaeque his in locis propter controversiam de alimentorum delectu grata plerisque fore videatur. Damnantur hic barbari homines anthropophagi Ad Lectorem.
et qui homines Deo sacrificabant. Defenduntur Carthusienses, qui carni¬ bus perpetuo abstinent, et alii viri religiosi, qui alioqui videntur per absti¬ nentiam vitae spatium brevius efficere. Plura in hac relectione contra haereticos praesidia haberemus, nisi auctor quaestionum in initio positarum unam aut alteram prorsus praetermisisset.
Decima, in qua “De Homicidio” disputatur, multis modis utilis est; plura vero in ea definiuntur quam ut possint a nobis summatim comprehendi.
Vndecima disputationem “De Simonia et Simoniacorum Poenis” com¬ plectens non utilis modo, sed etiam necessaria his in locis videri potest, ubi labes haec tam inveterata est tamque late serpsit, ut vix in vitio ponatur. Nec haeretici ab hoc vitio liberi sunt, tametsi ab Ecclesiae corpore praecisi.
Non minus utilis ac necessaria est duodecima, in qua “De Magia” disputatur, auditione siquidem certa frequenter accepimus, quin immo certo scimus, post invectum per Martinum Lutherum novum Evangelium, eum esse consecutum statum in Septentrionis maxime provinciis, ut, doc¬ trina Christi sensim in mentibus hominum deficiente et occidente, Magia sensim ita convaluerit, ut, illa prorsus exstincta, sola cum socia Haeresi regnare videatur. Nec huius Magiae atque spiritus Pythonici expertes aut vacui omnino sunt Anabaptistae et Calvinistae, quin potius eum spiritum verbis, scriptis, moribus, facie et oculis spirant.
In ultima relectione argumentum tractatur homine Christiano dig¬ nissimum, ad quid nimirum quisque teneatur, quando primum ad usum rationis pervenit. Quid enim convenientius ab homine praesertim Chris¬ tiano doceri aut disci potest quam status vel modus ille, quo sese ad Deum, finem videlicet ultimum summumque bonum suum, convertat, cuius fruendi causa creatus est?
Partes iam tuae, Christiane lector, eae sunt, ut opus hoc, in quo emendando nos tantum operae temporisque posuimus, quod a tali tantoque theologo elucubratum est, quod doctrinam continet tam certam et solidam, tam utilem et necessariam, grato et libenti animo suscipere tuaque studia eius lectione et meditatione ad altissimarum rerum cognitionem excitare. Nobis abunde satisfactum erit, si huius tu lectione et doctior et melior evadas. Vale.
Ingolstadii, ipso die S. Laurentii Martyris, anno 1580.
302 REVERENDI PATRIS, FRATRIS FRANCISCI DE VICTORIA, DE INDIS RECENTER INVENTIS1 RELECTIO PRIOR.
Locus relegendus est ex Matthaeo, “Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ” Matth., ult. cap2 SECTIONIS PRIMAE SVMMA.3 1. Dubius in rebus, ut sit tutus in conscientia, quomodo debeat consulere illos, ad quos spectat haec docere.
2. Dubius in rebus, post consultationem rei dubiae, debet sequi id, quod diffinitum fuerit a sapientibus, alias non erit tutus.
3. Dubius in rebus, si, post consultationem rei dubiae, diffinitur a sapientibus 303 illud esse licitum, quod alias est illicitum, ut sit tutus in conscientia, an debeat sequi sententiam illorum.
4. Indi barbari utrum essent veri domini ante adventum Hispanorum privatim et publice; et utrum essent inter eos aliqui veri principes et domini aliorum.
5. Error quorundam recensetur, qui dicebant nullum in peccato mortali exsi¬ stentem habere dominium in quacumque re.
6. Peccatum mortale non impedit dominium civile et verum dominium.
7. Dominium utrum perdatur ratione infidelitatis.
8. Haereticus iure divino non amittit dominium bonorum suorum ob haeresim commissam.
9. Haereticus an de iure humano perdat dominium bonorum suorum.
10. Haereticus a die commissi criminis incurrit poenam confiscationis bonorum.
11. Haereticorum bona non licet fisco occupare ante condemnationem, quamvis de crimine constet.
304 12. Condemnatione facta etiam post mortem haeretici, retroagitur bonorum confisca¬ tio ad tempus commissi criminis, ad quamcumque pervenerint potestatem.
13. Haeretici venditiones, donationes, et omnis alia alienatio bonorum a die com¬ missi criminis sunt invalidae, etc.
14. An haereticus sit dominus bonorum suorum in foro conscientiae, antequam condemnetur.
15. Haereticus licite potest vivere ex bonis suis.
16. Haereticus titulo gratioso potest transferre bona sua, puta donando.
17. Haeretico non licet titulo oneroso, puta vendendo aut dando in dotem, bona sua transferre, si crimen posset venire in iudicium.
18. Haereticus in quo casu, etiam titulo oneroso, posset bona sua licite alienare.
19. Barbari, nec propter peccata alia mortalia nec propter peccatum infidelitatis, impediuntur quin sint veri domini, tam publice quam privatim.
aThis summary was first supplied by Boyer, although the present division into three sections is the work of the editor of the third or subsequent edition. The text of the summary given here is that which appeared in S (simply because it is the edition that is being reproduced), except where it is manifestly in error. Consequently, no variant readings are given for the text of this summary.
Francisci de Victoria 20. Dominii ut quis sit capax, an usus rationis requiratur.
21. Puer an possit esse dominus ante usum rationis.
22. Amens an possit esse dominus.
23. Barbari, amentiae praetextu, non impediuntur esse veri domini, cum non sint amentes. 305 24. Indi barbari, antequam Hispani ad illos venissent, erant veri domini, et publice et privatim.1 Disputatio haec tripar¬ tita.
An dispu¬ tatio haec tota sit inutilis.
“Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,” Matth., ult.2 In quem3 locum movetur quaestio,4 an liceat baptizare filios infidelium, invitis parentibus. Quae quaestio tractatur a doctoribus ( Quarto Sententiarum, dist. 4) et a S. Thoma ( Secunda Secundae, qu. 10, art. 12, 5 et Tertia Parte, qu. 68, art. io6). Et tota disputatio et relectio suscepta est propter barbaros istos Novi Orbis, quos Indos vulgo vocant, qui ante quadraginta annos venerunt in potestatem Hispanorum, ignoti prius nostro orbi. Circa quos praesens disputatio habebit tres partes. In prima tractabitur, quo iure venerint barbari in dicionem Hispanorum. In secunda, quid possint Hispaniarum7 principes erga illos in temporalibus et in8 civilibus. In tertia, quid possint vel ipsi vel Ecclesia 306 erga illos in spiritualibus et in spectantibus ad religionem, ubi respondebitur ad quaestionem propositam.